|
Ecce haec omnia vidit oculus meus. Postquam ostenderat Iob quod per
experimentum cognosci poterat divinae virtutis excellentia, quasi
concludens subdit ecce haec omnia vidit oculus meus et audivit auris
mea, quasi dicat: effectus praedictos, quibus divina fortitudo et
sapientia ostenditur, partim visu partim auditu cognovi; nec in his
sensibilibus effectibus mea cognitio requievit, sed ex eis ad
intelligentiam veritatis ascendi, unde subdit et intellexi singula,
quid scilicet singuli effectus demonstrarent circa Deum vel eius
sapientiam vel intelligentiam vel consilium vel fortitudinem. Unde
eorum iactantiam excludens, qua magnifica de Deo proponendo se Iob
praeferre videbantur, subdit secundum scientiam vestram et ego novi,
ea scilicet quae ad Dei magnificentiam pertinent, nec inferior vestri
sum, quasi vel minus vel imperfectius ea cognoscens vel a vobis modo
addiscens. Sed quia Sophar excellentiam divinam proposuerat ad
arguendum Iob de eo quod cum Deo disputare moliretur, subiungit sed
tamen ad omnipotentem loquar, quasi dicat: quamvis intelligam ex
diversis eius effectibus excellentiam divinae sapientiae et virtutis non
minus quam vos, tamen per hoc rationabiliter a meo proposito non mutor
quin Deum alloqui velim, motus cordis mei aperiendo ei qui est cordium
scrutator et iudex, et ab eo qui totius veritatis est doctor veritatem
exquirendo; unde subdit et disputare cum Deo cupio, non quidem ut
eius iudicia improbare velim sed ut vestros errores destruam, quibus
suppositis sequeretur quod esset iniustitia apud Deum, unde subdit
prius vos ostendens fabricatores mendacii, quia hoc mendacium
adinvenerant quod Iob iniquam vitam duxisset. In hoc autem mendacium
devenerant propter hoc quod circa fidem qua Deus colitur errabant,
credentes quod in hac vita tantum fieret meritorum ac poenarum
retributio, et ideo subdit et cultores perversorum dogmatum: quicumque
enim a vera Dei cognitione declinat, non Deum sed sua falsa dogmata
colit. Non autem sic intelligendum est quod dicit prius vos
ostendens, quasi prius in ordine sequentis doctrinae destructurus sit
prava eorum dogmata et postmodum cum Deo disputaturus, sed quia dum
cum Deo disputare intendit, hoc primum est in intentione sua ut eorum
dogmata destruat. Contingit autem quandoque ut aliqui aliqua
probabilia licet falsa proponant, sed dum ea verisimiliter defendere
nesciunt aut probare, in loquendo suam insipientiam manifestant, quod
amicis Iob contingebat, et ideo subdit atque utinam taceretis ut
putaremini esse sapientes. Quia hoc ipsum quod vestra falsa dogmata
inconvenienter defenditis et probatis vos insipientes esse demonstrat.
Quia ergo falsa dogmata proponitis et ad eorum manifestationem
inconvenientia media assumitis, ideo correctione indigetis, et hoc est
quod concludit subdens audite ergo correctionem meam, qua vestrum
processum corrigam, et iudicium labiorum meorum attendite, quo vestra
falsa dogmata condemnabo. Primo autem intendit corrigere eorum
inconvenientem processum. Quia enim ponebant bonorum et malorum operum
praemia et poenas in hac vita retribui, ad iustitiam Dei defendendam
oportebat quod quaedam mendacia assumerent: cum enim manifestum sit
quosdam innocentes et iustos in hac vita adversitatibus premi, necesse
erat eis iustis imponere crimina ad Dei iustitiam defendendam, et sic
Iob quem afflictum videbant impietatis arguebant; non autem
convenienti medio utitur qui veritatem per mendacia defendit, et ideo
dicit numquid Deus indiget mendacio vestro? Quasi dicat: numquid
necessarium est quod ad defendendum divinam iustitiam mendacia
assumantur? Quod enim non potest nisi per mendacia defendi impossibile
est esse verum. Cum autem aliquis contra manifestam veritatem mentiri
nititur, cogitur aliquas dolosas et fraudulentas vias adinvenire ut
mendacium aliqua fraude coloret; sic et isti cum contra iustitiam Iob
quae omnibus manifesta erat mentiri conarentur, quibusdam dolis
utebantur, ostendendo scilicet fragilitatem humanam quae facile labitur
in peccatum et comparando eam ad divinam excellentiam, ut sic
probabilius reputaretur Iob iniquum fuisse quam Deum esse iniustum,
et ideo subiungit ut pro illo loquamini dolos? Quia quasi pro Deo
dolos loquebantur, dum dolose impietatem Iob conabantur imponere ut
Deum esse iustum defenderent. Possent autem dicere se non dolose
contra Iob aliquid dicere, sed hoc tantum dicere quod putabant.
