|
Breves dies hominis sunt et cetera. Admiratus fuerat Iob de
dignatione divina circa homines, cum tamen homo sit tam fragilis et
miserae condicionis considerato statu vitae praesentis, sed haec
admiratio cessat si consideretur quod post hanc vitam homini alia vita
reservatur in qua in aeternum permaneat: et ideo ad hoc ostendendum ex
nunc conatur. Praemittit ergo, quasi supponens quod ostendere
intendit, et brevitatem praesentis vitae, cum dicit breves dies
hominis sunt; et quod ipsa mensura vitae humanae determinatur a Deo,
cum dicit numerus mensium eius apud te est, sicut apud nos numerum
illorum esse dicimus quorum numerus a nobis stabilitur; et iterum
immutabilitatem divinae determinationis, cum dicit constituisti
terminos eius qui praeteriri non poterunt: divina enim dispositio non
fallitur, unde hominem vel diutius vel minus vivere quam divina
dispositio habet est impossibile, licet hunc hominem nunc vel prius
mori sit contingens si in se consideretur. Sunt autem et termini
humanae vitae praestituti ex aliquibus corporalibus causis, puta ex
complexione vel ex aliquo huiusmodi, ultra quos vita hominis protendi
non potest, quamvis ante possit deficere ex aliqua accidentali causa,
sed terminos praestitutos secundum divinam providentiam, sub qua omnia
cadunt, nec in plus nec in minus vita hominis potest praeterire.
Praemittit etiam alterius vitae expectationem cum dicit recede paululum
ab eo ut quiescat donec optata veniat et sicut mercennarii dies eius.
Ubi considerandum est quod sicut sol est causa diei, ita Deus est
auctor vitae; recedente autem sole, dies finitur et nox venit: per
recessum ergo Dei intelligit terminationem praesentis vitae quae est
homini a Deo. Vita autem praesens multis turbationibus repletur,
secundum hanc enim dictum est de homine quod repletur multis miseriis;
et quia quies finis laboris esse videtur ideo mortem quietem vocat:
dicit ergo recede paululum ab eo ut quiescat, idest subtrahe virtutem
tuam qua hominem vivificas, ut moriatur. Sed mors hominis non est in
perpetuum, sed iterum reparabitur ad vitam immortalem; status ergo
mortis humanae, quantocumque tempore resurrectio differatur, brevis
est in comparatione ad statum futurae immortalitatis, unde signanter
dicit paululum: ab aliis enim rebus quae non reditura intereunt non
paululum sed in aeternum Deus recedit, sed ab hominibus qui sic
intereunt ut resurgant, per modicum tempus. Dictum est autem supra
quod vita hominis super terram est sicut dies mercennarii desiderantis
tempus mercedis; tempus autem retributionis hominis non est in hac
vita, ut amici Iob opinabantur, sed in illa vita ad quam homo
resurgendo reparatur: dicit ergo ut quiescat, idest ut moriatur, non
tamen in perpetuum sed donec veniat optata dies eius, sicut mercennarii
dies est optata in qua mercedem recipit, ubi primo Iob suam
intentionem aperuit: non enim sic negat adversitates praesentes esse
punitiones quasi Deus hominum actus non remuneret vel puniat, sed quia
tempus retributionis proprie est in alia vita. Lignum habet spem si
praecisum fuerit. Posita sententia sua, hic Iob ad eius
manifestationem procedit, et primo ostendit quod homo secundum ea quae
apparent in hac vita est peioris condicionis quibusdam etiam infimis
creaturis quae post interitum reparantur, ut praecipue apparet in
lignis. Dupliciter autem vita arboris deficit, sicut et vita
hominis, scilicet per violentiam et per naturam: quantum ergo ad
violentum defectum arboris dicit lignum si praecisum fuerit habet spem,
idest naturalem aptitudinem ut iterum reparetur, quia rursum virescit
ipsum in se ipso si plantetur; et rami eius pullulant, in quo
ostenditur perfectam vitam recuperare sicut et prius. Quantum autem ad
defectum naturalem arboris subdit si senuerit in terra radix eius, cum
