|
Respondens autem Iob dixit et cetera. Sophar in verbis
praecedentibus conatus fuerat ostendere quod secreta sapientiae Dei
homo comprehendere non potest, ad suggillandum Iob qui quasi cum Deo
disputationem requirere videbatur. Et sicut ex verbis eius et aliorum
amicorum perpendi potest, circa tria tota eorum versabatur intentio:
primo enim studebant ad dicendum aliqua magnifica de Deo, extollentes
eius sapientiam et potentiam et iustitiam, ut ex hoc eorum causa
favorabilior appareret; secundo huiusmodi magnifica de Deo assumpta ad
falsa quaedam dogmata applicabant, utpote quod propter iustitiam
homines prosperarentur in hoc mundo et propter peccata tribularentur,
et quod post hanc vitam non esset aliquid expectandum; tertio ex
huiusmodi assertionibus, propter adversitatem quam patiebatur Iob,
arguebant eum quasi iniquum et promittebant ei quaedam inania si
iniquitatem desereret, utpote quod defossus securus dormiret et quod ad
vesperam oriretur ei fulgor meridianus, quae Iob quasi irrisiones
reputabat: et circa haec tota Iob responsio versatur. Primo ergo
contra eos loquitur de hoc quod se extollebant, quaedam magnalia de
Deo proponentes ac si soli ipsi ea scirent et Iob ea ignoraret, et
ideo dicitur respondens autem Iob dixit: ergo vos soli estis homines?
Quod sequitur si vos haec solos scire reputatis de magnitudine Dei
quae omnes homines cognoscunt; et cum in cognitione magnitudinis Dei
consistat sapientia, sequitur quod, si haec soli vos nostis, quod in
vobis solum sit sapientia, et ita cessantibus vobis sapientia cessat,
et ideo subdit et vobiscum morietur sapientia? Quasi dicat:
inconveniens est vel quod vos soli sitis homines vel quod vos soli sitis
sapientes. Sed quia possent dicere non soli nos scimus sed tamen tu
nescis, respondet subdens et mihi est cor, scilicet ad haec scienda,
sicut et vobis, nec inferior vestri sum, quantum scilicet ad hanc
cognitionem. Et ne hoc arrogantiae posset ascribi, subiungit quis
enim haec quae nostis ignorat? Quasi dicat: non est magnum si dico me
scire ea quae scitis quia non est magnum ea scire, cum quilibet ea
sciat; sed in hoc quod me haec ignorare reputatis, me contemptui
habere videmini quasi ignorem ea quae omnes sciunt, unde subdit qui
deridetur ab amico suo sicut ego, a vobis scilicet dum me insipientem
reputatis, invocabit Deum, et exaudiet eum, quia ubi deest auxilium
humanum ibi maxime adest auxilium divinum, secundum illud Psalmi
quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, dominus autem
assumpsit me; et in hoc videtur quasi respondere ei quod supra dixerat
Sophar tunc levare poteris faciem tuam, ac si dicat: non oportet me
amplius expectare ad fiducialiter orandum, quia ex hoc ipso quod ab
amicis derideor datur mihi spes recurrendi ad Deum. Quare autem
irrisus ab amico a Deo exaudiatur, ostendit subdens deridetur enim
iusti simplicitas, ubi ostendit et qui sunt qui derideantur et quare,
et etiam a quibus, cum subdit lampas contempta apud cogitationes
divitum. Derideri enim deficientis est, deridere autem
superabundantis; qui autem in virtutibus superabundant eos qui in
virtutibus deficiunt non irrident, sed magis compatiuntur et iuvant si
possunt, sed illi qui in temporalibus abundant maxime solent irridere
eos qui in temporalibus deficiunt, et praecipue quando studium non
adhibent ad temporalia conquirenda; studium autem iustorum non est ad
temporalia conquirenda sed ad rectitudinem sectandam, unde a fraudibus
et dolis abstinent quibus plerumque divitiae acquiruntur, et ex hoc
simplices reputantur: ergo ut plurimum deridentur iusti. Causa autem
irrisionis est simplicitas, sed non sic irridetur quasi malum
manifestum sed quasi bonum occultum, et ideo hic simplicitas vocatur
lampas propter claritatem iustitiae, sed contempta apud cogitationes
divitum, scilicet qui finem suum in divitiis ponunt - qui enim summum
bonum in divitiis ponit, oportet quod cogitet quod intantum sunt aliqua
magis bona inquantum magis prosunt ad divitias conquirendas -, unde
oportet quod eis sit contemptibilis iustorum simplicitas per quam
