|
Supra ostensum est qualiter vitam restituit, hic tangitur quomodo
dedit officia vitae. Et primo tangitur quomodo visum restituit;
secundo quomodo loquelam, ibi egressis autem illis et cetera. Et
primo quatuor facit. Primo ponitur petitio caecorum; secundo
examinatio credentium, ibi et dicit eis Iesus etc.; tertio
exauditio, ibi tunc tetigit oculos eorum; quarto instructio
illuminatorum, ibi et comminatus est. Circa petitionem istorum
quinque notare possumus, quae faciunt petitionem exaudibilem. Primo,
quia congruum tempus elegerunt ad petendum, quia transeunte eo: et in
hoc significatur tempus incarnationis, quod est tempus miserendi; unde
in Ps. ci, 14: quia venit tempus miserendi eius. Et ideo melius
exauditi fuerunt, ut habetur Hebr. V, 7: exauditus est pro
reverentia sua. Item ad hoc ut impetrarent secuti sunt eum: qui enim
Deum non sequuntur obediendo, non impetrant. Duo caeci. Isti duo
caeci sunt duo populi, scilicet Iudaeorum, et gentilium: caeci enim
sunt qui fidem non habent; de talibus dicitur Is. LIX, 10:
palpavimus sicut caeci parietem. Item requiritur fervor devotionis,
cum dicitur clamantes, ut habetur in Ps. CXIX, v. 1: ad
dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Item humilitas
petentium, cum dicitur dicentes fili David, miserere nostri, ut
habetur Dan. IX, 17: exaudi, Deus noster, orationem servi
tui. Item tangitur fides eorum, quia filium David nominant, et haec
est necessaria, ut habetur Iac. I, 6: postulet in fide, et nihil
haesitans. Deinde petentes examinat. Primo facto, differendo
exauditionem eorum. Tunc enim firma fides ostenditur, quando statim
non impetratur; Hab. II, 3: si moram fecerit, expecta eum,
quia veniet. Unde duxit eos usque ad domum. Cum autem venisset domum
et cetera. Per domum istam intelligitur Ecclesia, quia ista est
domus Dei vel caelum; Ps. CXIII, 16: caelum caeli domino.
Item examinavit eos verbo creditis quia hoc possum facere vobis? Et
hoc non petit quasi ignorans, sed ut meritum eorum augeatur; Rom.
X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad
salutem. Item petit ut ostendatur fides aliis, ut sciant quia iuste
illuminavit. Item petit ut ad maiora promoveat: magnum enim professi
erant, quia filium David. Sed non sufficiebat, ideo magis ab eis
petit. Creditis, quia possum hoc facere? Scilicet propria
potestate, quod solius Dei est. Dicunt ei: utique, domine. Unde
modo dominum vocant, quod est proprium solius Dei. Sequitur
exauditio. Et primo ponitur curatio; secundo curationis effectus,
ibi et aperti sunt oculi eorum. Ponitur curatio, cum tetigit oculos
eorum, dicens; unde tetigit, et dixit. Utrumque tamen per se
sufficiebat; tamen utrumque fecit, ut significaretur quod caecitas per
verbum incarnatum illuminatur; Io. I, 14: verbum caro factum
est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius. Unde dicit
secundum fidem vestram fiat vobis, quia merito fidei illuminantur qui
sine fide sunt caeci. Sequitur effectus et aperti sunt oculi eorum.
Primo ergo dat lumen; et ita implevit illud: et vita erat lux
hominum. Is. XXXV, 4: ipse veniet et salvabit nos. Sequitur
instructio; unde dicit et comminatus est. Et quare hoc? Alibi enim
dicitur: vade ad tuos, et annuntia regnum Dei. Chrysostomus: in
bonis nostris duo possumus considerare: quod Dei est, et quod
nostri: quod nostri est, debemus latere; quod Dei est, debemus
manifestare, ut Paulus Philipp. II. Quaerentes non quae nostra
sunt, sed quae Iesu Christi. Supra V, 16: ut videant opera
vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est. Unde
dicit videte ne quis sciat, ut doceat vitare vanam gloriam. Illi
autem, non immemores beneficii accepti exeuntes diffamaverunt eum, ut
habetur Is. LXIII, 7: miserationum domini recordabor. Sed
numquid peccaverunt isti, quia contra praeceptum domini fecerunt?
Dico quod non, quia bona fide fecerunt, et ut ostenderent quantum
sanctitatis exhibeat dominus. Egressis illis, ecce obtulerunt ei
hominem mutum. Supra dominus restituit visum caeco; nunc muto
restituit loquelam. Et sufficienter iunguntur ista, quia locutio est
signum visionis interioris; Is. XXXV, 4: ipse veniet, et
salvabit nos. Et tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum
patebunt. Et in hoc tria facit. Primo describitur infirmus; secundo
tangitur curatio, ibi et eiecto Daemonio, locutus est mutus; tertio
curationis effectus, ibi et miratae sunt turbae. Dicit ergo egressis
autem illis et cetera. Ab isto non quaeritur fides, sicut a
praecedentibus, quia iste erat obsessus a Daemonio; ideo non erat
compos mentis: et ideo non quaesivit de fide eius. Et iste significat
gentilem populum, qui mutus est ad laudem; Ps. LXXVIII, 6:
effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt. Item habent
Daemonium, quia Daemonibus immolant; Ps. XCV, 5: omnes dii
gentium Daemonia. Primo ergo ut bonus medicus curavit causam,
secundo morbum, quia primo eiecit Daemonium, et sic eiecto
Daemonio, locutus est mutus. Sic gentilis dum liberatus est ab
idolorum servitute locutus est mutus, scilicet laudem Dei; ut omnis
lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est Dei
patris et cetera. Phil. II, 11. Sequitur effectus et miratae
sunt turbae. Unde mirabantur super his quae videbant. Et quia
mirabantur, ideo dicebant. Numquam apparuit sic in Israel. Verum
est quod Moyses fecit miracula, et alii; sed talis non fuerat,
scilicet qui tot faceret. Item qui solo tactu. Item qui statim; ita
quod ei conveniat: quis similis tui in fortibus, domine, quis similis
tui? Ut habetur Ex. XV, 11; et Io. X, 25: opera quae
ego facio, testimonium perhibent de me. Item curat per fidem, quod
lex non poterat facere, ut habetur ad Rom. VIII, 2: lex enim
spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis,
quod impossibile est legi. Pharisaei autem dicebant. Pharisaei,
idest divisi, quia perverse interpretabantur, ut Eccli. XI,
33: bona in malum vertent. Unde dicebant in principe Daemoniorum
eiicit Daemones. Hic dicit Augustinus quod est notandum, quod
Christus idem miraculum bis fecit. Et hoc patet, quia diversimode
dicunt Evangelistae. Unde cum invenimus quasi contraria, possumus
referre ad unum, vel ad aliud, dicendo aliud esse miraculum.
|
|