non possit attrahere alimentum propter defectum virtutis naturalis, et
sic consequenter in pulvere emortuus fuerit truncus illius, idest per
putredinem in pulvere sit redactus secundum aliquam partem, ad odorem
aquae germinabit, idest veniente pluvia, ex putredine ligni habente
vim sementinam, et faciet comam, scilicet frondium, quasi cum primo
plantatum est. Hoc autem in homine non invenitur secundum decursum
praesentis vitae, unde subdit homo vero cum mortuus fuerit et nudatus
atque consumptus, ubi, quaeso, est? Et ponit tria quae gradatim
homo amittit: primo enim anima separatur a corpore, et ad hoc pertinet
quod dicit cum mortuus fuerit; secundo vero tegumenta et ornatus
corporis, quae interdum post mortem homini remanent sed postea etiam
his nudatur, et ad hoc pertinet quod dicit et nudatus; ad ultimum vero
etiam ipsa compago corporis solvitur, et ad hoc pertinet quod dicit
atque consumptus. Quae cum peracta fuerint, nihil sensibiliter
apparet de homine remanens, unde apud illos qui nihil nisi sensibilia
et corporalia esse credunt videtur totaliter in nihilum redactus: horum
igitur dubitationem exprimens dicit ubi, quaeso, est? Considerandum
est autem quod ea quae non totaliter pereunt reparari posse videntur,
sicut de ligno praeciso vel senescente dictum est, sed ea quorum nihil
remanet impossibile videtur iterum reparari, sicut si totaliter aqua
maris aut fluminis desiccaretur; homo autem, sicut iam dictum est,
videtur sic per mortem consumi ut nihil eius remaneat, unde secundum
hanc rationem apparet quod impossibile sit ipsum iterum reparari ad
vitam, et hoc est quod subdit quomodo si recedant aquae de mari et
fluvius vacuefactus arescat, sic homo cum dormierit, idest cum mortuus
fuerit, non resurget a morte. Eiusdem autem impossibilitatis esse
videtur ut incorruptibilia corrumpantur et ut totaliter corrupta iterum
reparentur; caelum autem incorruptibile est, et ideo subdit donec
atteratur caelum, non evigilabit, quasi reviviscens, nec consurget de
somno suo, ad opera vitae peragenda, quasi dicat: sicut impossibile
est caelum atteri, idest corrumpi, ita impossibile est hominem mortuum
resurgere; et hoc quidem dicitur, ut dictum est, supposito quod de
homine nihil remaneat post mortem, secundum hoc quod dictum est ubi,
quaeso, est? Vel potest hoc referri ad opinionem illorum qui ponebant
totum universum corporale istud corrumpendum et iterum reparandum, in
qua quidem reparatione ponebant eosdem homines redituros, ut sit
sensus: durante isto mundo, homo a morte non resurget; fides autem
Catholica non ponit substantiam mundi perituram, sed huius mundi
statum qui nunc est, secundum illud I Cor. VII 31 praeterit
figura huius mundi; haec ergo mundi immutatio secundum figuram potest
hic intelligi per caeli attritionem: resurrectio enim mortuorum
communis in fine mundi expectatur, secundum illud Iob XI 24 scio
quia resurget in resurrectione, in novissimo die. Quis mihi hoc
tribuat ut in Inferno protegas me et cetera. Postquam Iob ostenderat
quid ex his quae sensibiliter apparent de resurrectione hominis conici
possit, hic suam sententiam circa resurrectionem ponit. Esset autem
valde horrendum et miserabile si homo per mortem sic deficeret quod
numquam esset reparandus ad vitam, quia unumquodque naturaliter esse
desiderat: unde Iob suum desiderium ostendit de resurrectione futura,
dicens quis mihi hoc tribuat ut etiam post mortem in Inferno protegas
me, idest sub speciali cura qua homines protegis me contineas, donec
pertranseat furor tuus, idest tempus mortis - quia, sicut supra
dictum est, mors hominis accidit per subtractionem divinae operationis
conservantis vitam, unde dixerat recede paululum ab eo -: videtur
enim Deus homini esse iratus quando beneficium vitae ei subtrahit, et
praecipue cum credamus mortem ex peccato primi hominis provenisse.
