|
Taedet animam meam vitae meae et cetera. Postquam proposuit superius
Iob quod tam innocentes quam impii in hoc saeculo tribulantur, et
tetigit unam causam punitionis innocentium quae posset aestimari,
scilicet quod terra quasi derelicta a Deo sit exposita voluntati quasi
iniquae potestatis innocentes pro libitu punientis, hoc autem remoto
quia manifestum inconveniens continet, inquisivit quis esset
innocentium punitor et qua de causa, et hanc quaestionem hic prosequi
intendit. Prius tamen quam ad investigationem procedat, ostendit quo
animo hic loquatur: loquitur enim in persona hominis afflicti secundum
conceptiones quas ei tristitia subministrat; unde primo ponit taedium
quod patitur in hac vita propter tribulationes quas patitur, quae
intantum graves sunt quod etiam ipsam vitam reddunt taediosam: licet
enim vivere delectabile sit, tamen in angustiis vivere taediosum est,
unde dicit taedet animam meam vitae meae. Sicut autem homo cui
delectabilis est sua vita optat se vivere, ita cui taediosa est sua
vita optat se vita privari, et ideo subiungit dimittam adversum me
eloquium meum; hoc enim est contra aliquem quod est peremptivum
ipsius: tunc ergo homo adversum se loquitur quando se vita privari
exoptat. Sed signanter dicit dimittam: multotiens enim homo aliquos
motus in corde patitur propter aliquam passionem vel tristitiae vel
concupiscentiae vel irae aut cuiuscumque alterius, sed tamen ita
ratione omnes motus reprimit quod ad verbum exterius non procedit;
quando autem ratio ostendere volens quid interius patiatur occultos
motus in verba producit, tunc eloquium dimittere dicitur quasi prius
retentum, et propter hoc subdit loquar in amaritudine animae meae,
quasi dicat: verba quae exterius proferam interiorem amaritudinem
ostendunt, ut det intelligere se in persona hominis amaricati loqui.
Sed ne rursus intelligatur quod ista eloquii dimissio sit per hoc quod
ratio a tristitia superatur, subiungit dicam Deo: noli me
condemnare; cum enim ratio a passione vincitur, homo contra Deum
remurmurat et quandoque usque ad blasphemiam procedit, sed dum inter
tribulationes hominis ratio recta manet, Deo se subdit et ab ipso
remedium praestolatur dicens Deo noli me condemnare. Simul etiam in
hoc ad quaestionem accedit: cum enim supra quaesivisset quis esset
causa innocentium poenae in hoc mundo, hic iam confitetur Deum esse
auctorem punitionis dum petit quod ab eo non condemnetur, secundum
illud I Reg. II 6 dominus mortificat et vivificat, ex quo
Manichaeorum haeresis confutatur. His autem praemissis, supposito
quod Deus sit punitionis auctor, inquirit de causa suae punitionis ad
Deum loquens: indica mihi cur me ita iudices, idest facias me
cognoscere causam propter quam a te puniar: sciebat enim quod rationis
investigatio ad veritatis terminum pervenire non potest nisi divinitus
doceatur. Scire autem causam suae punitionis necessarium est homini
vel ad correctionem vel ut patientius flagella sustineat. Ad
inquisitionem autem huius quaestionis procedit sub quadam disiunctione:
necesse est enim quod ipse qui punitur vel sit innocens vel peccator.
Primo autem procedit supponendo quod sit innocens; et quia ad
cognitionem divinorum per res humanas pervenimus, proponit duos modos
quibus in humano iudicio quandoque innocentes puniuntur. Primus modus
est propter malitiam punientis, ex qua contingit tripliciter poenas
innocentibus irrogari: aliquando quidem dum per astutiam innocentibus
calumnias ingerunt, et quantum ad hoc dicit numquid bonum tibi videtur
si calumnieris; aliquando vero per potentiam opprimunt, et quantum ad
hoc subdit et opprimas me opus manuum tuarum; aliquando vero ipsi
quidem ex proprio motu innocentes non puniunt, sed quia inordinate
aliquos impios diligunt, eos etiam in oppressione innocentium iuvant,
unde subditur et consilium impiorum adiuves? Sed considerandum est
quod aliquando diversis naturis unum et idem potest esse bonum et
malum, sicut iracundum esse cani quidem est bonum, homini autem
malum; nullus autem sanae mentis hoc in dubitationem ducit si Deus ex
malitia aliquid operetur: non enim potest in summo bono aliquid mali
esse; sed potest contingere quod aliquid malum est in homine quod ad
divinam pertinet bonitatem, sicut non misereri secundum quod
misericordia in passionem sonat in homine quidem vituperatur, quod
tamen divina bonitas ex sui perfectione requirit. Manifestum est autem
quod tria praedicta, calumniari, opprimere et consilium impiorum
adiuvare, in hominibus mala sunt: unde hoc in quaestionem inducit
utrum Deo possint esse bona, unde non quaerit numquid calumniaris et
opprimis? Sed numquid bonum tibi videtur ut calumnieris et opprimas?
