|
Respondens autem Sophar Naamathites dixit et cetera. Superius Iob
inter cetera mala quae patiebatur, mirabiliter cruciari se dixerat ab
amicis suis qui contra eum insurgebant quasi testes pro Deo, a quo
verbo tactus Sophar respondit, unde dicitur respondens autem Sophar
Naamathites dixit: numquid qui multa loquitur nonne et audiet? Quasi
dicat: tu multa locutus es inordinate, unde non est mirum si ab amicis
tuis reprehensus es; quia si homo qui loquitur multa non
reprehenderetur, sequeretur hoc inconveniens quod homines ex hoc ipso
quod sunt loquaces iusti reputarentur, unde sequitur aut vir verbosus
iustificabitur, idest iustus reputabitur? Et quia posset dicere Iob
sibi debere deferri propter suam dignitatem, excludit hoc subdens tibi
soli tacebunt homines, et cum ceteros irriseris a nullo confutaberis?
Intelligebat enim et alios esse irrisos in hoc quod eos testes Dei
vocaverat et in hoc quod supra dixerat quare detraxistis sermonibus
veritatis? Et ideo dicit non esse mirandum si etiam alii contra ipsum
loquantur. Sed forte posset dicere quod non haberent quid dicerent
contra eum vel contra verba eius, et ad hoc excludendum subdit dixisti
enim: purus est sermo meus: hoc accipit ab eo quod supra dixerat non
invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia
personabit; et mundus sum in conspectu tuo: hoc Iob expresse non
dixerat, sed ex verbis eius accipere volebat quia disputaverat se non
pro peccato punitum, vel ex eo quod dixerat scias quia nihil impium
fecerim, vel ex eo quod supra dixit nonne dissimulavi? Nonne silui?
Considerandum est autem quod cum peccatum sit obliquatio a lege Dei,
non potest plene cognosci peccatum vel quantitas eius nisi lex Dei
cognoscatur: rectum enim est iudex sui ipsius et obliqui; quod igitur
Iob se diceret immunem a peccato vel non ita graviter peccasse sicut
puniebatur, ex hoc reputabat Sophar accidere quod Iob legem Dei non
perfecte cognosceret, et ideo dicit atque utinam Deus loqueretur tecum
et aperiret labia sua tibi. Hoc videtur in suggillationem Iob
dicere, quia dixerat indica mihi cur me ita iudices; et potest dici
quod Deus simpliciter loquitur homini cum eius cordi aliquid de sua
sapientia inspirat, secundum illud Psalmi audiam quid loquatur in me
dominus Deus; labia autem sua aperit cum per aliquos effectus
hominibus aliquid revelat: labiis enim formantur voces exterius quibus
interiores conceptus cordis exprimimus. Considerandum autem quod ab
intellectu divinorum duplici ratione deficimus: primo quidem quia cum
invisibilia Dei cognoscere non possimus nisi per ea quae facta sunt,
ea vero quae facta sunt multum deficiant a virtute factoris, oportet
quod remaneant multa in factore consideranda quae nobis occultantur, et
haec vocantur secreta sapientiae Dei, de quibus dicit ut ostenderet
tibi secreta sapientiae. Secundo quia etiam ipsum creaturarum ordinem
ad plenum comprehendere non possumus secundum quod a divina providentia
dispensatur; aliter enim est in humano regimine et aliter in divino:
nam apud homines quanto aliquis est superior in regendo tanto eius
ordinatio ad universaliora solum se extendit, particularia vero
relinquit inferioribus rectoribus dispensanda, et sic lex regiminis
superioris rectoris est universalis et simplex; sed Deus quanto est
superior in regendo tanto eius ordinatio etiam usque ad minima se
extendit: unde lex sui regiminis non solum est secreta, si respiciamus
ad altitudinem rectoris excedentem universam proportionem creaturae,
sed etiam est multiplex, universa etiam singularia et minima sub certo
ordine, dispensans, et ideo addidit et quod multiplex sit lex eius.
