|
Respondens autem Eliphaz Themanites dixit. Auditis verbis Iob,
Eliphaz non ad profunditatem sententiarum eius respondet sed nititur ad
calumniose reprehendendum aliqua verba a Iob prolata, secundum
superficiem ipsorum verborum ea considerans et non secundum
profunditatem intellectus eorum. Et primo quidem reprehendit hoc quod
Iob dixerat in principio suae locutionis et mihi est cor sicut et
vobis, nec inferior vestri sum, in quo quidem de duobus eum notat:
primo quidem de inani gloria quia se ipsum commendat, et hoc est quod
dicit numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens: in ventum
enim loqui videtur qui ad gloriam captandam verba componit; secundo
autem de iracundia, propter hoc quod obiurgando loqui inceperat cum
dixerat ergo vos estis soli homines etc., et ideo subdit et implebit
ardore stomachum suum, idest iracundia animum suum? Deinde
reprehendit eum de hoc quod dixerat disputare cum Deo cupio, et iterum
duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar etc., in
quo quidem eum notat multipliciter: primo quidem de superbia quia
contra maiorem se contendit, et hoc est quod dicit arguis eum verbis
qui non est aequalis tui; secundo de stultitia quia Eliphaz talem
disputationem nocivam reputabat, unde subdit et loqueris quod tibi non
expedit, disputando scilicet cum Deo. Et quare non expediat cum eo
disputare, ostendit per hoc quod huiusmodi disputatio duo valde
necessaria excludere videtur, quorum primum est timor Dei: qui enim
timet aliquem non praesumit cum eo contendere, unde etiam et Iob supra
dixerat fortitudo tua non me terreat, et ideo Eliphaz hic subdit
quantum in te est evacuasti timorem, quia scilicet conatus es a te
timorem Dei excludere; secundum est oratio ad Deum: non enim est
eiusdem contendere cum aliquo et eum rogare, et ideo subdit et
tulisti, idest abstulisti, preces coram domino, contra id quod supra
Eliphaz dixerat quamobrem ego deprecabor dominum. Disputaverat autem
Iob cum Deo non ex superbia sed ex fiducia veritatis, sed Eliphaz
temerarie iudicavit hoc ex iniquitate procedere, unde subdit docuit
enim iniquitas tua os tuum; et hoc ex effectu apparet quia blasphemas,
unde sequitur et imitaris linguam blasphemantium. Blasphemans enim est
qui Dei iustitiam negat, sed linguam blasphemantis imitari videtur qui
cum Deo disputat de eius iustitia: disputare enim de aliquo videtur
esse dubitantis de illo, dubitans autem propinquus est neganti.
Volens ergo Eliphaz contra disputationem Iob loqui, primo dicit quod
Iob tam manifeste male locutus est quod non indiget alio reprehensore
sed ipsa verba eius indicant eius malitiam, et hoc est quod dicit
condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi,
quasi dicat: non indigent verba tua alio respondente sed ipsa se
interimunt. Ostendit tamen multipliciter disputationem praedictam non
fuisse convenientem: primo quidem per comparationem eius ad omnes
creaturas; si enim aliqua creatura cum Deo contendere posset, hoc
praecipue competeret primae et excellentissimae creaturae: quod non
conveniebat Iob, unde dicit numquid primus homo tu natus es et ante
omnes colles formatus, ut ex hoc scilicet competat tibi pro toto humano
genere vel pro tota creatura disputare cum Deo? Secundo per
comparationem ad Deum: ille enim potest cum aliquo de factis eius
disputare convenienter qui cognoscit rationem qua ille cum quo disputat
operatur, quam quidem cognoscere potest dupliciter: uno modo ut ab eo
addiscens, alio modo ut per superiorem sapientiam de factis alterius
iudicans; sed neutrum competit Iob in comparatione hominis ad Deum,
et hoc est quod dicit numquid consilium Dei audisti, quantum ad
primum, et inferior te erit eius sapientia, quantum ad secundum, ut
sic cum Deo disputare possis? Tertio per comparationem ad alios
homines, quibus non magis sciens apparet ut ex fiducia maioris
scientiae cum Deo disputare praesumat, unde dicit quid nosti,
scilicet per fidem vel revelationem, quod ignoremus? Quid
intelligis, naturali cognitione, quod nesciamus? Sed quia posset se
Iob iactare de scientia accepta ab aliis, subdit et senes, scilicet
dignitate scientiae et vitae, et antiqui tempore sunt in nobis multo
vetustiores quam patres tui, idest quam magistri tui a quibus scientiam
accepisti vel, ad litteram, quam tui progenitores; per maiorem autem
vetustatem maiorem sapientiam vult intelligi, quia per experimentum
longi temporis aliquis sapientior redditur. Quarto ex parte ipsius
Iob ostendit disputationem eius cum Deo fuisse inconvenientem, et
primo quidem quia fuit ei nociva, explicans quod supra dixerat loqueris
quod tibi non expedit, unde dicit numquid grande est ut consoletur te
Deus? Quasi dicat: facile est Deo ut te ad statum prosperitatis
reducat, quia ipse vulnerat et medetur, ut supra dixerat, sed verba
tua prava hoc prohibent, quibus iram Dei magis contra te provocas.