divitiarum multiplicitas impeditur. Sed licet ipsa simplicitas
iustorum in cogitationibus divitum contemnatur, tamen suo tempore a
fine debito non fraudatur, unde dicit parata ad tempus statutum; non
autem dicit hoc quasi in aliquo tempore praesentis vitae iustis pro sua
simplicitate aliqua terrena prosperitas sit reddenda, sed
indeterminatum relinquit quod sit istud tempus statutum et ad quem finem
iustorum simplicitas praeparetur: nondum enim ad hoc disputatio
pervenit sed in sequentibus ostendetur. Sic igitur Iob occulte
insinuat quare ab amicis irrideretur, quos divites vocat, quia
prosperitatem huius mundi finem hominis ponebant quasi praemium
iustitiae hominis; ipse autem sua simplicitate non hoc praemium
quaerebat sed aliud in tempore statuto, et ideo fiduciam habebat ut si
invocaret dominum ab eo exaudiretur. Et quia divites iusti
simplicitatem irridentes non in hoc sistunt sed usque ad contemptum Dei
procedunt, unde subditur abundant tabernacula praedonum: consequens
enim est quod, ex quo aliqui finem suum in divitiis ponunt, quod omnes
vias exquirant ad hunc finem ultimum consequendum vel fraudando vel
quocumque alio modo, et sic efficiuntur praedones et dum praedantur
divitiis abundant; ex hac autem abundantia sequitur contemptus Dei,
unde subditur et audacter provocant Deum. Tunc enim aliquis aliquid
audacter facit quando credit hoc esse bonum quod facit: cum enim
conscientia remordet de malo, non sine timore homo perpetrat malum
quia, ut dicitur Sap. XVII 10, cum sit timida nequitia data
est in omnium condemnationem; qui autem finem ultimum in divitiis
ponunt, ex hoc ipso aestimant bona omnia esse per quae hunc finem
consequuntur; manifestum est autem quod cum divitias acquirunt
praedando, provocant Deum contra eius iustitiam facientes: unde
consequens est quod audacter provocent Deum. Vel aliter: ex divitiis
homo in superbiam erigitur reputans se per eas sibi sufficere, et ex
hoc contemnit Deum audacter in divitiis suis confidens, secundum illud
Deut. XXXII 15 incrassatus est dilectus et recalcitravit. Sed
quia dixerat abundare praedonum tabernacula qui provocant Deum, ne
forte responderetur quod talis abundantia non est a Deo, subiungit cum
ipse dederit omnia in manibus eorum, idest in potestate eorum, quia
potestas nocendi alicui non est nisi a Deo, voluntas autem
malefaciendi non est nisi a se ipso, et ideo in hoc quod praedantur
Deum provocant, sed abundantia consequens est eis a Deo. Et hoc
consequenter probat cum subdit nimirum interroga iumenta et docebunt
te, et volatilia caeli et indicabunt tibi; loquere terrae et
respondebit tibi, et narrabunt pisces maris; quid autem omnia ista
interrogata respondeant, ostendit subdens quis ignorat quod omnia haec
manus domini fecerit? Hoc ergo est quod omnia confitentur se a Deo
esse facta; tunc autem homo creaturas interrogat quando eas diligenter
considerat, sed interrogatae respondent dum per considerationem ipsarum
homo percipit quod tanta ordinatio quae invenitur in dispositione
partium, in ordine actionum, nullo modo posset esse nisi ab aliqua
superiori sapientia dispensante. Si autem huiusmodi creaturae a Deo
factae sunt, manifestum est quod in Dei potestate sunt sicut
artificiata in potestate artificis, et ideo subdit in cuius manu,
idest potestate, est anima omnis viventis, et non solum aliorum
animalium sed et spiritus universae carnis hominis; si autem in
potestate eius sunt, manifestum est quod nullus illas habere potest
nisi ab ipso, secundum illud Dan. IV 14 dominatur excelsus in
regno hominum, et cuicumque voluerit dabit illud. Manifestum est
igitur quod et terram et animalia de quibus supra dixerat, in quibus
humanae divitiae consistunt, nullus homo habere potest nisi Deus in
manu eius dederit: et sic si praedones abundant, Deus dedit in
manibus eorum; per hoc ergo confutatur illorum opinio qui ponebant
divitias a Deo dari pro merito iustitiae, cum etiam praedonibus a Deo
dentur. Nonne auris verba diiudicat et cetera. Quia superius