Ostendit ergo Iob quod si hoc verum esset, a dolositate excusati in
aliud vitium labebantur, scilicet in acceptionem personarum, quae
iustitiam iudicantis excludit. Est enim personarum acceptio si aliquis
iustitiam alicuius quae apparet contemnit aut negat propter magnitudinem
alterius, licet iustitiam eius non cognoscat; si igitur amici Iob eum
esse iniquum iudicabant, videntes in eo iustitiam manifestam, ac sola
divinae magnitudinis consideratione licet intelligere non possent
secundum sua dogmata qualiter Iob iuste puniretur a Deo, in suo
iudicio quo Iob condemnabant quasi Dei personam accipere videbantur.
Et ideo subdit numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare
nitimini? Quod signanter dicit quia ille pro aliquo iudicare nititur,
qui eius iustitiam non cognoscit et tamen conatur qualescumque vias
adinvenire ad hoc quod eius causam iustam esse ostendat. Contingit
autem quandoque quod aliquis alicuius causam fraudulenter defendens, ei
placeat etiam si sit iustus, quod potest esse dupliciter: uno modo
quia ignorat suam causam esse iniustam, unde placet ei quod ab aliquo
defendatur, et hoc a Deo excludit dicens aut placebit ei, scilicet
Deo, quod pro eo iniuste iudicare nitimini cum hoc ei non possit esse
ignotum, propter quod subdit quem celare nihil potest? Alio modo
quando ille cuius causa per fraudem defenditur fraudibus defendentis
decipitur ut eius defensionem reputet esse iustam, et hoc etiam a Deo
excludit subdens aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis? Sic
igitur manifestum est quod divina bonitas et iustitia mendacio non
indiget ad sui defensionem quia veritas sine mendacio defendi potest:
ex quo etiam patet quod, si positis eorum dogmatibus hoc inconveniens
sequitur quod iustitia Dei mendacio indigeat ad sui defensionem,
manifestum fit dogmata proposita esse falsa. Sed ulterius
considerandum est quod ille qui ad ostendendam Dei iustitiam vel
bonitatem mendacio utitur non solum rem agit qua Deus non indiget, sed
etiam hoc ipso contra Deum vadit: cum enim Deus veritas sit, omne
autem mendacium veritati contrarietur, quicumque mendacio utitur ad
Dei magnificentiam ostendendam hoc ipso contra Deum agit. Et hoc
manifeste patet per apostolum Cor., ubi dicit invenimur autem et
falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod
suscitaverit Christum, quem non suscitavit si mortui non resurgunt;
dicere ergo quod Deus mortuum suscitavit, si verum non sit, contra
Deum est quamvis videatur divinae virtutis ostensivum, quia est contra
Dei veritatem. Sic igitur qui ad Deum defendendum mendacium assumunt
non solum praemium non accipiunt quasi ei placentes, sed etiam poenam
merentur quasi contra Deum agentes, et ideo subdit ipse vos arguet
quoniam in abscondito faciem eius accipitis; et dicit in abscondito
quia licet viderentur exterius causam Dei agere quasi Dei iustitiam
cognoscentes, tamen in conscientiis eorum hoc erat quod nesciebant qua
iustitia Iob punitus esset, et sic quantum ad cordis eorum absconditum
faciem Dei accipiebant dum eius iustitiam falso defendere nitebantur.