Secundo ostendit quod fuit vana et superba, quasi exponens quod supra
dixerat numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens? Unde
subdit quid te elevat cor tuum, scilicet per superbiam, ut intantum de
tua sapientia praesumas? Et signum superbiae ostendit subdens et quasi
magna cogitans, attonitos habes oculos? Cum enim aliquis aliqua magna
et mirabilia considerat, in stuporem adducitur et exinde contingit quod
oculos attonitos habet. Tertio ostendit quod disputatio eius fuit
praesumptuosa et impia, exponens quod supra dixerat arguis eum verbis
qui non est aequalis tui, unde subdit quid tumet contra Deum spiritus
tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones, quibus scilicet
Deum ad disputationem provocas? Quid est homo ut immaculatus sit et
cetera. Postquam Eliphaz reprehenderat Iob de hoc quod Deum ad
disputandum provocaverat, quod videbatur ad praesumptionem sapientiae
pertinere, nunc reprehendit eum de praesumptione iustitiae quia dixerat
si fuero iudicatus, scio quod iustus inveniar. Quod quidem Eliphaz
impugnat, primo quidem ex fragilitate condicionis humanae per quam
homo, et difficulter vitat peccatum, unde dicit quid est homo ut
immaculatus sit? Et etiam difficulter operatur bonum, unde subdit et
ut iustus appareat natus de muliere? Quia, ut dicitur Prov., in
abundanti iustitia virtus maxima est, quae non videtur competere ei qui
ex infirma re originem habet. Secundo impugnat idem ex comparatione
sublimiorum creaturarum, unde subdit ecce inter sanctos eius, idest
Angelos, nemo est immutabilis, scilicet per naturam propriam sed
solum dono divinae gratiae, quin possit in peccatum deflecti; et
caeli, qui tenent supremum locum puritatis inter corpora, non sunt
mundi, in conspectu eius, idest per comparationem ad ipsum, quia sunt
materiales et corporei et mutabiles. Tertio impugnat idem ex propria
condicione ipsius Iob, quasi a maiori concludens: quanto magis
abominabilis, per peccatum, et inutilis, per defectum iustitiae,
homo qui bibit quasi aquam iniquitatem, idest qui pro nihilo et absque
aliqua observatione iniquitatem committit; qui enim bibit vinum cum
aliqua observatione bibit ne inebrietur, quod in potu aquae non
observatur: in hoc ergo ipsum Iob notat quod de facili ad iniquitatem
declinaret, sicut aliquis de facili et in promptu habet quod aquam
bibat. Ostendam tibi, audi me et cetera. Postquam Eliphaz
reprehenderat Iob quod Deum ad disputationem provocaverat et quod de
sua iustitia praesumebat, nunc reprehendit eum de verbis quae
disputando dixerat, et praecipue de illis arbitraris me inimicum tuum;
contra folium quod vento rapitur ostendit potentiam tuam, et posuisti
in nervo et cetera. Et primo excitat attentionem dicens ostendam
tibi, scilicet illud quod a Deo quaerebas, audi me attente; unde
autem ostendere possit, manifestat subdens quod vidi, scilicet ex
proprio intellectu inveniens, narrabo tibi; et iterum non erubescam
dicere quod ab aliis audivi, eos in auctoritatem inducens, quia
sapientes confitentur et non abscondunt patres suos, a quibus scilicet
sapientiam perceperunt: hoc enim insipientium et superborum est ut quae
ab aliis acceperunt sibi ascribant. Et quare non sint abscondendi, ex
eorum dignitate ostendit cum subdit quibus solis data est terra; et
potest hoc indifferenter et sub eodem sensu referri vel ad sapientes vel
ad patres sapientum, quos vult intelligi etiam sapientes: sapientibus
enim solis terra data esse dicitur quia bonorum terrenorum ipsi sunt
domini, utentes eis ad suum bonum, insipientes autem utuntur eis ad
suum damnum, secundum illud Sap. XIV 11 creaturae factae sunt in
muscipulam pedibus insipientium. Et iterum ad eorundem dignitatem
ostendendam subdit et non transibit alienus per eos, quia videlicet hi
qui sunt a sapientia alieni consortio sapientum annumerari non possunt;
vel quia sapientes ab extraneis non suppeditantur: per illos enim
alienus transire dicitur qui ab aliquo alieno vincuntur et subiciuntur.