Et hoc quidem non solum in rebus naturalibus est considerare, prout
divino subduntur regimini, sed etiam in rebus humanis. Leges enim
humanae, quia non potuerunt earum latores omnia singularia respicere,
ad universalia quaedam respiciunt quae ut in pluribus accidunt;
qualiter autem universalia statuta humana sint factis singularibus
applicanda relinquitur prudentiae operantis: unde in multis homo potest
deficere a rectitudine, in quibus tamen non contrariatur legi humanitus
positae; sed lex divina secundum quod est in sapientia Dei ad omnia
particularia et minima se extendit, et sic non potest contingere quod
homo in aliquo a rectitudine discordet et non contrarietur legi
divinae. Quia igitur homo ad ipsam legem divinam, prout est in
secreto sapientiae Dei inspiciendam, pertingere non potest et per
consequens nec eius multiplicitatem agnoscere, contingit quod aliquando
non putet se contra legem Dei agere cum tamen agat, vel parum
delinquere cum multum delinquat, unde subdit et intelligeres, scilicet
si essent tibi ostensa secreta sapientiae et multiplicitas legis Dei,
quod multo minora exigaris ab eo, scilicet in sustinendo poenas, quam
meretur iniquitas tua, quam vel non cognoscis vel aestimas parvam. Et
in hoc videtur reprehendere quod Iob supra dixerat utinam appenderentur
peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera.
Quasi arena maris haec gravior appareret. Et quia supposuerat in
divina sapientia esse aliquod secretum quod nondum erat Iob ostensum,
ne hoc posset negari, per sequentia confirmat dicens forsitan vestigia
Dei comprehendes. Vestigia signa sunt per viam procedentis; opera
autem Dei viae ipsius dicuntur, et productio creaturarum a Deo quidam
processus Dei intelligitur in creaturas, prout divina bonitas ab eo in
quo simpliciter et summe existit gradatim ad effectus derivata procedit
dum superiora inferioribus meliora inveniuntur: vestigia ergo Dei sunt
signa quaedam in creaturis inventa, ex quibus per eas Deus aliquatenus
cognosci potest. Sed cum humana mens nec ipsas creaturas totaliter et
perfecte cognoscere possit, multo minus et de ipso creatore perfectam
notitiam habere potest, et ideo interrogando subdit et usque ad
perfectum omnipotentem reperies? Quasi dicat: si creaturas perfecte
cognoscere non potes, multo minus nec creatorem; et signanter dicit
reperies quia per quandam inquisitionem ratio ab effectibus procedit ad
causam, quam dum per effectus cognoscit eam dicimur invenire. Nec est
mirum si creaturis non perfecte cognitis creator non perfecte
cognoscitur, quia etiam creaturis perfecte cognitis adhuc creator non
perfecte cognosceretur: tunc enim per effectus perfecte causa cognosci
potest quando effectus adaequant causae virtutem, quod de Deo dici non
potest, et ideo subdit excelsior caelo est, et quid facies?