Quomodo autem eos arguet, ostendit subdens statim ut se commoverit,
turbabit vos, quasi dicat: vos quia modo adversitatem non patimini
tranquilla mente de Dei iustitia disputatis, sed si super vos veniat
tribulatio - quam commotionem Dei nominat eo modo loquendi quo punitio
in Scriptura ira Dei nominatur - mens vestra conturbabitur, et
praecipue cum in veritate solidata non sit. Et quia non alia bona vel
mala reputabant nisi haec temporalia, dum a peccatis cavebant ne mala
eis supervenirent, propter solum timorem praesentium malorum Deo
servire velle videbantur, et ideo subdit et terror eius irruet super
vos, quasi dicat: illud propter quod tantum Deum timetis vobis
superveniet, scilicet adversitas praesens, secundum illud quod dicitur
Prov. X 24 quod timet impius veniet super eum. Et quia ipsi vane
Iob promiserant quod etiam post mortem in memoria hominum remaneret,
ipse contrarium eis promittit quasi eos irridens, dicens memoria vestra
comparabitur cineri: sicut enim cinis post consumptionem lignorum ad
modicum durat, ita fama hominis post mortem cito pertransit, unde
expectare famam post mortem vanum videtur. Promiserant etiam ei
immunitatem et reverentiam quandam habendam ad eius sepulcrum post
mortem, sed hoc etiam pro nihilo ducens contrarium eis promittit dicens
et redigentur in lutum cervices vestrae, per cervices eorum potentiam
et dignitatem designans, quas dicit esse redigendas in lutum, idest in
rem contemptibilem et infirmam. Tacete paulisper ut loquar et cetera.
Postquam Iob correxerat amicorum processum qui mendaciis divinam
iustitiam defendere nitebantur, nunc procedit ad eorum falsa dogmata
destruenda sub figura divinae disputationis, et primo petit audientiam
quasi grandia dicturus, dicens tacete paulisper ut loquar quaecumque
mihi mens suggesserit; hoc addit ne forte dicerent: tu inania loqueris
et ideo non es audiendus, sed paulisper audire quicquid aliquis
loquatur non est durum; vel hoc addit ad designandum quod non
componendo mendacia vel adinveniendo dolos locuturus sit sed illud quod
habet in mente. Duo autem imposuerant Iob eius amici, scilicet
impatientiam et iactantiam, quorum utrumque a se excludit ne videatur
in sequenti disputatione vel ex ira vel ex superbia locuturus.
Considerandum est autem quod impatientia contingit ex tristitiae
superabundantia non moderatae per rationem, superabundans autem
tristitia desperationem inducit; ex desperatione autem contingit quod
homo salutem et corporis et animae parvipendit: ut ergo a se
impatientiam excludat, dicit quare lacero carnes meas dentibus meis?
Quasi dicat: nulla est ratio quare de corporis salute desperem per
impatientiam ad modum eorum qui, desperantes de corporali vita, fame
oppressi carnes suas comedunt; et iterum quare animam meam porto in
manibus meis? Idest nulla est ratio quare salutem animae meae
parvipendam: illud enim quod in manibus portatur de facili amittitur,
unde videtur quod eius amissio non multum timeatur: quae enim aliquis
amittere timet diligenter abscondit. Et rationem quare nec per
impatientiam carnem lacerare debeat nec animam in manibus portare,
subdit dicens etiam si occiderit me in ipso sperabo, quasi dicat: non
credatis quod propter mala temporalia quae patior de Deo sperare
cessaverim; si enim spes mea esset de Deo propter bona temporalia
tantum, cogerer desperare - sicut supra dixit desperavi -, sed quia
spes mea de Deo est propter bona spiritualia quae manent post mortem,
etiam si me usque ad occisionem afflixerit spes quam de ipso habeo non
cessabit. Sed quia inordinata spes in praesumptionem degenerat,
propter hoc subdit verum tamen vias meas in conspectu eius arguam,
quasi dicat: non sic spero in ipso quasi ab ipso liberandus etiam si in
peccatis perseveravero, sed quia me liberabit si peccata mea
reprehendero, et hoc est quod subditur et ipse erit salvator meus, si
scilicet peccata mea mihi displicuerint. Quare autem salvet eos qui in
conspectu eius vias suas arguunt, ostendit subdens non enim veniet in
conspectu eius omnis hypocrita, idest simulator qui cum sit iniquus se