Postquam ergo auditorem attentum reddiderat, iam contra verba Iob
disputantis respondere conatur, ex quibus duo intellexit: primo quidem
quod Iob in angustia et timore vivebat, quasi Deo eum persequente et
insidias ei ponente, quia dixerat arbitraris me inimicum tuum et
observasti omnes semitas meas; secundo quia de sua consumptione
credebat eum dubitare, quia dixerat scribis contra me amaritudines, et
consumere me vis peccatis adolescentiae meae: primo ergo loquitur
contra primum et secundo contra secundum, ibi habitabit in civitatibus
desolatis. Ostendit ergo primo ex qua radice praedicta suspicio in
corde Iob oriatur: quia ex eius impietate et voluntate nocendi, unde
dicit cunctis diebus suis impius superbit, idest extollitur contra
Deum et in nocumentum hominum. Dies autem suos dicit non dies vitae
eius sed dies potestatis vel prosperitatis; sed quia voluntas nocendi
est homini a se ipso, potestas autem a Deo, non potest scire quanto
tempore ei detur potestas implendi suam impiam voluntatem, unde
subditur et numerus annorum incertus est tyrannidis eius. Et ex ista
incertitudine sequitur suspicio et timor, quam consequenter describit
dicens sonitus terroris semper in auribus illius, quia scilicet ad
quemlibet rumorem timet aliquid contra se parari, quasi de nullo
confidens, propter quod subdit et cum pax sit, ille insidias
suspicatur, idest cum nullus contra eum aliquid moliatur, ipse tamen
de omnibus formidat propter suam impiam voluntatem qua paratus esset
omnibus nocere. Cum autem aliquis de aliquibus suis inimicis timet,
potest sperare liberationem, etiam si ad horam succumbat, per
adiutorium amicorum; sed ille qui de nullo confidit sed de omnibus
timet, non potest sperare quod post oppressionem relevetur, et ideo
subdit non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, idest de
statu adversitatis in statum prosperitatis, circumspectans undique
gladium, idest ex omni parte inimicos sibi imminere videns; et hoc
specialiter dicit propter hoc quod Iob dixerat quasi putredo
consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea, per quod
intellexit Eliphaz Iob desperare de sua liberatione. Contingit autem
quandoque quod aliquis tyrannus etsi ab omnibus extraneis timeat, habet
tamen aliquos familiares et domesticos cum quibus secure conversatur;
sed quando est superabundans malitia eius, etiam a domesticis suis
timet cum quibus vivit, unde sequitur cum se moverit ad quaerendum
panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies, idest
mortis, quasi dicat: non solum insidias suspicatur in actibus
exterioribus in quibus necesse habet cum extraneis conversari, sed
etiam in actibus domesticis comedendo et bibendo et huiusmodi, a
domesticis suis mortem sibi parari credens. Et cum ipse sic timeat de
omnibus, non quiescit sed contra eos quos timet semper aliquid
machinatur, et sic crescit ei timoris occasio, unde subdit terrebit
eum tribulatio, scilicet ab aliis sibi imminens, et angustia vallabit
eum, scilicet per cordis timorem ex omni parte, sicut regem qui
praeparatur ad proelium: rex enim qui praeparatur ad proelium sic
angustiatur timore ne perdat quod tamen molitur inimicos destruere.