Profundior Inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura eius
et latior mari. Haec sub metaphora dicuntur: non enim debet intelligi
quod Deus qui incorporeus est dimensionibus corporalibus distendatur,
sed magnitudinem virtutis sub similitudine magnitudinis corporalis
describit, quia quantumcumque quantitates corporeae videntur esse
magnae vel altitudine vel profunditate vel longitudine vel latitudine,
deficiunt tamen a magnitudine virtutis Dei quae maiora facere posset,
et ideo signanter Deum omnipotentem prius nominavit. Ex hoc ergo
ostendit quod perfecte in creaturis inveniri non potest, quia dato quod
omnes creaturae perfecte cognoscerentur, ex eis cognosci non posset
virtus ei aequalis: quod ergo medium sumi potest ad cognoscendum
virtutem Dei secundum quod excedit omnem creaturam? Et hoc significat
cum dicit quid facies? Et unde cognosces? Non solum autem divina
virtus excedit omnem creaturam in producendo sed etiam in conservando:
non enim creaturae conservatio est nisi a Deo, nec est aliqua virtus
in creatura quae divinae voluntati resistere posset si ipsam creaturam
ulterius conservare non vellet, et ideo subdit si subverterit omnia,
in nihilum redigendo, subtrahendo scilicet eis esse, vel in unum
coartaverit, confusionem inducendo per subtractionem ordinis quo res
distinguit, quis contradicet ei? Idest quae virtus creaturae poterit
esse contraria, contra eius voluntatem conservans vel se vel alia in
esse? Sed ne aliquis dicat quod licet nihil posset conservari in esse
nisi per eum, tamen quasi ex debito res in esse conservat, ad hoc
excludendum subdit vel quis dicere ei potest: cur ita facis? Quasi ab
eo exigens rationem de debito praetermisso. Ipse enim novit hominum
vanitatem et cetera. Postquam ostendit Sophar quod in divina
sapientia est aliquid secretum quod homini incomprehensibile est,
procedit ad aliud manifestandum quod prius supposuerat, scilicet quod
Deus pro peccato ab homine exigat poenam et, ad hoc quidem
manifestandum, quod Deus facta hominum cognoscat, unde dicit: recte
dico quod exigeris a Deo minora quam mereatur tua iniquitas, ipse enim
novit hominum vanitatem, idest hominum facta vana. Vana autem dici
consueverunt quae instabilia sunt eo quod debitis finibus non
stabiliuntur: ex hoc igitur est vanitas hominis quod cor eius in
veritate non figitur per quam solam potest stabiliri, et ex hoc quod a
veritate recedit iniquitatem operatur, dum videlicet appetit illud quod
apparet bonum loco eius quod est bonum, unde subdit et videns,
scilicet Deus, iniquitatem, ex vanitate hominum prodeuntem, nonne
considerat, scilicet ad puniendum? Tunc enim iudex peccatum videns
inconsiderate pertransire videtur quando dissimulat et poenam apponere
non curat, quod de Deo videtur non esse dicendum: cum igitur ipse
videat hominum vanitatem, pro iniquitate exigit poenam. Sicut autem
ex vanitate contingit quod homo ad iniquitatem declinat, ita ex eadem
vanitate provenit quod homo divino iudicio se subiectum esse non
reputat, et ideo subdit vir vanus in superbiam erigitur, ut scilicet
suo superiori se subditum esse non credat, et hoc est quod subdit et
tamquam pullum onagri natum se liberum putat. Onager asinus silvestris
est, cuius pullus ab hominis dominio liber nascitur; pulli autem
asinorum qui ab hominibus possidentur in servitute hominum nascuntur:
homines igitur qui se divino iudicio subiectos esse non putant reputant
se quasi pullos onagri natos, licet videant alios homines eiusdem
condicionis divino iudicio coerceri. Hoc in suggillationem beati Iob
dicere videbatur, intelligens ex verbis eius quod quasi de pari cum
Deo vellet contendere quia dixerat auferat a me virgam suam et pavor
eius non me terreat; loquar et non timebo eum, et ideo subdit tu autem
firmasti cor tuum, ut scilicet defenderes iniquitatem tuam. Et tamen
cum hac cordis obfirmatione, expandisti ad Deum manus tuas orando,
supra scilicet cum dixit dicam Deo: noli me condemnare; et ideo