Quasi supponens pro firmo quod Deus numquam aliquid facit nisi quod
bonum sibi videtur, et hoc vere est bonum. Item considerandum est
quod ea quae naturaliter sunt nulli imputantur in culpam vel in malum;
naturale autem est quod unumquodque perdat suum contrarium, unde et
Deus qui est summe bonus, odit ea quae contra se fiunt et ipsa
disperdit, secundum illud Psalmi odisti omnes qui operantur
iniquitatem, perdes etc.; si ergo homines non essent a Deo facti sed
a principio contrario, ut Manichaei fabulantur, bonum videretur quod
Deus homines opprimeret propter se ipsos: ad hoc igitur excludendum
non simpliciter dicit ut opprimas me, sed addit opus manuum tuarum.
Item bonum videtur quod Deus iustorum voluntates adimpleat; qui autem
innocentem calumniari aut opprimere volunt non sunt iusti sed impii, et
praecipue si non ignoranter vel casu sed ex consilio et deliberatione
hoc velint: unde cum se innocentem supponat in prima parte
quaestionis, sequitur impios esse qui eum ex deliberato consilio
opprimere vel calumniari vellent, et ideo signanter dicit et consilium
impiorum adiuves. Hac igitur causa remota, quia Deo hoc bonum videri
non potest, cum ipse sit opus manuum Dei et cum eius hostes qui ipsum
oppresserant impii comprobentur, procedit consequenter ad secundum
modum quo in humano iudicio quandoque innocentes affliguntur.
Contingit enim quandoque quod quando aliquis innocens falso apud
iudicem accusatur, iudex ad exquirendam veritatem eum tormentis subicit
secundum iustitiam agens, sed huius rei causa est defectus cognitionis
humanae, qui triplex est: unus quidem quia omnis cognitio hominis a
sensu procedit et, quia sensus corporei et corporalium sunt, non
potest iudex interiorem conscientiam accusati cognoscere; ut ergo hoc
excludat a Deo dicit numquid oculi carnei tibi sunt? Ac si dicat:
numquid tu corporalibus sensibus cognoscis ut sola corporalia videas et
interiora cognoscere non possis? Ponit autem oculos quia visus inter
alios sensus excedit. Secundus defectus est quod homo per sensus
corporeos nec etiam omnia corporalia conspicere potest: non enim potest
cognoscere quae a remotis et in abditis fiunt, quod a Deo removet
dicens aut sicut videt homo ita et tu vides, ut scilicet non possis
quae ubique fiunt etiam occulta cognoscere? Tertius defectus humanae
cognitionis est ex tempore, tum quia homo de die in diem plura
cognoscit tum etiam quia per temporis longitudinem obliviscitur eorum
quae novit, ut sic oporteat eum iterato quasi addiscere: hoc ergo a
Deo removet dicens numquid sicut dies hominis dies tui, ut scilicet de
die in diem tua crescat cognitio; et anni tui sicut humana sunt
tempora, ut scilicet per cursum temporum aliquid tuae cognitioni
decrescat? Et subdit ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum
scruteris, idest ut per flagella inquiras an ego peccaverim opere et
iniquus sim mente, sicut homines per tormenta peccata exquirunt? Et
sic post inquisitionem huiusmodi in me peccata non inveniens, scias
quia nihil impium fecerim, quasi hoc aliunde cognoscere non possis nisi
per flagella peccata mea exquiras; et hoc libere facias absque
contradictione, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere: aliquando
enim ab hac inquisitione quae est per tormenta iudices deficiunt, dum
hi qui torqueri debent ab eorum manibus eruuntur. Et quia supra