Quo autem merito in tantam miseriam timoris impius et tyrannus
deveniat, ostendit subdens tetendit enim adversus Deum manum suam,
contra Deum agendo, et contra omnipotentem roboratus est, idest
potentia sibi data usus est contra Deum. Et quomodo contra Deum
egerit, ostendit subdens cucurrit adversus eum erecto collo, idest
superbiendo: per superbiam enim maxime homo Deo resistit cui per
humilitatem subici debet, secundum illud Eccli. X 14 initium
superbiae hominis apostatare a Deo; et sicut ille qui Deum diligit in
via eius currere dicitur propter promptitudinem voluntatis ad serviendum
ei, ita et superbus propter praesumptionem spiritus contra Deum
currere dicitur. Superbia autem ex abundantia temporalium rerum oriri
solet, et ideo sequitur et pingui cervice armatus est, scilicet contra
Deum superbiendo: pinguedo enim ex abundantia humorum causatur, unde
abundantiam temporalium significat. Sicut autem humilitas principium
est sapientiae, ita et superbia sapientiae est impedimentum, unde
sequitur operuit faciem eius crassitudo: per operimentum enim faciei
impedimentum cognitionis designatur. Nec solum opulentia quae est
superbiae causa in ipso invenitur, sed etiam ad collaterales eius
derivatur, unde sequitur et de lateribus eius arvina dependet. Per
quae omnia significare intendit quod Iob ex opulentia in superbiam
incidit, per quam contra Deum se erexit et tyrannidem in homines
exercuit, et ideo in hanc suspicionem devenit ut Deum sibi adversarium
et insidiatorem suspicaretur. Habitabit in civitatibus desolatis et
cetera. Postquam ostendit Eliphaz angustias timoris quas impius
patitur etiam in statu prosperitatis existens, nunc loquitur de
amaritudinibus quibus in adversitatem deiectus consumitur, propter hoc
quod Iob dixerat scribis contra me amaritudines, et consumere me vis
peccatis adolescentiae meae. Inter alias amaritudines primam ponit
quod efficitur fugitivus; est autem fugitivorum consuetudo quod loca
occulta et inhabitata quaerunt, et ideo dicit habitabit in civitatibus
desolatis et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae:
huiusmodi enim loca consueverunt esse fugitivorum receptacula.
Secundam, quod suis divitiis spoliatur, unde dicit non ditabitur, ut
scilicet de novo divitias acquirat, nec perseverabit substantia eius,
ut divitias prius acquisitas retinere possit. Tertiam ponit
impossibilitatem recuperandi, dicens nec mittet in terra radicem suam:
arbor enim si extirpetur et iterum plantetur, convalescit si in terram
mittat radicem, sed si in terram radicem mittere non possit, non
potest iterum convalescere. Et quasi hoc exponens subdit non recedet
de tenebris, idest de statu adversitatis; et rationem non redeundi ad
lucem assignat subdens ramos eius arefaciet flamma: arbor enim si
extirpata fuerit, ramis virentibus adhuc remanet spes reparationis quia
possunt inseri vel plantari, sed si rami comburantur, nulla spes ultra
remanet recuperationis; rami autem hominis sunt filii et aliae personae
coniunctae per quas homo interdum a statu adversitatis resurgit, sed
filii Iob occisi erant et eius familia perierat; et ipsemet
infirmitate oppressus erat, quod innuit subdens et auferetur spiritu
oris sui, idest superbia verborum suorum, ut non posset aliquo modo
recuperationem sperare, nec etiam a Deo quem superbia verborum
offendit, unde subdit non credat frustra errore deceptus quod aliquo
pretio redimendus sit, idest quod aliquo auxilio liberandus sit de
tribulatione. Quartam amaritudinem ponit abbreviationem vitae, unde
subdit antequam dies eius impleantur peribit, idest morietur antequam
perficiatur tempus aetatis eius, et manus eius arescent, idest eius
filii et propinqui deficient. Et subdit exemplum dicens laedetur quasi
vinea in primo flore botrus eius, quae quidem laesio ex frigore solet
accidere, unde significat exteriorem persecutionem; et quasi oliva
proiciens florem suum, quod solet accidere ex aliqua interiori causa,
unde significat meritum adversitatis ex parte ipsius qui patitur. Unde
de hoc merito subdit congregatio enim hypocritae sterilis, idest illa
quae congregantur ab hypocrita infructuosa redduntur, et ignis
devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt: fit enim
interdum ex divino iudicio ut ea quae male acquisita sunt de facili
consumantur; et hoc dicit notans Iob de rapacitate et hypocrisi quasi
propter huiusmodi peccata ei adversitas acciderit. Et addit tertium
peccatum, scilicet dolositatem, unde sequitur concepit dolorem, idest
praeexcogitavit in corde suo qualiter alii dolorem inferret; cuius
quidem conceptus partus est nocumentum iniuste illatum, unde sequitur
et peperit iniquitatem. Adiungit consequenter modum quo hoc perficiat
dicens et uterus eius praeparat dolos: hypocritarum enim est non
manifeste sed dolose aliis nocumentum inferre; per uterum autem cor
intelligitur in quo fiunt conceptus spirituales, sicut in utero
conceptus corporales.
|
|