|
Respondens autem Iob dixit et cetera. Eliphaz in sua responsione
durius contra Iob locutus fuerat: unde Iob in principio sui sermonis
eum arguit de indecenti consolatione, primo quidem quia frequenter
eadem repetebat, tam ipse quam amici eius, unde dicit audivi
frequenter talia, quasi dicat: vestra locutio semper circa idem
versatur. Diversis enim verbis ad idem intendebant, scilicet ad
arguendum Iob quod pro peccatis suis in adversitates inciderat, et
ideo subdit consolatores onerosi omnes vos estis: consolatoris enim
officium est ea dicere quibus dolor mitigetur; onerosus ergo consolator
est qui ea loquitur quae magis animum exasperant. Possent tamen haec
excusationem habere quando ad utilitatem aliquam verba exasperantia
proferrentur et veritatem continerent aut etiam breviter et
pertranseundo dicerentur, sed si aliquis verba exasperantia
contristatum falso, inutiliter et prolixe prosequatur, onerosus
consolator videtur, unde subdit numquid habebunt finem verba ventosa?
In hoc enim quod dicit numquid habebunt finem, ostendit quod prolixe
immorabantur circa verba exasperantia; in hoc vero quod dicit verba
ventosa, ostendit quod inutilia et falsa erant, soliditatem non
habentia. Ostendit autem consequenter quod non erat paritas ex utraque
parte in hac disputatione quia amici Iob absque molestia loquebantur,
unde dicit aut aliquid molestum tibi est si loquaris? Quasi dicat:
ideo tam prolixe loqueris in meam calumniam quia ex hoc nullam molestiam
sentis; Iob autem molestabatur. Et ne aliquis crederet quod haec
disputatio esset facilis amicis Iob propter eminentem scientiam, Iob
autem molesta propter scientiae defectum, hoc excludit ostendens quod
si adversitate non deprimeretur et esset in statu amicorum suorum,
similia loqui posset, unde dicit poteram et ego similia vobis loqui,
scilicet si adversitate non gravarer. Et huius rei experiendae sibi
facultatem desiderat dicens atque utinam esset anima vestra pro anima
mea, ut scilicet vos adversitatem pateremini quam ego patior. Quod
quidem dicit non affectu odii aut livore vindictae sed ut a crudelitate
qua utebantur, suis verbis Iob exasperantes, revocarentur dum
sentirent sibi esse aspera verba similia si eis dicerentur: unde subdit
consolarer et ego vos sermonibus, scilicet similibus quibus vos me
consolamini, et moverem caput meum super vos, in signum compassionis
vel in signum reprobationis, sicut vos me arguitis; et etiam roborarem
vos ore meo, ne per impatientiam deficeretis, et moverem labia,
scilicet ad loquendum, quasi parcens vobis, idest simulans me ex
misericordia quam ad vos haberem loqui, sicut vos circa me facitis.
Sic igitur leve esset mihi loqui sicut et vobis si in statu vestro
essem, sed nunc impedior dolore qui non tollitur neque locutione neque
taciturnitate, unde subdit sed quid agam? Si locutus fuero non
quiescet dolor meus, et si tacuero non recedet a me. Est autem duplex
dolor: unus quidem interior qui tristitia nominatur, proveniens ex
apprehensione alicuius mali inhaerentis; alius autem est dolor exterior
qui est dolor secundum sensum, puta ex solutione continui proveniens
vel ex aliquo huiusmodi. Primus quidem igitur horum dolorum
collocutione tolli potest, non autem secundus, et ideo consequenter
ostendit quod intelligit de hoc secundo dolore qui verbis non tollitur,
dicens nunc autem oppressit me dolor meus, idest impedivit me ne
faciliter et libere uti possim ratiocinatione sicut antea solebam: nam
cum est dolor vehemens in sensu, oportet quod intentio animae avocetur
vel impediatur ab intellectualium consideratione. Et quod de dolore
corporali intelligat, ostendit subdens et in nihilum redacti sunt omnes
artus mei: omnia enim membra eius ulcerata erant, sicut supra dictum
est quod Satan percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad
verticem. Et non solum dissipationes membrorum dolorem sensibilem mihi
ingerunt, sed etiam sunt in argumentum contra me: amici enim Iob
videntes eum sic ulceratum ex hoc argumentabantur quod graviter
peccasset, putantes hoc ei in poena peccati accidisse, et hoc est quod
sequitur rugae meae testimonium dicunt contra me: ex infirmitatibus
enim corrugatur corpus propter humidi consumptionem sicut et ex