dixerat se esse opus manuum Dei, ut ex hoc ostenderet quod bonum Deo
videri non potest ut eum opprimat propter se, quasi in oppressione eius
delectatus, quod supposuerat manifestat, unde subdit manus tuae
fecerunt me. Et ne aliquis credat, secundum Manichaeorum haeresim,
hominis animam a Deo factam corpus vero a contrario auctore formatum,
subiungit et plasmaverunt me totum in circuitu. In circuitu dicit quia
corpus videtur esse animae in circuitu sicut vestimentum vestito vel
sicut domus habitatori; totum dicit ut ad singula corporis membra
referatur; plasmaverunt dicit ut alludat ei quod homo ex limo terrae
dicitur esse formatus; per manus autem operatio divina intelligitur,
unde dicit pluraliter manus quia licet sit una divina virtus operans,
multiplicatur tamen eius operatio in effectibus, tum propter
diversitatem effectuum tum etiam propter varietatem causarum mediarum
mediantibus quibus suos effectus producit. Subdit autem et sic repente
praecipitas me? Quia repentinum esse videtur ut aliquis qui aliquam
rem produxit eam absque causa manifesta corrumpat: qui enim facit
aliquid vult illud esse - ad hoc enim facit ut sit -, qui autem
corrumpit vult illud non esse; videtur igitur si aliquis destruat quod
prius fecit, videtur repentina mutatio voluntatis, nisi aliqua
manifesta causa de novo oriatur ex qua appareat illud esse corrumpendum
quod prius fuit fiendum; huiusmodi autem repentina mutatio voluntatis
in Deum cadere non potest, et ideo quasi admirative quaerit et sic
repente praecipitas me? Quasi dicat: hoc inconveniens videtur si quem
prius fecisti sine causa nunc destruas. Vel quod dixit fecerunt me
potest referri ad constitutionem substantiae, quod autem dixit et
plasmaverunt me totum in circuitu potest referri ad ea quae substantiae
adveniunt, sive sint bona animae sive corporis sive exterioris
fortunae. Et quia in generali se factum et plasmatum a Deo posuerat,
in speciali prosequitur de modo suae factionis, ad similitudinem
alicuius qui alicui vult reducere aliquid ad memoriam quod oblitus
videtur: particulariter ei cuncta edisserit ut vel sic ei in memoriam
reducatur. Videtur autem Deus benivolentiae quam ad suam facturam
habet oblivisci cum eam corruptioni exponit: ad modum enim
obliviscentis se habet, et secundum hunc modum dicitur in Psalmo
usquequo, domine, oblivisceris me in finem, et ideo dicit memento,
quaeso, quod sicut lutum feceris me. Ubi considerandum est quod
duplicem hominis factionem commemorat, primo quidem eam quae pertinet
ad primam institutionem naturae, alludens ei quod dicitur Gen. I
Deus hominem de limo terrae formavit, et ideo dicit quod sicut lutum
feceris mei ubi etiam compositionem hominis ex primis elementis tangere
videtur. Et quia etiam primo homini dictum est pulvis es et in
pulverem reverteris, consequenter subiungit et in pulverem reduces me,
quod etiam naturali materiae competit: nam ea quae ex terra generantur
consequens est secundum naturae ordinem ut resolvantur in terram. Sed
de hoc aliquis mirari potest, cum maius videatur de terra formare
hominem quam hominem formatum retinere ne in pulverem redigatur, unde
est quod Deus qui hominem de luto formavit eum in pulverem redigi
permittit: utrum scilicet hoc sit solum ex necessitate materiae, ut
homo in hoc nihil plus habeat aliis quae ex terra formantur, vel hoc
sit ex divina providentia aliquam hominis culpam puniente.
