|
Posuit miracula quibus adhibentur remedia contra pericula peccati, hic
ponit illa quibus adhibentur remedia contra pericula mortis. Et
dividitur in partes duas: quia primo narrat quo modo vitam restituit;
secundo, quomodo opera vitae, ibi et transeunte inde Iesu. Circa
primum primo ponitur invitatio ad miraculum peragendum; secundo
indicium, ibi et ecce mulier etc.; tertio miraculi praeparatio, ibi
et cum eiecta esset turba. Circa primum quatuor facit. Primo
describitur tempus invitationis; secundo persona invitans; tertio
invitatio; quarto admissio invitationis. Dicit ergo haec illo
loquente, scilicet in domo Matthaei. Sed est obiectio: quia Marcus
et Lucas alio ordine recitant, scilicet quod iste accessit ad Iesum
postquam transfretaverat. Augustinus solvit quod quando ponitur in
Evangelistis aliquid ad tempus pertinens, si statim ponitur,
repraesentatur tunc ordo historiae; et ideo cum dicitur hic haec eo
loquente, significatur ordo historiae; sed in Marco et Luca refertur
ad ordinem memoriae suae. Vel potest dici quod fuit aliquis locus
medius ubi istud accidit. Aliquando enim non dicunt utrum statim,
post, vel quando factum quid sit. Sequitur ecce princeps. Hic
ponitur persona invitans, scilicet princeps synagogae, et dicitur
Iairus illuminans vel illuminatus. In Gen. XXIII, 6:
princeps Dei est apud nos. Sequitur invitatio: et duo facit. Primo
exhibuit reverentiam, quia personaliter accessit. Item adoravit.
Item potestatem confitetur, quia dicit domine. Iste princeps
significat antiquos patres, quia isti accesserunt per desiderium, et
credentes Christum venturum adoraverunt; Ps. CXXXI, 7:
adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Item confitebantur.
Scitote quoniam dominus ipse est Deus. Ps. XCIX, 3.
Sequitur periculum filia mea modo defuncta est. Contrarium habetur in
Luca VIII, 41 et in Marco V, 22 quia ibi dicitur: filia
mea in extremis est. Et cum essent in via occurrerunt ei famuli, et
cetera. Solvit Augustinus: quia quando iste Iairus recessit, iam
erat in extremis, et credebat quod eam non inveniret vivam; ideo magis
petebat ut veniret, et resuscitaret eam, quam ut curaret; unde dicit
filia mea modo defuncta est etc., quasi dicat: credo quod iam mortua
sit. Alii igitur dixerunt secundum quod fuit; sed Matthaeus ad
intentionem retulit. Ideo Augustinus dat bonum documentum, quod non
est necessarium quod eadem verba referantur; sed sufficit quod solum
intentio dicatur. Sed quare dixerunt famuli: noli vexare magistrum?
Videtur hoc fuisse incredulitatis. Dicendum quod hoc verum esset, si
hoc dicerent ex intentione domini; sed ipsi nesciebant eius
intentionem. Chrysostomus sic exponit: consuetudo est aliquorum
quando volunt movere ad pietatem, quod exaggerant malum; ideo ut magis
moveret eum, dixit defuncta est. Ista filia est synagoga, quae filia
est principis, scilicet Moysi, quae mortua est per infidelitatem;
Luc. XIX, 42: nunc autem abscondita est ab oculis tuis et
cetera. Sed videtur esse in isto fides infidelitati coniuncta, quia
quod credebat quod resuscitaret erat fidei; sed quod credebat quod
absens non posset, hoc erat infidelitatis. Unde iste videtur similis
Naaman, qui dixit: putabam quod egrederetur ad me, et stans
invocaret nomen domini Dei sui, et tangeret manu sua locum leprae, et
curaret me et cetera. IV Reg. V, 11. Sed veni, impone manum
tuam super eam, et vivet. Mystice hic significatur appetitus patrum
de venturo Christo; unde dicebant: veni, impone manum tuam, idest
Christum, ut in Ps. CXLIII, 7: emitte manum tuam de alto.
Et surgens Iesus secutus est eum. Surgens, scilicet a prandio.
Hic habetur documentum misericordiae Christi, quia ad petitionem
illius statim ivit, ut habetur Is. XXX, v. 19: statim ut
audierit, respondit tibi dominus. Item dat exemplum praelatis de
sollicitudine, quod statim solliciti sint ad subveniendum peccatis.
Item dat documentum obediendi, quia discipulos secum duxit, ut
habetur Hebr. XIII, 17: obedite praepositis vestris. Sed non
duxit Matthaeum, quia adhuc infirmus erat. Et ecce mulier. Dat
exemplum virtutis: et tria facit. Primo describitur eius infirmitas;
secundum commendatio mulieris, ibi dicebat enim intra se etc.; tertio
benignitas Christi sanantis, ibi at Iesus conversus et cetera.
Dicit ergo et ecce mulier. Ut habetur Lev. XII, mulier quae
patiebatur fluxum sanguinis, immunda erat, et non habitabat cum
hominibus; ideo non accessit in domo, sed in via. Et haec significat
gentilitatem, quae ingressa est in plenitudinem Iudaeorum, ut habetur
ad Rom. XI, 25: caecitas ex parte contigit in Israel, donec
plenitudo gentium intraret. Haec, scilicet synagoga, habet fluxum
sanguinis, scilicet errorem immolatitii sanguinis. Vel potest
retorqueri ad peccata carnalia; unde caro et sanguis regnum Dei non
possidebunt, I Cor. XV, 50. Haec mulier patiebatur duodecim
annis, et filia principis erat duodecim annorum; unde haec incepit
pati, quando filia principis nata fuit. Accessit retro et tetigit
fimbriam vestimenti eius. Hic ponitur commendatio ipsius mulieris ex
ipsius humilitate, et ex fide quae maxima est ad impetrandum.