senectute. Quomodo autem rugae contra ipsum testimonium perhibeant,
ostendit subdens et suscitatur falsiloquus adversum faciem meam,
contradicens mihi: falsum enim dixerat Eliphaz quod propter peccatum
in hanc infirmitatem incidisset. Vel potest dici quod Iob intellexit
per spiritum sanctum suam adversitatem a Diabolo procuratam, Deo
permittente; unde quicquid passus est vel in damnis rerum et filiorum
vel in proprii corporis ulcere vel etiam in molestatione uxoris et
amicorum, totum hoc Diabolo attribuit quasi instiganti: ipsum ergo
vocat falsiloquum contra suam faciem suscitatum quia intelligebat
instigante Diabolo amicos suos contradicentes ei. Et secundum hunc
sensum planius est quod sequitur collegit furorem suum in me: videtur
enim Diabolus totum furorem suum contra Iob collegisse dum omni modo
nocendi ipsum impugnavit; et non solum in praeterito me afflixit sed
etiam in futurum mihi comminatur, et hoc est quod sequitur et comminans
mihi infremuit contra me dentibus suis. Et loquitur per similitudinem
bestiae quae homini comminando dentes contra ipsum parat; hoc autem
dicit propter hoc quod Eliphaz usque ad mortem ei sub persona impii
mala imminere praenuntiaverat: intelligebat autem Iob huiusmodi
comminationes per os Eliphaz a Diabolo esse procuratas, et ideo
dicebat quod dentibus contra eum infremuerat. Non solum autem Eliphaz
verbis comminationis contra eum usus fuerat mala praenuntiando sed etiam
de factis eius male iudicaverat, eum impium et hypocritam nominans, et
ideo subdit hostis meus terribilibus oculis me intuitus est: placidis
enim oculis aliquem aliquis intuetur quando facta eius benigne
interpretatur, sed quando bona interpretatur in malum tunc terribilibus
oculis intuetur, et ideo subdit aperuerunt super me ora sua, scilicet
amici mei ab hoste meo instigati; et hoc exponit subdens exprobrantes
percusserunt maxillam meam: ille enim dicitur in faciem aliquem
percutere qui ei improperium in facie dicit; amici autem Iob multa
improperia contra eum dixerant, peccata multa ei exprobrantes. Et
quia iusti homines videntes peccata puniri de iustitia laetantur,
secundum illud Psalmi laetabitur iustus cum viderit vindictam, amici
Iob se iustos reputantes, Iob autem peccatorem, de poenis eius
gaudebant quodammodo quasi divinae iustitiae congratulantes, et ideo
sequitur satiati sunt poenis meis. Et ne aliquis crederet quod Iob
opinaretur huiusmodi poenas sibi a Deo inflictas non esse quia dixerat
ab hoste se esse afflictum, ad hoc excludendum subdit conclusit me
Deus apud iniquum, idest Diabolum, concedendo me scilicet potestati
ipsius, et manibus impiorum me tradidit, quantum ad eos qui instinctu
Diaboli eum vel factis vel verbis afflixerant: intellexit enim Iob
afflictiones suas sibi per Diabolum quidem sed Deo permittente
irrogatas. Et huius signum evidens ostendit quadruplex: primo quidem
quia a maxima prosperitate non paulatim decidit, sicut consuetum est in
rebus humanis, sed subito totaliter corruit, quod non videtur potuisse
subito casu accidere sed ex sola divina ordinatione, et hoc est quod
dicit ego ille opulentus quondam repente contritus sum; et in hoc quod
dicit opulentus designatur divitiarum abundantia, in hoc autem quod
dicit ille designatur claritas famae eius qua ab omnibus
demonstrabatur. Secundum autem signum est quod totaliter corruit, ad
quod significandum subdit tenuit cervicem meam, confregit me; et
loquitur ad similitudinem alicuius fortissimi viri qui, alicuius
debilis cervice apprehensa, eam confringeret et sic totaliter eum de
vita auferret: sic enim Iob videbatur totaliter prosperitatis statum
amisisse. Tertium signum est quod non una adversitate sed multis simul
concurrentibus oppressus fuit, ut supra narratum est, et quantum ad
hoc subdit posuit me sibi quasi in signum, quod scilicet ponitur
diversis sagittis feriendum, et ideo subdit circumdedit me lanceis
suis, ubi tripliciter multitudinem suarum adversitatum describit:
primo namque ostendit se exterius vulneratum in rebus possessis, et ad
hoc pertinet quod dicit circumdedit me lanceis suis; res enim
exteriores circa nos sunt quasi extrinsecae: tunc ergo homo lanceis
adversitatis circumdatur quando in rebus exterioribus damnificatur.