inutilis est oratio tua: utilis enim oratio est quando homo primo
iniquitatem dimittit et postea a Deo petit ut a puniendo cesset, et
hoc est quod subdit si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a
te, ut scilicet desistas ab opere iniquo quod adhuc prae manibus
habes, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia, ut scilicet quae
iniuste accepta reposita habes restituas, vel ut tuos familiares
corrigas pro quorum delictis interdum domini puniuntur propter
negligentiam corrigendi, tum levare poteris, scilicet ad Deum
orando, faciem tuam absque macula, scilicet culpae. Et sic cessabit
condemnatio, primo quidem quantum ad futura, unde subdit et eris
stabilis, ut scilicet ulterius per tribulationes non commovearis, et
etiam non timebis futura pericula; et quia aliquando licet non timeat
de futuro, homo tamen affligitur pro his quae amisit vel passus est,
subiungit miseriae quoque, scilicet quam hactenus passus es,
oblivisceris, propter abundantiam bonorum supervenientium; et hoc
exemplo confirmat cum subdit et quasi aquarum quae praeterierunt non
recordaberis, quod dicit quia homo post tempestatem pluviae, cum
serenitas advenit, pluviarum praecedentium obliviscitur, vel propter
hoc quod aquae fluviorum citissime currunt, et earum postquam transeunt
nulla remanet memoria. Sed quia contra promissionem prosperitatis in
hac vita Iob supra duo opposuerat, scilicet devastationem proprii
corporis cum dixit induta est caro mea putredine, et praeteritionem
dierum vitae suae cum dixit dies mei velocius transierunt etc., ideo
ad utramque obiectionem excludendam subiungit et quasi meridianus fulgor
consurget tibi ad vesperam, ac si dicat: licet tibi videatur quod dies
tui pertransierint et vita tua sit in fine quasi ad vesperam, tamen
tanta poterit tibi supervenire prosperitas quod quasi reducet te ad
gaudium iuventutis tuae: sicut enim per vesperam intelligitur
senectus, ita per meridiem iuventus; fulgorem autem vocat claritatem
terrenae prosperitatis. Contra hoc vero quod dixerat de consumptione
proprii corporis subiungit et cum te consumptum putaveris, scilicet
propter infirmitatem quam passus es, orieris ut Lucifer, idest ad
pristinum decorem revertetur corpus tuum. Et quia iterum supra Iob
dixerat quod dies sui consumpti erant absque ulla spe, subiungit et
habebis fiduciam, proposita tibi spe. Et quia Iob supra improbaverat
opinionem dicentium quod homo post mortem, transactis multis saeculis,
iterum redit ad hunc modum vivendi, non huius rei spem dicit ei esse
propositam sed secundum quod homo post mortem vivit in memoriis
hominum. Quod quidem ex duobus contingit: uno quidem modo ex tumulis
in quibus corpora mortuorum conduntur ut conservetur memoria
defunctorum, unde et monumenta dicuntur, et quantum ad hoc dicit et
defossus securus dormies, quasi nullus sepulcrum tuum violabit, nec
etiam timendum erit quod aliquis attentet, unde subdit requiesces et
non erit qui exterreat; alio modo mortui vivunt in memoriis hominum
propter bona quae fecerunt dum viverent, ex quibus eorum vita
desideraretur, et quantum ad hoc subdit et deprecabuntur faciem tuam
plurimi, idest plurimi exoptabunt praesentiam tuam vel reverentiam
exhibebunt tumulo tuo, memorantes beneficia tua. Et quia haec
promiserat si Iob ab iniquitate vellet discedere, ostendit
consequenter quod iniquis ista non dantur, et ideo subdit oculi autem
impiorum deficient, quia videlicet bona quae exoptant non obtinebunt:
tunc enim oculi alicuius deficere dicuntur quando aspicit ad aliquod
apprehendendum ad quod attingere non valet. Et sicut bona desiderata
non adipiscuntur, ita etiam mala quae patiuntur vel timent vitare non
possunt, unde sequitur et effugium peribit ab eis, quia scilicet non
poterunt fugere mala. Post mortem autem non erunt in veneratione vel
desiderio sed in abominatione propter mala quae fecerunt, et hoc est
quod subditur et spes eorum abominatio animae, idest illud quod de eis
potest sperari post mortem est quod sint in abominatione.
|
|