|
Sicut in rebus quae naturaliter generantur paulatim ex imperfecto ad
perfectum pervenitur, sic accidit hominibus circa cognitionem
veritatis; nam a principio parvum quid de veritate attigerunt,
posterius autem quasi pedetentim ad quandam pleniorem mensuram veritatis
pervenerunt: ex quo contigit multos a principio propter imperfectam
cognitionem circa veritatem errasse. Inter quos aliqui extiterunt qui
divinam providentiam auferentes omnia fortunae et casui attribuebant:
et priorum quidem intantum ad hoc invaluit opinio ut ponerent mundum
casu factum esse et ea quae naturaliter generantur casui attribuerent,
sicut perspici potest ex positionibus antiquorum naturalium ponentium
solum causam materialem; posteriorum etiam quidam, ut Democritus et
Empedocles, plurima casui attribuebant. Sed posteriorum
philosophorum diligentia perspicacius intuens veritatem, evidentibus
indiciis et rationibus ostenderunt res naturales providentia agi: non
enim tam certus cursus in motu caeli et siderum et in aliis naturae
effectibus inveniretur nisi haec omnia a quodam intellectu supereminente
ordinata gubernarentur. Opinione igitur plurimorum firmata in hoc quod
res naturales non casu sed providentia agerentur propter ordinem qui
manifeste apparet in eis, emersit dubitatio apud plurimos de actibus
hominum, utrum res humanae casu procederent an aliqua providentia vel
ordinatione superiori gubernarentur. Cui quidem dubitationi maxime
fomentum ministravit quod in eventibus humanis nullus certus ordo
apparet: non enim semper bonis bona eveniunt aut malis mala, neque
rursus semper bonis mala aut malis bona, sed indifferenter bonis et
malis et bona et mala. Hoc igitur est quod maxime corda hominum
commovit ad opinandum res humanas providentia divina non regi, sed
quidam eas casualiter procedere dicunt nisi quatenus providentia et
consilio humano reguntur, quidam vero caelesti fato eorum eventus
attribuunt. Haec autem opinio maxime humano generi nociva invenitur;
divina enim providentia sublata, nulla apud homines Dei reverentia aut
timor cum veritate remanebit, ex quo quanta desidia circa virtutes,
quanta pronitas ad vitia subsequatur satis quilibet perpendere potest:
nihil enim est quod tantum revocet homines a malis et ad bona inducat
quantum Dei timor et amor. Unde eorum qui divino spiritu sapientiam
consecuti sunt ad aliorum eruditionem, primum et praecipuum studium
fuit hanc opinionem a cordibus hominum amovere; et ideo post legem
datam et prophetas, in numero Hagiographorum, idest librorum per
spiritum Dei sapienter ad eruditionem hominum conscriptorum, primus
ponitur liber Iob, cuius tota intentio circa hoc versatur ut per
probabiles rationes ostendatur res humanas divina providentia regi.
Proceditur autem in hoc libro ad propositum ostendendum ex suppositione
quod res naturales divina providentia gubernentur. Id autem quod
praecipue providentiam Dei circa res humanas impugnare videtur est
afflictio iustorum: nam quod malis interdum bona eveniant, etsi
irrationabile primo aspectu videatur et providentiae contrarium, tamen
utcumque habere potest aliquam excusationem ex miseratione divina; sed
quod iusti sine causa affligantur totaliter videtur subruere
providentiae fundamentum. Proponitur igitur ad quaestionem intentam,
quasi quoddam thema, multiplex et gravis afflictio cuiusdam viri in
omni virtute perfecti qui dicitur Iob. Fuerunt autem aliqui quibus
visum est quod iste Iob non fuerit aliquid in rerum natura, sed quod
fuerit quaedam parabola conficta ut esset quoddam thema ad providentiae
disputationem, sicut frequenter homines confingunt aliqua facta ad
disputandum de eis. Et quamvis ad intentionem libri non multum
differat utrum sic vel aliter fuerit, refert tamen quantum ad ipsam
veritatem. Videtur enim praedicta opinio auctoritati sacrae
Scripturae obviare: dicitur enim Ez. XIV 14 ex persona domini
si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Daniel et Iob, ipsi
iustitia sua liberabunt animas suas; manifestum est autem Noe et
Danielem homines in rerum natura fuisse, unde nec de tertio eis
connumerato, scilicet de Iob, in dubium debet venire. Dicitur etiam
Iac. V 11 ecce beatificamus eos qui sustinuerunt; sufferentiam
Iob audistis et finem domini vidistis. Sic igitur credendum est Iob
hominem in rerum natura fuisse. Quo autem tempore fuerit vel ex quibus
parentibus originem duxerit, quis etiam huius libri fuerit auctor,
utrum scilicet ipse Iob hunc librum conscripserit de se quasi de alio
loquens, an alius de eo ista retulerit, non est praesentis intentionis
discutere. Intendimus enim compendiose secundum nostram
possibilitatem, de divino auxilio fiduciam habentes, librum istum qui
intitulatur beati Iob secundum litteralem sensum exponere; eius enim
mysteria tam subtiliter et diserte beatus Papa Gregorius nobis aperuit
ut his nihil ultra addendum videatur.
|
|