Secundo autem dicit se percussum interius quantum ad personarum
afflictionem, et hoc est quod subdit convulneravit lumbos meos, quasi
dicat: non solum in circuitu lanceatus sum, sed vulnera pervenerunt
usque ad interiora in quibus delectabatur, quae per lumbos
significantur in quibus est delectatio vel etiam generationis origo,
unde etiam per lumbos filii oppressi possunt designari; et insuper
ostendit multiplicitatem percussionis ex acerbitate vulneris, cum
subdit non pepercit, quasi retrahens manum suam a percussione ne
gravius offenderet, sed gravissime laesit, et hoc est quod subdit et
effudit in terram viscera mea, quia scilicet omnes filios suos et
filias una ruina in mortem oppressit. Tertio ostendit multitudinem
percussionis ex his quae in propria persona est passus, unde subdit
concidit me, in propria scilicet persona, vulnere ulceris pessimi,
super vulnus mortis filiorum. Quartum signum est, quod eius
tribulatio ex divina providentia processerit, quod resisti non potuit
nec remedium adhiberi, secundum illud quod supra IX 13 dictum est
Deus cuius irae resistere nemo potest, et hoc est quod subdit irruit
in me quasi gigas, cui propter magnitudinem potestatis homo debilis
resistere non potest. Et possunt haec omnia intelligi vel de Deo qui
conclusit, vel melius de iniquo, scilicet Diabolo, apud quem
conclusit. Haec igitur omnia commemoravit Iob de magnitudine suae
adversitatis ad ostendendum quod non de pari poterat cum eis
contendere, quia ab huiusmodi adversitatibus immunes erant. Verum
Eliphaz eum de superbia notaverat dicens quid te elevat cor tuum etc.
quae tanto fuisset detestabilior quanto per graves adversitates emendari
potuisset, secundum quod contra quosdam in Psalmo dicitur dissipati
sunt nec compuncti; et ideo consequenter descripta sua adversitate,
ostendit se humiliatum, primo quidem quantum ad exteriorem habitum,
cum dicit saccum consui super cutem meam: talis enim habitus est
humilitatis signum, ut legitur de Ninivitis Ion. III 5;
similiter etiam cinis adhibetur ad recognoscendum propriam fragilitatem
- unde Abraham dixit Gen. XVIII 27 loquar ad dominum meum,
cum sim pulvis et cinis -, unde subdit et operui cinere carnem meam:
legitur enim supra quod in sterquilinio sedebat in signum humilitatis.
Secundo ostendit suam humilitatem per multitudinem fletus, cuius duo
signa ponit: primo quidem tumorem faciei, cum dicit facies mea
intumuit a fletu: ascendens enim multa lacrimarum materia ad caput,
facies plorantium intumescit; secundum vero impedimentum visus, et hoc
est quod subdit et palpebrae meae caligaverunt, scilicet a fletu: ad
litteram enim propter discursum humorum visus oculorum impeditur. Ex
his autem quae de gravitate suae adversitatis praemisit et de
magnitudine suae humiliationis, posset aliquis suspicari quod ipse,
quasi recognoscens gravitatem suorum peccatorum, se paenitendo
humiliaverit reputans se pro suis peccatis afflictum, quod Eliphaz
innuere volebat dicens ecce inter sanctos nemo immutabilis etc., et
ideo ad hoc removendum dicit haec passus sum absque iniquitate manus
meae, per quod excludit a se peccata operum; subdit autem cum haberem
mundas ad Deum preces, ut excludat a se peccatum indevotionis et
omissionis, per quod videtur respondere ei quod supra XI 14 dixerat
Sophar si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris, levare poteris
manum tuam absque macula. Sed ad excludendum innocentiam Iob Eliphaz
iam bis usus fuerat argumento supposito ex fragilitate terrenae
naturae: nam supra IV 18 dixerat ecce qui serviunt ei non sunt
stabiles, quanto magis hi qui habitant domos luteas, et postea supra
XV 15 idem repetierat dicens caeli non sunt mundi in conspectu
eius, quanto magis abominabilis et inutilis homo; et ideo ad hoc
excludendum subdit terra, ne operias sanguinem meum, et intelligit per
sanguinem sui corporis afflictionem: hic autem sanguis operiretur si
pro culpa fuisset effusus, sic enim non haberet gloriam; operiretur
autem a terra si occasione terrenae fragilitatis praesumptio de
praecedenti culpa praesumeretur. Si autem sanguis eius absque culpa
fuit effusus, iustam querelam habuit contra effundentem, sicut Gen.