Consequenter autem tangit factionem hominis quantum ad opus
propagationis secundum quod homo ab homine generatur. Ubi
considerandum est quod omnia naturae opera Deo attribuit non ut
excludat naturae operationem sed eo modo quo principali agenti
attribuuntur ea quae per causas secundas aguntur, ut artifici operatio
serrae: hoc enim ipsum quod natura operatur a Deo habet, qui ad hoc
eam instituit. In hac autem hominis generatione primo occurrit seminis
resolutio, et quantum ad hoc dicit nonne sicut lac mulsisti me? Sicut
enim semen est superfluum alimenti ita et lac. Secundo autem occurrit
compactio massae corporeae in utero mulieris, et quantum ad hoc subdit
et sicut caseum me coagulasti? Ita enim se habet semen maris ad
materiam quam femina ministrat in generatione hominis et aliorum
animalium sicut se habet coagulum in generatione casei. Tertio autem
occurrit distinctio organorum, quorum quidem consistentia et robur est
ex nervis et ossibus, circumdantur autem exterius a pelle et carnibus,
unde dicit pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti
me. Quartum autem est animatio fetus, et praecipue quantum ad animam
rationalem quae non infunditur nisi post organisationem; simul autem
cum anima rationali infunduntur homini divinitus quaedam seminaria
virtutum, aliqua quidem communiter omnibus, aliqua vero specialiter
aliquibus secundum quod homines quidam sunt naturaliter dispositi ad
unam virtutem, quidam ad aliam: Iob autem dicit infra ab infantia
crevit mecum miseratio, et de utero egressa est mecum, unde et hic
dicit vitam et misericordiam tribuisti mihi. Ultimum autem est
conservatio vitae tam in materno utero quam post exitum ex utero, quae
quidem conservatio est partim quidem per principia naturalia, partim
autem per alia Dei beneficia naturae superaddita, sive pertineant ad
animam sive ad corpus sive ad exteriora bona, et quantum ad hoc subdit
et visitatio tua custodivit spiritum meum: sicut enim Deus ab aliquo
recedere dicitur in Scripturis quando Deus ab eo sua dona subtrahit,
sic eum visitare dicitur quando ei sua dona largitur. Ne autem ex hoc
quod Deo dixerat memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me aliquis
credere posset eum huius opinionis esse quod oblivio in Deum cadere
posset, excusat se ab hoc subdens licet haec celes in corde tuo, tamen
scio quia universorum memineris; dicitur autem Deus ad similitudinem
hominis aliquid in corde celare quando non ostendit per effectum quod
habet in cognitione vel affectione: sic itaque Deum praedicta in corde
celare dicit quia in effectu non ostenditur quod eum pro sua factura
recognoscat, quem sic repente praecipitare videtur. Si peccavi et ad
horam pepercisti mihi et cetera. Superius inquisivit Iob causam suae
punitionis supposito quod innocens esset, nunc autem procedit ad
inquirendum si propter hoc puniatur quia peccator est. Et quod pro
peccato non puniatur primo ostendit utens tali ratione: si enim
peccatum commisit, maxime hoc commisisse videtur tempore
prosperitatis; si autem peccatum est tota causa quare aliqui
adversitates sustineant in praesenti, posita autem causa ponitur
effectus, oporteret quod statim cum aliquis peccat adversitas
sequeretur; manifestum autem erat quod Iob tempore suae prosperitatis
eundem modum vivendi servavit: unde si peccavit hoc modo vivendo, diu
ante peccaverat quam adversitatem pateretur; oporteret ergo dicere
quod, cum statim post peccatum adversitas secuta non sit, quod Deus
pro tempore illo ei pepercerit quo adversitates non induxit;
inconveniens autem est dicere quod peccatum quod Deus pepercit iterum
imputet ad poenam: non ergo videtur quod pro peccato prius ab eo
commisso nunc puniatur. Hoc est ergo quod dicit si peccavi, scilicet
tempore prosperitatis meae, et ad horam pepercisti mihi, quia scilicet
non statim adversitatem induxisti, cur ab iniquitate mea mundum me esse
non pateris? Quasi dicat: cur ex quo reputasti me aliquo tempore
quasi purum parcendo mihi iniquitatem meam, nunc iterum me punis quasi
non sim purus? Aliam etiam rationem consequenter subiungit quae talis
est: si peccatum est tota causa adversitatum praesentium, sequeretur
quod non tam iusti quam peccatores adversitates in hoc mundo patiantur;
videmus autem et iustis et peccatoribus adversitates esse communes, et
hoc est quod dicit et si impius fuero, vae mihi est. Idest
adversitates sustineo; et si iustus vel prius fui vel modo factus, non
propter hoc levabo caput, quasi a miseria sublevatus: ego dico
existens saturatus afflictione, quantum ad dolores, et miseria,
quantum ad penuriam et confusionem. In saturitate autem abundantiam
afflictionis et miseriae designat, et hoc videtur dicere contra dictum
Eliphaz et Baldath qui dixerant quod si converteretur ab adversitate
liberaretur: contra quod dicit quod etiam si iustus effectus sit non
tamen propter hoc a miseria relevatur, quamvis pro praecedentibus
peccatis si qua fuerint iam sufficienter punitus sit, quod per
saturitatem afflictionis et miseriae designat. Et quia hoc ei ad
superbiam Eliphaz imputaverat quod se innocentem dicebat, subiungit et
propter superbiam quasi leaenam capies me: dixerat enim supra Eliphaz
in denotatione Iob rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum
leonum contriti sunt; dicit ergo propter superbiam quasi leaenam capies
me, quasi dicat: facis me reputari ab his qui capiunt verba mea quasi
leaenam propter superbiam. Et hoc ipsum quod sic malus reputabatur
erat ei poena super poenam, unde subdit reversusque mirabiliter me
crucias, quasi prius venisti affligens me per subtractionem rerum et
corporis vulnera, et nunc iterato redisti et crucias me per amicos,
quod est mirabile quia ab amicis magis consolationem deberem accipere;
vel hoc dicit quia maxime homo affligitur cum ab amicis deridetur.