Quomodo autem se protegi velit etiam in Inferno, exponit subdens et
constituas mihi tempus in quo recorderis mei? Videtur enim Deus
hominis esse oblitus quando ei subtrahit beneficium vitae, tunc ergo
eius recordatur cum ipsum ad vitam reducit: constituere ergo tempus in
quo Deus hominis mortui recordetur nihil est aliud quam constituere
tempus resurrectionis. Et satis convenienter hoc nominat
protectionem: cum enim artifex, dissoluto artificio, ex eadem materia
non intendit iterum aedificium reparare, utpote domum vel aliquid
huiusmodi, de materia dissoluti aedificii nullam curam agere videtur;
sed quando ex ea intendit aedificium reparare, diligenter custodit ne
pereat: hanc ergo custodiam protectionem vocat. Postquam igitur
desiderium suum de resurgendo expressit, quia desideria quandoque sunt
etiam impossibilium consequenter sub quaestione ponit utrum hoc
quandoque futurum sit quod ipse desideravit, unde subdit putasne
mortuus homo rursum vivet? Et super hoc quid ipse sentiat, ostendit
dicens cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat immutatio
mea. Ubi considerandum est quod supra vitam hominis super terram
militiae comparaverat et diebus mercennarii, quia tam milites quam
mercennarii aliquid post statum praesentem expectant, et ideo sicut
supra resurrectionis statum per diem optatam mercennarii expressit, ita
et nunc sub similitudine militis idem ostendit. Et notandum est quod
optatum finem non expectat in aliqua parte temporis huius vitae, quia
cunctos dies huius vitae statui militiae deputat dicens cunctis diebus
quibus nunc milito. Item notandum est quod non expectat aliam vitam
huic similem, quia tunc et illa esset militia, sed expectat vitam in
qua non militet sed triumphet et regnet, et ideo dicit expecto donec
veniat immutatio mea, quasi dicat: in hac tota vita milito,
mutabilitati, laboribus et angustiis subiectus, sed expecto immutari
in statum alterius vitae quae sit sine labore et angustia; et de hac
immutatione dicit apostolus I Cor. XV 51 omnes quidem resurgemus
sed non omnes immutabimur. Et ne aliquis crederet quod naturali
virtute homo in statum alterius vitae immutaretur, hoc excludit subdens
vocabis me et ego respondebo tibi, quasi dicat: futura immutatio ex
virtute tuae vocis sive ex tuo imperio procedet, secundum illud Ioh.
V 28 omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii Dei, et qui
audierint vivent; vocare enim ad imperium pertinet, sed respondere ad
oboedientiam qua creatura creatori oboedit. Sed quia mortui ad
imperium Dei non solum resurgent ad vitam sed in quendam altiorem
statum immutabuntur, et hoc virtute divina, propter hoc subdit operi
manuum tuarum porriges dexteram, quasi dicat: homo resurgens non erit
opus naturae sed opus tuae virtutis, cui quidem operi adiutricem
dexteram tuam porriges dum per auxilium tuae gratiae in gloriam
novitatis exaltabitur. Vel quod dicit vocabis me et ego respondebo
tibi, potest referri ad corporis reparationem, quod autem subdit operi
manuum tuarum porriges dexteram, ad animam quae naturaliter appetit
uniri suo corpori, cui Deus adiutricem dexteram porriget dum quod sua
virtute non potest consequi virtute divina consequetur. Posita ergo
sententia sua de resurrectione mortuorum futura, redit ad id quod supra
admiratus fuerat, quod Deus tam sollicite opera hominum considerat,
cum dixit observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum
considerasti, unde subdit tu quidem gressus meos dinumerasti, quasi
dicat: iam non est mirum si facta hominum sic diligenter examinas ex
quo eum ad aliam vitam reservas. Considerandum est autem quod circa
humanos actus divina providentia secundum duo attenditur: primo quidem
secundum hoc quod ea examinat et discutit, quod quidem significatur in
hoc quod dicit tu quidem gressus meos dinumerasti: dinumeramus enim ea
de quibus diligentiam habemus; et ne videretur alicui esse magnae
severitatis quod Deus hominis fragilis facta tanta diligentia
examinaret, innuit consequenter eius pronitatem ad parcendum cum dicit
sed parce peccatis meis, quasi dicat: licet dinumeres tamen hanc spem
retineo quod parcas. Secundo vero secundum hoc quod facta hominum bona
vel mala in sua memoria conservat ad retribuendum pro eis bona vel
mala, unde subdit signasti quasi in sacculo delicta mea: ea enim quae
signantur in sacculo diligenter conservantur; et ne ista signatio
divinam misericordiam excluderet, subdit sed curasti iniquitatem meam,