tamen iustum profitetur et vias suas non arguit coram Deo: unde non
veniet in conspectu eius ut Deum videat in quo ultima salus hominis
consistit, sicut infra magis exponet, veniet tamen in conspectu eius
quasi ab eo iudicandus. Sic igitur non solum impatientiam a se
exclusit sed etiam praesumptionem innocentiae, dum profitetur quod vias
suas arguit coram Deo, ut sic omnis amicorum calumnia cesset. Deinde
ingressurus disputationem, primo reddit auditores attentos dupliciter:
uno quidem modo per occultationem dicendorum - cum enim ea quae dicenda
sunt difficilia profitemur, auditores attentiores redduntur -, unde
dicit audite sermonem meum et aenigmata percipite auribus vestris:
aenigma dicitur sermo obscurus qui aliud praetendit in superficie et
aliud interius significat; alio vero modo ex certitudine veritatis
eorum quae dicenda sunt, unde subdit si fuero iudicatus, scio quod
iustus inveniar, quod quidem non dicit de iustitia vitae, cum supra
dixerit vias meas in conspectu eius arguam, sed de veritate doctrinae
de qua quasi in iudicio contendebatur; ille autem in iudicio invenitur
iustus pro quo sententia fertur: unde cum aliquis disputando verum
dicere demonstratur, quasi in iudicio iustus invenitur. Postquam ergo
auditores reddidit attentos, modum disputationis suae determinat: vult
enim disputare quasi cum alio contendens, et hoc est quod subdit quis
est qui iudicetur mecum, idest cum quo de veritate disputem? Veniat,
idest ad disputandum accedat. Causam autem quare de veritate disputare
intendit, subdit dicens quare tacens consumor? Homo enim per decursum
praesentis vitae paulatim consumitur, et praecipue cum est infirmitati
subiectus sicut erat Iob; tacens autem consumitur qui sic praesentem
vitam decurrit quod tamen suae sapientiae per doctrinam nullum vestigium
relinquit: ne ergo Iob hoc pateretur, disposuit non tacere de
veritate ut consumptus corpore post mortem viveret in sua doctrina.
Vel potest hoc ad aliam intentionem referri: cum enim aliquis dolorem
quem in corde patitur exterius exprimit, quodammodo eius animus
mitigatur, sed tacendo interius magis a dolore angustatur et quodammodo
sua taciturnitate consumitur. Quia ergo condisputatorem petierat
dicens quis est qui iudicetur mecum? Et supra dixerat disputare cum
Deo cupio, ex nunc loquitur quasi Deum habens praesentem et cum eo
disputans. Videbatur autem disputatio hominis ad Deum esse indebita
propter excellentiam qua Deus hominem excellit; sed considerandum est
quod veritas ex diversitate personarum non variatur, unde cum aliquis
veritatem loquitur vinci non potest cum quocumque disputet; certus
autem erat Iob quod veritatem loquebatur sibi a Deo per donum fidei et
sapientiae inspiratam, unde de veritate non diffidens petebat se divina
fortitudine non premi, neque per mala praesentialiter illata neque per
timorem inferendorum, et hoc est quod dicit duo tantum ne facias mihi,
et tunc a facie tua non abscondar, quasi non timebo tecum disputare:
timentes enim se abscondere solent a facie eorum quos timent. Quae
autem sint ista duo ostendit subdens manum tuam longe fac a me, idest
non me percutias per flagella praesentia; et fortitudo tua non me
terreat, quantum ad flagella futura: his enim duobus modis potest
impediri homo ne etiam veritatem quam certissime novit disputando
defendere possit, dum vel molestatur in corpore vel sollicitatur in
anima timore aut aliqua alia passione. Est autem disputatio inter duas
personas, scilicet opponentem et respondentem; ingrediens ergo
disputationem cum Deo, dat ei optionem utramlibet personam eligendi
vel opponentis vel respondentis, unde dicit voca me et respondebo
tibi, quasi dicat: obicias et respondebo, aut certe loquar,
obiciendo, et tu responde mihi; hoc autem dicit aenigmatice ostendendo
paratum se esse ad utrumque, sive ad defendendam veritatem quam
profitetur sive ad impugnandum quod contra veritatem diceretur. Primo
autem Deo dat partes opponentis dicens quantas habeo iniquitates et
peccata, scelera mea atque delicta ostende mihi. Ubi considerandum
est quod amici Iob quasi causam Dei agentes contra Iob disputare