Qualis autem sit iste cruciatus ostendit subdens instauras testes tuos
contra me: Eliphaz enim dum videbatur iustitiam Dei defendere et
similiter socii eius, in quo quasi testes Dei se demonstrabant,
contra Iob loquebantur eum de peccato arguentes; et sic multiplicas
iram tuam, idest effectum irae dum me multipliciter punis, et poenae
militant in me, quasi cum quadam auctoritate et sine contradictione me
impugnant: milites enim consueverunt cum auctoritate regia et absque
ulla contradictione aliquem qui reputatur reus invadere. Quare de
vulva eduxisti me et cetera. Terminaverat Iob inquisitionem suam in
hoc quod, sive iustus sive peccator esset, tribulationibus
multiplicibus subiacebat; et ne aliquis posset credere Deum in eius
tribulationibus delectari, vult inquirere an hoc verum esse possit.
Inconveniens autem videtur quod aliquis effectum suum producat ad hoc
quod male se habeat, cum potius omne agens in suo effectu bonum
intendat; supponit autem, sicut ex praemissis patet, se esse opus
Dei, et ideo ab eo quaerit quare de vulva eduxisti me? Quasi dicat:
numquid propter hoc me nasci fecisti ut tribulationibus subdas? Et
quia posset aliquis dicere quod etiam sic in tribulationibus esse melius
est simpliciter quam natum non esse, excludit hoc dicens qui utinam
consumptus essem, scilicet in materno utero, ne oculus me videret,
idest ne confusionem paterer ex tantis malis quae in me oculi hominum
conspiciunt; et tamen si in materno utero consumptus essem, habuissem
dignitatem essendi sine miseria quae mihi existenti accidit, et hoc est
quod dicit fuissem, quasi participans, idest participassem id quod
boni est in esse, quasi non essem, idest immunis forem a malis huius
vitae ac si numquam fuissem; non est enim dignitas humani esse ut in
perpetuum conservetur sed, ut tandem homo moriatur et transferatur ad
tumulum qui mortuo praeparatur ad hoc quod aliqualis eius memoria post
mortem remaneat: et hoc etiam mihi non defuisset, unde sequitur de
utero translatus ad tumulum. Nullus autem in poenis alicuius
delectatus ita crudelis invenitur qui vel non ad modicum ab affligendo
cesset; dato ergo quod Deus causa nativitatis hominis non esset,
tamen dies hominis breves sunt et praecipue in comparatione ad
aeternitatem Dei, et ista etiam brevitas, quando homo iam magnam
partem vitae transivit, cito finienda expectatur, et hoc est quod
dicit numquid non paucitas dierum meorum, quia omnes dies vitae meae
pauci sunt, finietur brevi iam ipsius paucitatis magna parte
transacta? Non est ergo magnum si de cetero a percutiendo cesses, et
hoc est quod concludit dimitte ergo me. Et si tibi durum videtur quod
vel ad horam absque afflictionibus sim, certum est quod etiam te
cessante a percussione non mihi remanet unde gaudeam sed unde doleam,
et hoc est quod subdit ut plangam paululum dolorem meum, scilicet quem
ex praecedentibus percussionibus concepi; hoc autem dicit quia percuti
se adhuc reputabat dum amici eum obiurgabant, de quibus dixerat
instauras testes tuos contra me. Et quia posset sibi responderi immo
potius hic modico tempore affligendus es, quando hinc transibis
consolationem invenies, quod posset esse dupliciter: uno modo iterato
redeundo ad hanc vitam, et hoc excludit cum dicit antequam vadam,
scilicet per mortem, et non revertar, ut iterum vivam - quod potest
exponi dupliciter: uno modo ut dicat se non reverti ad similem modum
vivendi, ut quidam fabulabantur; vel melius dicendum quod more
disputatoris loquitur secundum id quod adversarii sentiunt antequam
veritas manifestetur: infra autem Iob manifeste veritatem
resurrectionis indicabit, et ideo in omnibus praecedentibus loquitur de
resurrectione supponendo opinionem eorum cum quibus disputabat, qui non