posuerat Iob ea quae Sophar de excellentia divinae magnitudinis
dixerat esse omnibus manifesta, intendit hic ostendere quod hoc ad
notitiam hominum pervenire potest per experimentum divinae potentiae et
sapientiae in rebus humanis. Unde primo manifestat quomodo homines per
experimentum in rerum cognitionem deveniant, dicens nonne auris verba
diiudicat, scilicet dum ea audit? Et fauces comedentis saporem nonne
diiudicant? Quia experimentum a sensu est, convenienter per iudicium
sensuum virtutem experimenti manifestat, et praecipue per auditum et
gustum, quia auditus inter omnes sensus est disciplinabilior, unde
plurimum ad scientias contemplativas valet; gustus autem est
perceptivus ciborum qui homini sunt necessarii ad vitam, unde per
iudicium gustus experimentum significat quod de rebus activae vitae
habetur. Et propter hoc ex iudicio duorum sensuum ostendit virtutem
experimenti tam in speculativis quam in operativis, cum subdit in
antiquis est sapientia, quae ad contemplationem pertinet, quia
scilicet antiqui multa audierunt; et in multo tempore prudentia, quae
ad actionem pertinet, quia scilicet in multo tempore homines multa
degustant, utilia vel nociva. Sic igitur manifestata experimenti
virtute, subiungit quid homines de Deo experiri possunt cum dicit apud
ipsum est sapientia et fortitudo, ipse habet consilium et
intelligentiam. Ubi quatuor Deo attribuit quae se per ordinem
habent: nam primum quidem est occulta cognoscere, quod ad
intelligentiam pertinet; secundum autem est, ex his quae homo
intelligit, invenire in activis quidem vias accommodas ad aliquem
finem, quod ad consilium pertinet, sicut et in speculativis, per ea
quae homo intelligit, rationes deducit ad aliquas conclusiones
cognoscendas; tertium autem est ut de his quae homo adinvenit rectum
iudicium habeat, quod ad sapientiam pertinet; quartum autem est ut ea
quae aliquis iudicat esse facienda potenter exequatur, et ad hoc
pertinet fortitudo. Quia vero experimentum procedit a sensibilibus,
quae licet sint priora secundum nos sunt tamen simpliciter et secundum
naturam posteriora, ideo incipit ostendere quomodo homines experiri
possunt fortitudinem divinam, et primo quidem in ipsis rebus humanis.
Videmus enim quod aliqui homines totaliter destruuntur, vel per mortem
quantum ad esse naturae vel per omnimodam abiectionem quantum ad esse
civile cum tamen habeant multos manutentores; unde cum adiuvari per
homines non possunt ne ad destructionem perveniant, manifestum est quod
ab aliqua occulta causa et divina et excellente humanam virtutem hoc
contingit, cum ei virtus humana resistere non possit, et hoc est quod
dicit si destruxerit nemo est qui reaedificet. Item videmus aliquos
homines in suis processibus impediri, etsi non totaliter destruantur,
licet habeant plurimos directores; unde manifestum est quod hoc etiam
ab aliqua excellentiori virtute fit, unde subditur et si incluserit
hominem, involvendo eum diversis difficultatibus, nullus est qui
aperiat, idest qui expedire possit, unde Eccl. VII 14 dicitur
nemo potest corrigere eum quem Deus despexerit. Deinde ostendit
quomodo possint homines experiri divinam potentiam in rebus
naturalibus, praecipue quantum ad pluvias et siccitates, unde dicit si
continuerit aquas, ne scilicet pluendo cadant, omnia siccabuntur,
scilicet quae ex terra germinant, et si emiserit eas, in magna
abundantia, subvertent terram, sicut in diluviis accidit. Et licet
hoc ex aliquibus causis naturalibus proveniat quod aliquando pluviae
cessent usque ad omnimodam siccitatem, aliquando autem abundent usque
ad terrae subversionem, non tamen hoc a divina potentia subtrahitur
quae etiam ipsas naturales causas ad proprios ordinavit effectus: sic
igitur quasi ex praemissis concludens, subdit apud ipsum est
fortitudo. Deinde incipiens progredi ad secundum membrum, adiungit et
sapientia, quasi proponens quod manifestare intendit. Est autem
proprium sapientiae ut per eam rectum iudicium habeatur de rebus; ille
autem recte iudicat de rerum veritate qui potest discernere quomodo