videbantur, secundum illud quod supra dixit numquid faciem eius
accipitis et pro Deo iudicare nitimini? Amici autem Iob hoc contra
ipsum opponebant quod pro peccatis suis punitus erat: hoc igitur sibi a
Deo obiciendum expetit dicens quantas habeo iniquitates et peccata,
scelera mea atque delicta ostende mihi, quasi dicat: si sic est quod
pro peccatis meis me affligis, ut amici mei pro te loqui conantes
calumniantur, peto ut mihi ostendas pro quibus peccatis tam graviter me
affligis. Unde non dicit quas habeo iniquitates sed quantas, quia si
non est alia ratio adversitatum praesentium quam peccata hominum, ut
amici Iob opinabantur, necesse est maxima esse peccata quae maximis
afflictionibus puniuntur. Peccatorum autem quaedam sunt commissa quae
contra praecepta legis negativa fiunt, quaedam omissa quibus praecepta
affirmativa negliguntur; committitur autem aliquid contra praeceptum
legis tripliciter: uno modo quia est in nocumentum proximi, ut
furtum, homicidium et huiusmodi quae proprie iniquitates dicuntur,
quia aequitati iustitiae quae est ad alium contrariantur; alio modo
secundum quod homo peccat in se ipso per deordinationem sui actus, ut
apparet in peccatis praecipue gulae et luxuriae, et haec dicuntur
peccata, quasi deordinationes quaedam hominis; tertio modo
committuntur aliqua directe contra Deum, ut blasphemiae, sacrilegium
et huiusmodi, et haec propter sui gravitatem scelera dicuntur.
Omissiones autem proprie nominantur delicta. Deinde quasi tacente eo
cui partes opponentis dederat, ipse partes obicientis assumit et
inquirit de causis suae punitionis. Et primo quia posset aliquis
dicere quod Deus eum punivit quasi inimicum, hanc causam excludit
dicens cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum?
Iniquum enim videtur quod aliquis alium sibi inimicum arbitretur absque
causa; causa autem inimicitiae conveniens esse non potest nisi
offensa: tunc igitur manifestum est quod Deus hominem inimicum sibi
arbitratur quando eius peccata manifestantur; petiverat autem Iob sibi
ostendi sua peccata, nec erant ei ostensa; non ergo apparebat ratio
quare Deus sibi inimicaretur, et hoc est quod insinuat dicens cur
faciem tuam abscondis, quasi latenter et ex ratione occulta eum odio
habens? Facies enim hominis odientis aperta est quando rationem sui
odii non occultat. Secundo quia posset aliquis dicere quod Deus eum
punivit ut in ipso ostenderet suam potentiam, hanc etiam causam
excludit dicens contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam
tuam? Non enim conveniens est quod aliquis fortissimus suam potentiam
velit ostendere in re debilissima; comparatur autem humana condicio
folio quod vento rapitur, quia et in se ipso homo fragilis est et
infirmus sicut folium quod de facili cadit, et nihilominus decursu
temporis et varietate fortunae ducitur ut folium vento: unde non
videtur convenienter dici quod Deus ad hoc solum aliquem hominem puniat
quod in eo suam potentiam ostendat. Tertio quia posset aliquis dicere
quod Deus punivit eum propter peccata quae in sua iuventute commisit,
etiam et hoc excludit dicens et stipulam siccam persequeris? Scribis
enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae
meae? Homo enim in iuventute comparatur herbae virenti, sed in
senectute comparatur quasi stipulae siccae: idem ergo videtur hominem
in senectute punire pro peccatis adolescentiae ac si aliquis pro defectu
herbae virentis desaeviret in stipulam. Sed considerandum est quod in
hac inquisitione, ab hac sententia non recedit quod adversitates
hominum ex divino iudicio inferuntur, ad quod significandum dicit
scribis contra me amaritudines, ac si amaritudines, idest adversitates
hominum, ex Scriptura divinae sententiae procedant. Quarto quia
posset aliquis dicere quod, licet Iob gravia peccata non commiserit,
tamen aliqua peccata commisit sine quibus praesens vita non agitur, et
pro his sic punitus est, hoc etiam excludit dicens posuisti in nervo
pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum
considerasti, qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum
quod comeditur a tinea? Ubi considerandum est quod illi qui ponuntur