credebant aliam vitam esse nisi istam, sed in hac sola homines aut
puniri aut praemiari pro malis ac bonis quae agunt -; alio modo posset
post finem huius vitae consolationem expectare in ipso statu mortis,
sed hoc excludit dicens ad terram tenebrosam, ad quam scilicet vadam
post mortem. Et potest hoc exponi dupliciter: uno modo de Inferno ad
quem animae omnium hominum descendebant etiam iustorum ante Christum,
licet iusti ibi poenas sensibiles non paterentur sed solum tenebras,
alii vero et poenas et tenebras; sed quia Iob sic locutus fuerat ac si
dubium esset utrum ipse esset iustus ut rei veritas erat, vel peccator
ut amici eius calumniabantur, describit Infernum communiter et quantum
ad bonos et quantum ad malos. Accipiendo ergo Infernum sic communiter
dicitur terra tenebrosa inquantum caret claritate divinae visionis;
dicitur operta mortis caligine quantum ad peccatum originale quod est
caligo inducens ad mortem; dicitur terra miseriae quantum ad poenas
quas ibi reprobi patiuntur; dicitur terra tenebrarum quantum ad
obscuritates peccatorum actualium quibus mali involvuntur; dicitur
autem ibi esse umbra, idest similitudo, mortis quia sic affliguntur ac
si semper morerentur; dicitur autem ibi nullus ordo esse vel propter
confusionem mentium quam patiuntur damnati vel propter hoc quod ille
ordo non ibi servatur qui hic: hic enim ignis ardet et lucet, quod ibi
non est; sempiternus autem horror ibi inhabitat quia licet semper
doleant de poenis praesentibus, semper tamen timent futuras. Sed quia
illi contra quos disputabat immortalitatem animae non ponebant ut sic
post mortem remaneret, ipse autem adhuc loquitur secundum positiones
eorum, melius quantum ad sensum litterae sic exponitur ut totum
referatur ad corpus quod in terra sepelitur et in terram convertitur.
Dicit ergo ad terram tenebrosam quantum ad ipsam proprietatem terrae,
quae in se opaca est; sed licet in se sit opaca, tamen viventes qui
super terram habitant illustrantur lumine aeris operientis terram, sed
isto lumine mortui non perfruuntur, unde subdit et opertam mortis
caligine, quasi dicat: mors facit ut post mortem aliquis non utatur
lumine quo vivi utuntur. Contingit autem quandoque quod licet aliquis
vivus lumine circumdante terram non perfruatur, tamen in aliquo occulto
loco terrae existens fruitur desideratis quoad appetitum et considerat
veritates secundum intellectum, sed hoc mortui carent, unde subdit
terram miseriae quantum ad carentiam omnium desiderabilium, et
tenebrarum inquantum deficit consideratio veritatum. Inter alia etiam
in quibus vivi delectantur, praecipuum est societas humana cum debito
ordine quo quidam praesunt et alii subsunt et alii serviunt, sed hoc
mortui privantur, unde subdit ubi umbra mortis, quasi dicat: apud
mortuos non sunt nisi umbrae secundum aestimationem viventium, ut
dicitur Sap. XVII 4 personae apparentes tristes pavorem illis
dederunt; et nullus ordo, quia absque differentia honoris et
dignitatis similis est condicio mortuorum; sed sempiternus horror
inhabitat, quantum ad viventes quibus horrori sunt mortui, quasi
dicat: nihil est in statu mortuorum nisi quae homines horrent, et hoc
in sempiternum apud eos erit si ad vitam non redeunt. Sic igitur Iob
inquirendo causam suae tribulationis ostendit hoc non esse ab aliquo
impio in cuius manu data sit terra, non esse a Deo calumniose
opprimente, non esse a Deo culpam inquirente, non esse a Deo peccata
puniente, non esse a Deo in poenis sibi complacente: unde adhuc
remanet sub dubio causa tribulationis eius. Quae omnia prosequitur
Iob ut de necessitate inducat eos ad ponendum aliam vitam in qua et
iusti praemiantur et mali puniuntur, ex quo ea non posita non potest
reddi causa tribulationis iustorum, quos certum est aliquando in hoc
mundo tribulari.
|
|