quasi dicat: sic pro peccatis reservas poenam quod tamen per
poenitentiam delicta curas. Mons cadens defluit et saxum transfertur
de loco suo. Postquam Iob suam sententiam de futura resurrectione
posuerat, hic probabilibus rationibus eam munit, et prima ratio
sumitur ex comparatione hominis ad inferiores creaturas, quae totaliter
consumuntur absque spe reparationis. Omnia enim quae generantur
corruptioni subiecta sunt, unde et montes, licet videantur
firmissimi, tamen ex certis causis post aliqua temporum curricula
dissolvuntur, et hoc est quod dicit mons cadens defluit; saxa etiam,
licet videantur fortissima, tamen vel per violentiam vel ex aliqua
causa naturali exciduntur, et hoc est quod sequitur et saxum
transfertur de loco suo; lapides etiam, licet videantur durissimi,
tamen aquis excavantur, et hoc est quod subditur lapides excavant
aquae; terra etiam, licet videatur stabilissima, tamen a sua
dispositione paulatim immutatur, et hoc est quod subditur et abluvione
paulatim terra consumitur. Inconveniens autem esset si esset eadem
ratio corruptionis hominis et rerum praedictarum, et ideo concludit,
quasi inconveniens, et homines ergo similiter perdes? Quasi dicat:
non est conveniens quod similiter corrumpantur homines sicut aliae
creaturae corporales; nam praedictae creaturae totaliter corrumpuntur,
unde non reparantur eaedem numero; homo vero, licet corrumpatur
secundum corpus, remanet tamen incorruptibilis secundum animam quae
totum genus corporalium transcendit, ut sic remaneat spes
reparationis. Deinde inducit ad idem rationes sumptas ex
proprietatibus hominis. In duobus autem excellit homo omnes inferiores
creaturas, quorum unum est virtus operativa: est enim dominus sui
actus per liberum arbitrium, quod nulli alii creaturae corporali
competit, et secundum hoc homo est potentior qualibet creatura
corporali, unde et aliis utitur propter se ipsum; aliud autem in quo
excellit est cognitio intellectiva, quae cum sit in mente, aliquod
tamen eius indicium apparet in corpore, et praecipue in facie quam
habet homo valde diversam ab aliis animalibus; et ex his duobus apparet
quod homo non sic corrumpitur sicut alia ut in perpetuum non sint.
Quantum ergo ad primum horum dicit roborasti eum paululum ut in
perpetuum pertransiret? Quasi dicat: non est conveniens quod tantum
robur homini praestiteris ad modicum tempus, sic quod postea in
perpetuum non esset; stultum enim videretur si aliquis faceret
fortissimum instrumentum ut ad modicam horam eo uteretur, et postea
ipsum omnino proiceret; virtus autem cuiuscumque creaturae corporeae
est determinata ad finitos effectus, sed virtus liberi arbitrii se
habet ad infinitas actiones: unde hoc ipsum attestatur virtuti animae
ad hoc quod in infinitum duret. Quantum autem ad secundum, scilicet
ad intellectum, dicit immutabis faciem eius et emittes eum? Quasi
dicat: non est conveniens quod tu faciem eius immutaveris, idest
diversificaveris ab aliis animalibus, et tamen emittas eum a statu
vitae in perpetuum non rediturum sicut alia animalia. Per faciem autem
intellectiva cognitio accipi solet propter hoc quod est proprium
rationalis creaturae; intellectualis autem cognitio non potest
convenire nisi substantiae incorruptibili, ut a philosophis probatur.
Posset autem aliquis dicere quod, licet homo post mortem ad vitam non
redeat, tamen non in perpetuum pertransit, inquantum quodammodo vivit
in suis filiis: quod etiam verba Baldath sonant, cum supra dixit haec
est laetitia viae eius ut rursum alii de terra germinentur. Sed hanc
responsionem excludit Iob subdens sive nobiles fuerint filii eius sive
ignobiles, non intelliget, quasi dicat: homo per intellectum capit
aeternum bonum, unde et naturaliter ipsum desiderat; bonum autem quod
est in successione filiorum non potest satiare appetitum
intellectualem, si homo totaliter per mortem consumatur ut in perpetuum
non sit, quia appetitus intellectualis non quiescit nisi in bono
intellecto; bonum autem quod est in successione filiorum non intelligit
homo neque dum vivit neque post mortem si totaliter desinat esse per
mortem. Non ergo ad aeternitatem huius boni tendit appetitus
intellectivus hominis sed ad bonum vel malum quod in se ipso habet,
unde subdit attamen caro eius dum vivet dolebit, et anima illius super
semet ipso lugebit, ubi duplicem dolorem distinguit: unum quidem
carnis in apprehensione sensus, alium autem animae ex apprehensione
intellectus vel imaginationis qui proprie dicitur tristitia et hic
luctus nominatur.
|
|