in carceris nervo, sic ligantur quod a nervo divertere non possunt:
sicut autem pes hominis constringitur nervo, ita processus hominis
constringitur lege divinae iustitiae a qua divertere non licet, et hoc
est quod dicit posuisti in nervo pedem meum. Ad divinam autem
iustitiam pertinet ut facta hominum discutiat, non solum quid
unusquisque faciat sed etiam quo animo vel quo fine, et ideo dicit
observasti omnes semitas meas, quantum ad facta, et vestigia pedum
meorum considerasti, quantum ad affectum facientis vel etiam quantum ad
quascumque circumstantias operis. Irrationabile autem videtur quod
Deus tantam diligentiam de actibus hominum habeat, si totaliter esse
desinunt per corporis mortem: quae quidem quandoque est naturalis,
quandoque autem violenta, unde de utraque subiungit dicens qui quasi
putredo consumendus sum, quantum ad mortem naturalem, et sicut
vestimentum quod comeditur a tinea, quantum ad mortem violentam, ac si
dicat: si, ut amici mei suspicantur, non est alia vita nisi praesens
quam homo amittit vel per modum putredinis vel per modum succisionis,
irrationabile videretur quod Deus tanta districtione de actibus hominum
curam haberet ut etiam pro minimis peccatis et negligentiis hominem
puniret. Et quia hoc quod ultimo dictum est magnam viam praestat ad
inquisitionem veritatis, circa hanc manifestandam magis insistit, et
quod de se singulariter dixerat generaliter ad totum genus humanum
reducit. Ubi primo exponit fragilitatem humanae condicionis: et
quantum ad originem cum dicit homo natus de muliere, quasi de re
fragili, et quantum ad durationem cum dicit brevi vivens tempore, et
quantum ad condicionem cum dicit repletur multis miseriis, ubi quasi
exponere videtur quod supra dixerat contra folium quod vento rapitur
ostendis potentiam tuam? Secundo excludit ea de quibus homo gloriari
posset, quorum primum est corporis pulcritudo qua pollet in iuventute:
sed ista gloria nulla est quia cito transit ad modum floris, unde dicit
qui quasi flos egreditur et conteritur, scilicet de facili; secundum
est fama quae diu non durat, unde dicit et fugit velut umbra: umbrae
enim transeuntis nullum vestigium aut memoria manet; tertium est
potestas et virtus qua aliquis se et sua conservare conatur, et contra
hoc dicit et numquam in eodem statu permanet. Et possunt haec tria ad
tria superiora referri: homo enim natus de muliere quasi flos egreditur
et cito conteritur, sic autem brevi vivit tempore ut velut umbra fugiat
cuius non restat vestigium, sic autem multis repletur miseriis ut si
interdum prosperitate et gaudio potiatur numquam tamen in eodem statu
permaneat. Tertio admiratur diligentiam divinae providentiae circa
hominem: mirabile enim videtur quod de re tam fragili et despecta Deus
tantam curam habet. Quamvis autem omnia divinae providentiae subsint,
specialiter tamen sollicitudo divina circa hominem apparet in tribus:
primo quidem quantum ad hoc quod ei leges et praecepta vivendi dedit,
et hoc tangit cum dicit et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos
tuos, eo modo loquendi quo aliquis dicitur super aliquem oculos suos
aperire cum eum dirigit et vias eius considerat; secundo quantum ad hoc
quod Deus hominem pro bonis praemiat et pro malis punit, et hoc tangit
cum dicit et adducere eum tecum in iudicium; tertio quantum ad hoc quod
Deus eum virtutibus ornat quibus contra foeditates peccati se mundum
conservat, et hoc tangit cum dicit quis potest facere mundum de immundo
conceptum semine? Semen quidem hominis immundum est non secundum
naturam sed secundum concupiscentiae infectionem; de hoc tamen immundo
semine homo conceptus interdum mundus invenitur per virtutes. Sicuti
autem de frigido facere calidum est eius quod per se calidum est, ita
de immundo facere mundum est eius qui per se mundus est, et ideo subdit
nonne tu qui solus es, scilicet vere et per te ipsum mundus? Puritas
enim et munditia in solo Deo perfecte invenitur, in quo nec
potentialitas nec defectus aliquis esse potest, unde quicquid quocumque
modo mundum vel purum est, a Deo munditiam et puritatem habet.
|
|