aliquis decipiatur a veritate declinans: et ideo ad ostendendum quod in
Deo sit sapientia, subdit ipse novit decipientem et eum qui
decipitur, idest discernit recto iudicio deceptiones, quibus aliquis
praetermittit veritatem, a recta veritatis cognitione. Et hoc quidem
supponit ab eo quod communiter ipse et amici conveniunt in hoc quod res
humanae divino iudicio subduntur, de quibus iudicare non posset nisi
peccata cognosceret, inter quae magnum locum obtinent deceptiones et
fraudes. Deinde ostendit per ea quae in rebus humanis apparent quod
apud Deum sit consilium. Circa quod tamen considerandum est quod
sicut Deus scit et principia speculativarum scientiarum et conclusiones
et ordinem eorum ad invicem, non tamen per principia conclusionum
cognitionem accipit sed omnia primo et simplici aspectu cognoscit, ita
et in operativis et fines et ea quae sunt ad finem novit et quae viae ad
fines aliquos consequendos expediant, non tamen vias ex finibus
inquirit sicut nos dum consiliamur; sicut igitur in Deo dicitur esse
ratio inquantum cognoscit ordinem principiorum ad sequentia, non tamen
ei convenit investigare aliquid per modum rationis ut ratio facit, ita
apud ipsum dicitur esse consilium non per modum inquisitionis sed per
modum simplicis et absolutae cognitionis. Profunditas autem alicuius
in consiliis ex duobus perpendi potest: primo quidem quando subtilitate
sui consilii adversarios, etiam si exercitati in consiliis videantur,
ad hoc deducit eos quod necesse sit eis, deficientibus omnibus viis
eorum, ad finem inconvenientem pervenire; et quantum ad hoc dicit
adducit consiliarios in stultum finem, impediendo scilicet profunditate
sui consilii vias quas adinveniunt ad finem huiusmodi evitandum.
Secundo autem ostenditur profunditas alicuius in consiliis quando
adversarios ad hoc deducere potest subtilitate sui consilii ut ignorent
quid eos oporteat agere; et quantum ad hoc subdit et iudices in
stuporem: dicit autem iudices sapientes qui de agendis rectum iudicium
consueverunt habere. Sicut etiam et in disputationibus speculativis
accidit quod aliquis efficax disputator habetur, qui adversarium ad
inconveniens ducere potest vel propositum taliter firmare quod in
contrarium nihil dici possit, sic autem et Deus contra suos
adversarios facit, quia et per vias quas ipsi eligunt eos ad
perditionem ducit et suam veritatem et opera sic firmat ut ab
adversariis commoveri non possint. Et quia hoc generaliter dixerat,
consequenter per specialia exempla manifestat, ostendens quomodo omnia
quae in rebus humanis excellere videntur profunditate divini consilii in
stultum finem et in stuporem adducuntur. In rebus autem humanis
excellunt reges secundum potentiam, et quantum ad hos dicit balteum,
idest cingulum militare, regum dissolvit: in cingulo enim eorum
potentia designatur, secundum illud Psalmi accingere gladio tuo super
femur tuum, potentissime; et praecingit fune renes eorum, dum in
captivitatem trahuntur, in quo maximus defectus potentiae denotatur.
Sacerdotes autem excellunt quantum ad reverentiam in qua habentur, de
quibus subdit ducit sacerdotes inglorios. Primarii autem et
consiliarii civitatis aut regni excellere videntur secundum prudentiam
in consiliis, et de his subdit et optimates supplantat, idest
decipit. Philosophi autem excellunt in consideratione veritatis, et
de his dicit commutans labium veracium, idest eorum qui ad veritatem
loquendam student: aliquando enim Deus obnubilat eorum mentem per
subtractionem suae gratiae, ut veritatem invenire non possint et per
consequens nec loqui, secundum illud Rom. I 22 dicentes se esse
sapientes stulti facti sunt. Excellunt etiam senes in directione
iuvenum, et de his subdit et doctrinam senum auferens, vel quia senes
infatuantur, vel quia totaliter de medio subtrahuntur, secundum illud
Is. III 1 auferet dominus a Ierusalem iudicem et prophetam et
ariolum et senem. Excellunt autem principes in auctoritate quam habent
aliis praecipiendi, et de his subdit effundit despectionem super
principes, ut scilicet despiciantur ab his qui eis oboedire debebant.
