|
Ostensum est qualiter subvenerat occurrentibus, hic tangit quod ad eos
ibat: et hic duo tangit. Primo qualiter impendit quibusdam effectum;
secundo quomodo affectum, ibi videns autem turbas, misertus est eis.
Et circa primum primo ostendit ubi impendit auxilium; secundo quod
docuit; tertio quod fecit. Dicit ergo et circuibat Iesus omnes
civitates et castella. In quo datur praedicatoribus exemplum, quod
non sint contenti praedicare in uno loco tantum; Io. XV, v.
16: posui vos, ut eatis, et fructum afferatis et cetera. Omnes
civitates et castella. Et bene illud ordinatur cum praecedentibus.
Quia dixerant quod in principe Daemoniorum eiiciebat Daemonia; ideo
manifestat se non habere Daemonium, ut ei conveniat, Ps. CXIX,
7: cum his qui oderunt pacem eram pacificus, dum loquebar illis,
impugnabant me gratis. Sequitur quid annuntiabat; duo enim faciebat,
quia in synagogis erat docens et praedicans. Docens quae ad fidem
praedicans quae ad mores. Item coram multis, quia in synagogis; in
Ps. XXXIX, 10: annuntiavi iustitiam tuam in Ecclesia magna:
in quo etiam differt a doctrina haereticorum, quae est in occulto.
Secus doctrina Christi; Io. XVIII, 20: nihil in occulto
locutus sum vobis. Item tangit quae docet, quia Evangelium regni;
Io. XVIII, 37: in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum,
ut testimonium perhibeam veritati et cetera. Unde caelestia docebat;
Is. XLVIII, 17: ego dominus docens te utilia. Postea
ostenditur facto quid fecit curans omnem languorem et omnem
infirmitatem. Languores, quoad graves infirmitates; infirmitates,
quoad leves; in Ps. CII, 3: qui propitiatur omnibus
iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Et quare hoc?
Ut confirmaret miraculo quod dicebat verbo, ut in Mc. ult., 20:
domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Item
ut ostenderet exemplum praedicatoribus ut facerent et docerent; Act.
I, 1: coepit Iesus facere et docere. Videns autem Iesus turbas,
misertus est illis. Hic ostendit qualiter dominus quibusdam impendit
affectum; et hoc contra quosdam; opinio enim fuit quod nullus
sufficiebat affectus, sed requirebatur effectus; sed hic dicit videns
Iesus turbas, misertus est illis. Et primo tangit quomodo
miserebatur; secundo ponit exemplum. Et primo ponit misericordiam
Christi; secundo causam. Dicit ergo videns etc. scilicet pia
consideratione, misertus est eis, quia proprium est ei misereri;
Ps. CXLIV, 9: miserationes eius super omnia opera eius.
Istud visum desiderabat David, dicens Ps. XXIV, 16: respice
in me, et miserere mei. Et quibus misertus est, quia vexati, a
Daemonibus, item iacentes, scilicet prostrati ab infirmitatibus.
Vel vexati erroribus, iacentes peccatis, sicut oves non habentes
pastorem. Unde Prov. XI, 14: ubi non est gubernator, populus
corruet et cetera. Et Ez. c. XXXIV, 5: dispersae sunt oves
meae, eo quod non esset eis pastor; et in eodem: vae pastoribus
Israel qui pascebant semetipsos. Ut Zac. XI, 17: o pastor et
idolum derelinquens gregem. Tunc dicit discipulis suis. Hic inducit
aliquos ad miserendum, et primo assignat causam; secundo inducit ad
effectum, ibi rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem
suam. Et ponit duas causas. Primo multitudinem tendentium ad bonum;
secundo paucitatem doctorum, ibi operarii autem pauci. Multi
convenerant; ideo dicit messis quidem multa. Messis non dicitur
quando frumentum florescit, vel cum est in spica, sed tunc quando iam
dispositum est ut colligatur; sic homines iam dispositi erant ad
credendum per effectum praedicatorum: simile habetur Io. IV,
35: levate oculos vestros, et videte regiones, quoniam albae sunt
iam ad messem. Et operarii pauci, scilicet boni; unde apostolus, I
Cor. III, 9: Dei enim adiutores sumus. Impendentes ergo quod
vestrum est. Et quid? Rogate dominum messis ut mittat operarios in
messem suam. Quando habemus defectum, debemus recurrere ad Deum,
cum officium praedicationis non nisi precibus impetretur: qui enim
mittit operarios, est dominus, unde dicitur; ego misi vos. Et rogat
ut rogetur, ut nobis accumulet meritum, dum pro salute aliorum
oramus. Item talem ordinem posuit, ut sanctitas aliorum aliis
prosit, ut I Petr. IV, 10: unusquisque ut accepit gratiam in
alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis
gratiae Dei et cetera. Unde vult ut quicquid gratiae et sanctitatis
receperunt, aliis impendant, et ipse rogatus exaudit. Rogat enim ut
ipse rogetur ut eos mittat; Rom. X, 15: quomodo praedicabunt
nisi mittantur? Acquiritur enim auctoritas; item gratia, unde:
caritas Christi urget nos. Item, rogate dominum messis ut mittat
operarios, non quaestuarios qui corrumpunt malo exemplo, in messem
suam, scilicet in messem Dei. Quaestuarii enim non mittuntur in
messem Dei, sed in messem suam, quia non quaerunt gloriam Dei, sed
commodum suum.
|
|