Accessit, et tetigit fimbriam a retro. Quare a retro? Quia immunda
reputabatur; unde quicquid tangebat, immundum erat secundum legem,
ideo timebat ne repudiaret eam. Item non est ausa tangere nisi
fimbriam. Praecipiebatur in lege quod in quatuor angulis vestis
portarent fimbrias, et ibi habebant tympana ad memoriam mandatorum
Dei, et ut sic ab aliis dignoscerentur; et hanc vestem Christus
habebat. Mystice hoc significat gentilitatem, quae accessit per
fidem. Sed retro, quia non ipso vivente. Item tetigit vestimentum,
scilicet humanitatem, et solum fimbriam, quia per apostolos tantum.
Dicebat enim intra se: si tetigero tantum vestimentum eius, salva
ero. Hilarius dicit: multa est virtus Christi, quia non solum in
anima, sed ex anima in corpus, et ex corpore in vestes redundat. Et
sic omnia quae tetigerunt Christi corpus, habere debemus in
reverentiam; Ps. CXXXII, 2: sicut unguentum in capite quod
descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti
eius et cetera. Quod descendit in barbam, idest divinitas in carnes:
et in oram vestimenti, idest in apostolos. Salva ero. Sic si
fecerimus, et ei adhaeserimus, salvi erimus. Omnis enim qui
invocaverit nomen domini, salvus erit. At Iesus conversus, et
videns eam, dixit: confide, filia. Hic ponitur Christi
benignitas. Et primo ostenditur facto, quia conversus ad eam. Et
quare? Ne diffideret: quia enim furtive accesserat, non credebat
quia converteretur ad eam. Item ut traheretur ad exemplum fides
istius. Item ut se Deum ostenderet: unde conversus est conversione
misericordiae, et vidit eam oculo pietatis; Zach. I, v. 3:
convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Item ostenditur eius
benignitas verbo, cum dicit confide: quia timens accessit, ideo
blande eam alloquitur; Is. XXX, 15: si revertimini, et
quiescatis, salvi eritis. Item vocat eam filiam, ne diffidat; Io.
I, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri. Item dat spem
fides tua te salvam fecit. Unde nostra salus ex fide est, ut habetur
ad Rom. III. Et sequitur effectus et salva facta est mulier ex
illa hora; et non ex hora qua Christus dixit, sed ex hora qua
tetigit. Et cum venisset Iesus in domum principis, et vidisset
tibicines et cetera. Hic ponitur resuscitatio: et quatuor facit.
Primo mortis indicia describuntur; secundo datur spes, ibi recedite
etc.; tertio ponitur resuscitatio; quarto ponitur effectus; dicit
ergo cum venisset (...) et vidisset et cetera. Et quare venerunt
tibicines? Turba venit sicut solet fieri etiam de mortuis modo; sed
tibicines, quia fuit consuetudo quod veniebant tibicines, et cantabant
lugubria, ut alios excitarent ad fletum, ut habetur Ier. IX,
17: contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant. Hi
tibicines sunt falsi doctores: lingua enim eorum et adinventiones eorum
contra dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius. Turba autem
populus Iudaicus; Ex. XXIII, 2: non sequeris turbam ad
faciendum malum. Hanc suscitavit dominus in domo: tres enim mortuos
suscitavit dominus: puellam in domo, iuvenem in porta, Lazarum in
sepulcro. Quidam enim peccato moriuntur; sed non extra feruntur, et
hoc est per consensum in peccatum; sed non exeunt ad extra per opera.
Quidam autem extra fertur ad actum; et hic significatur per eum quem
suscitat in porta. Quidam vero ex consuetudine iacet in sepulcro, qui
significatur per Lazarum. Haec igitur puella significat peccatorem,
qui est in peccato occulto, scilicet in mente. Tibicines sunt qui
fovent eum in peccato; Ps. X, v. 3: laudatur peccator in
desideriis animae suae. Turba est cogitationes: et hanc sanat
dominus. Unde dicit recedite non est mortua. Hic dat spem non est
mortua, scilicet sibi; sed dormit, quia est ita sibi facile
resuscitare, sicut alicui aliquem excitare a somno. Simile habetur
Io. XI, 11: Lazarus amicus noster dormit et cetera. Non est
mortua. Et quare dixit hoc modo? Quia deridebant eum. Sed quare
voluit derideri? Hoc fuit ut non possent contra miraculum dicere.
Unde primo adversarios faciebat confiteri, ut post contradicere non
possent. Et cum eiecta esset turba, intravit. Et quare eiecta fuit
turba? Quia videre non fuit digna. Turba sunt Iudaei qui non
convertuntur. Et moraliter ad hoc quod anima suscitetur, oportet quod
turba cogitationum expellatur; et tunc intrat dominus. Intravit et
tenuit manum eius et cetera. Ps. CXVII, 16: dextera domini
fecit virtutem. Tenet manum peccatoris, quando adiutorium ei
praebet. Et surrexit puella, scilicet ad vitam; sic nos per Dei
adiutorium a peccato. Sequitur divulgatio in omnem terram.
|
|