Haec igitur omnia pertinere videntur ad hoc quod dixerat adducit
consiliarios in stultum finem; sed quod aliquando aliqui ex infimo
statu provehantur ad summum, pertinere videtur ad hoc quod dixerat et
iudices in stuporem, et quantum ad hoc subdit et eos qui oppressi
fuerant relevat, ut hoc referatur ad impotentes potentia maiorum
oppressos, qui oppressoribus deiectis interdum ad statum potentiae
elevantur. Quantum vero ad eos qui nullius sunt gloriae sed in infimo
statu latent, subdit qui revelat profunda de tenebris, idest homines
in infimo statu positos, et propter hoc ignotos quasi in tenebris
existentes, in gloriam adducit, eos aliis revelando. Quantum vero ad
eos qui ignorantes reputantur et stulti, subdit et producit in lucem
umbram mortis: umbra enim mortis ignorantia esse videtur vel
stultitia, cum per cognitionem maxime viventia a non viventibus
distinguantur; producit ergo in lucem umbram mortis quando vel
ignorantibus sapientiam tribuit vel eos qui sapientes erant sapientes
esse demonstrat quorum sapientia erat prius ignota. Ut sic quod dictum
est eos qui oppressi fuerant relevat, dicatur quasi in oppositum eius
quod dixerat balteum regum dissolvit; quod vero subditur qui revelat
profunda de tenebris, contra id quod dixerat ducit sacerdotes
inglorios; quod vero subditur et producit in lucem umbram mortis,
contra omnia quae sequuntur. Sicut autem huiusmodi alternationem
sublimitatis et deiectionis circa singulares personas a Deo fieri
dixerat, hoc idem et circa totam gentem ostendit subdens qui
multiplicat gentes, ut scilicet numerositate hominum crescant, et
perdit eas, idest destruit aut bellis aut pestilentiis, et subversas,
vel ex his casibus, vel ex oppressione alicuius vel aliquorum qui
inique praesident, in integrum restituit, idest ad bonum statum
reducit. Ostenso igitur quod in Deo sit fortitudo, sapientia et
consilium, ultimo ostendit quod in eo sit intelligentia, quam diximus
pertinere ad cognitionem occultorum, quae maxime videntur esse ea quae
in corde latent: haec autem Deum cognoscere ostendit per hoc quod in
cordibus hominum operatur, et sic occulta cordium quasi suos effectus
cognoscit. Dicit ergo qui immutat cor principum populi terrae,
quantum scilicet ad voluntatem, unde et Prov. XXI 1 dicitur cor
regis in manu domini, quocumque voluerit inclinabit illud; et licet
omnium hominum voluntates Deus inclinet, tamen specialis mentio fit de
regibus et principibus quia eorum voluntates maius pondus habent,
utpote quorum voluntatem multi sequuntur. Quantum vero ad intellectum
subiungit et decipit eos, quod quidem dicitur non quod in falsitatem
eos inducat, sed quia lumen suum eis subtrahit ne veritatem
cognoscant, et eorum rationem obnubilat ne ad mala quae proponunt
consequenda vias idoneas invenire possint, unde sequitur ut frustra
incedant per invium, idest ut procedant per vias non convenientes
quibus ad finem suum pervenire non possint. Contingit autem aliquem
errare in agendis dupliciter: uno modo per ignorantiam, et quantum ad
hoc dicit palpabunt in tenebris et non in luce, ut per tenebras
ignorantia, per lucem cognitio designetur; palpant autem aliqui per
ignorantiam ad modum caecorum dum non considerant nisi quae
praesentialiter quasi tangendo sentiunt; alio modo errant aliqui in
agendis propter passiones, quibus eorum ratio ligatur circa
particularia ut ne universalem cognitionem applicet ad agenda, et
quantum ad hoc subdit et errare eos faciet quasi ebrios: sic enim
passione ligatur ratio quasi quadam ebrietate.
|
|