IV 10 dicitur ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra;
hic autem clamor lateret si iniusta conquestio sua videretur, quasi
eius qui pro culpa fuerit punitus, et ideo subdit neque inveniat in te
locum latendi clamor meus, ut scilicet ex terrenae conversationis
fragilitate videar iniuste conqueri, quasi sim pro culpa punitus.
Verum est autem quod difficile est hominem terrena conversatione absque
iniquitate peccati mortalis uti, non est tamen impossibile, Deo
adiuvante per gratiam, qui etiam interioris puritatis est testis, et
ideo subdit ecce enim in caelo testis meus, quasi dicat: ideo terra
non potest operire sanguinem meum quia maius est testimonium caeli quam
praesumptio de fragilitate terrae. Est autem hic testis caeli idoneus
quia etiam conscientiae secreta rimatur, unde subdit et conscius meus
in excelsis, quasi dicat: ideo in infimo terrae non potest locum
latendi clamor meus invenire quia conscientia mea nota est in excelso.
Verbosi amici mei et cetera. Postquam Iob descripsit magnitudinem
suae adversitatis et suam humilitatem et innocentiam, procedit ulterius
ad improbandum vanam consolationem quam amici eius ei frequenter
iterabant, scilicet de spe temporalis prosperitatis recuperandae, unde
et Eliphaz supra dixerat numquid grande est ut consoletur te Deus et
cetera. Unde huius consolationis vanitatem ostendere intendens,
praemittit verbosi amici mei, quasi dicat: verba inania mihi
promittunt; non enim in temporalibus recuperandis est consolatio mea
sed in Dei fruitione adipiscenda, et hoc est quod subdit ad Deum
stillat oculus meus, idest lacrimatur prae Dei desiderio, secundum
illud Psalmi fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte, dum
dicitur mihi quotidie: ubi est Deus tuus? Et ad expositionem eius
quod dixerat subdit atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo
iudicatur filius hominis cum collega suo. Iudicatur enim vir cum
collega suo dum unus alteri praesentialiter adest et invicem sibi suas
rationes promunt: desiderabat ergo Deo praesens existere et rationes
divinorum operum et iudiciorum cognoscere, in quo felicitas humana
consistit, in cuius spe erat eius consolatio, non in vanis amicorum
verbis quibus recuperationem temporalis prosperitatis promittebant; et
ideo ad ostendendam vanitatem huius promissionis subiungit ecce enim
breves anni transeunt, quia scilicet homo brevi vivit tempore, ut
supra XIII 1 dictum est; temporis autem vitae Iob iam transierat
magna pars, unde breves anni ei restabant in quibus si esset
prosperitas non magnam consolationem afferret propter temporis
brevitatem. Fuerunt autem aliqui qui credebant hominem post mortem
iterato ad praesentis vitae cursum redire, et sic videri posset quod in
spe terrenae prosperitatis recuperandae saltem in illa futura vita,
posset Iob consolationem habere; et ideo ad hoc excludendum subdit et
semitam per quam non revertar ambulo: homo enim in hac mortali vita per
aetatis processum tendit in mortem, nec in hoc processu iteratio potest
esse, ut scilicet iterato homo sit puer et aetates huius vitae
perambulet.
|
|