|
Spiritus meus attenuabitur et cetera. Ostenderat superius Iob
multiplicitatem suae afflictionis et mentis humilitatem et innocentiam
et vitae irrevertibilis brevitatem ex qua verbositas amicorum eius
convincebatur, et ideo in hoc capitulo intendit manifestare praemissa
et finaliter eorum ignorantiam concludere. Primo autem incipit
manifestare quod dixerat de processu vitae humanae, et praemittit
causam brevitatis vitae, cum dicit spiritus meus attenuabitur: vita
enim corporis est per vitales spiritus qui a corde ad omnia membra
diffunduntur, qui quandiu in corpore durant corpus vivit; sed quando
virtus caloris naturalis incipit debilitari in corde, huiusmodi
spiritus minuuntur, quam quidem diminutionem et debilitationem per
spiritus attenuationem designat. Et huius causae subiungit effectum
dicens dies mei breviabuntur: debilitas enim vitalis spiritus abbreviat
dies vitae. Et ne aliquis crederet quod attenuatus spiritus iterum
roborandus esset secundum speciem huius vitae mortalis, ad hoc
excludendum subdit et solum mihi superest sepulcrum, quasi dicat:
finitis huius brevibus vitae diebus, nihil de praesenti vita mihi
relinquitur nisi sepulcrum et ea quae sepulcro conveniunt. Deinde alio
modo consolationis eorum vanum ostendit: consolabantur enim eum
dicentes huiusmodi adversitates propter peccata ei provenisse, de
quibus si paeniteret ad prosperitatem rediret; sed ipse hoc excludens
dicit non peccavi, quia scilicet non habebat conscientiam remordentem
de aliquo gravi peccato propter quod tantas adversitates incurrisset,
unde et infra XXVII 6 dicit neque enim reprehendit me cor meum in
omni vita mea et ideo non est contra id quod dicitur I Ioh. I 8 si
dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et per hoc
exprimit quod supra dixerat de sua innocentia haec passus sum absque
iniquitate manus meae. Subdit autem et in amaritudinibus moratur
oculus meus; pluraliter autem dicit amaritudinibus, propter
multiplices adversitates quas supra enumeravit; dicit autem moratur,
quia quamvis inter amaritudines se humiliaverit saccum consuens super
cutem suam, adhuc tamen amaritudines perseverant; attribuit autem
amaritudines oculo propter fletum, de quo supra dixerat facies mea
intumuit a fletu, et iterum ad Deum stillat oculus meus, quia sic
oculus eius flebat inter amaritudines quod ad solum divinum auxilium
intendebat, et ideo hic subditur libera me: intelligebat enim se ab eo
solo liberari posse qui eum apud iniquum concluserat. Non autem sic se
liberari ab adversitate petebat sicut qui post adversitatem
prosperitatem terrenam assequuntur, sed petit ut ad celsitudinem
spiritualem perducatur, unde subdit et pone me iuxta te: quia enim
Deus est ipsa essentia bonitatis, necesse est ut qui iuxta Deum
ponitur a malo liberetur. Ponitur autem homo iuxta Deum inquantum ei
mente appropinquat per cognitionem et amorem, sed hoc quidem imperfecte
contingit in statu viae in quo homo impugnationes patitur, et quia est
iuxta Deum positus ab eis non superatur; perfecte autem homo mente
iuxta Deum ponitur in statu ultimae felicitatis in quo impugnationes
iam pati non potest, et hoc est quod desiderare se ostendit dicens et
cuiusvis manus pugnet contra me, quia scilicet quantumcumque aliqui me
velint impugnare, si iuxta te perfecte positus fuero nullius impugnatio
me molestabit: hoc est ergo in quo Iob inter amaritudines
consolationem habebat, sperans se iuxta Deum ponendum ubi
impugnationes timere non posset. Hanc autem spiritualem consolationem
ipsius Iob amici eius verbosi non intelligebant, et ideo subdit cor
eorum longe fecisti a disciplina, scilicet tua spirituali, per quam
doces spiritualia bona contemptis temporalibus sperare; et quia in
solis temporalibus et infimis rebus spem ponunt, ad spiritualem
altitudinem pervenire non possunt ut iuxta Deum ponantur, et hoc est
quod subdit propterea non exaltabuntur. Et ex hoc quod longe facti
sunt a disciplina spirituali, procedit quod sola temporalia Eliphaz
Iob in consolationem promittebat, et hoc est quod subdit praedam
pollicetur sociis, idest temporalium adeptionem quae uni advenire non
possunt nisi alio amittente, unde temporalium acquisitio depraedationi
assimulatur. Non est autem hoc universaliter verum ut post
poenitentiam homines temporalem prosperitatem recuperent, quia nec boni
semper temporali prosperitate florent, unde subdit et oculi filiorum
eius deficient; filios eius dicit illos qui eius promissioni credentes
ex bonis quae agunt temporalia sperant, sed dum ea non assequuntur
oculi eorum deficiunt, quasi a spe sua decidentes. Sicut autem bene
agentibus temporalia Eliphaz promittebat, ita etiam omnes adversitates
temporales propter peccata eius qui patitur asserebat provenire; et
quia Iob multas adversitates passus erat, eum in exemplum apud vulgus
ponebat, et hoc est quod subdit posuit me quasi in proverbium vulgi et
exemplum suum coram eis, quia scilicet ad suam sententiam asserendam de
causa adversitatum Iob in exemplum ponebat, ac si esset pro peccato
punitus. Pertinet autem ad iustorum zelum ut videntes per falsam
doctrinam rectitudinem divinorum iudiciorum perverti indignentur, et
ideo Iob consequenter magnitudinem sui zeli ostendit dupliciter: primo
quidem per quandam mentis turbationem - ira enim per vitium oculum
caecat, sed ira per zelum oculum turbat, ut Gregorius dicit -, et
ideo subdit caligavit ad indignationem oculus meus, scilicet rationis,
cuius acies est per iram zeli turbata; secundo per hoc quod ira per
zelum etiam in corpore ex dolore quandam commotionem facit - unde
dicitur I Mach. II 24 quod Mathathias videns Iudaeum idolis
sacrificantem doluit et contremuerunt renes eius -, et ideo hic
subditur et membra mea quasi in nihilum sunt redacta, inquantum
scilicet per dolorem corpus hominis tabescere videtur. Posset autem
aliquis credere quod ista oculi caligatio contra iustitiam esset et
indignatio contra innocentiam, et ideo ad hoc excludendum subdit
stupebunt iusti super hoc, quasi diceret: etiam ad iustos pertinet ut
videntes malorum doctrinam obstupescant, et hunc stuporem supra
caligationem dixit. Sequitur autem et innocens contra hypocritam
suscitabitur, quasi dicat: non est contra innocentiam si aliquis
contra hypocritam perversorem verae doctrinae per zelum iustitiae
indignatus concitetur. Et quia, ut dictum est, ira per zelum animum
turbat sed non caecat, sic vir iustus stupet vel caligat ex zelo quod
tamen a iustitia non recedit, et hoc est quod subdit et tenebit iustus
viam suam, quia scilicet non deseret eam propter iram zeli: talis enim
ira non praecedit rationem sed sequitur, et ideo non potest hominem a
iustitia separare; utilis enim est ira per zelum quia facit hominem cum
maiore animi fortitudine insurgere contra mala, et hoc est quod subdit
et mundis manibus addet fortitudinem, concitatus scilicet per zelum,
unde et philosophus dicit in III Ethicorum quod ira fortitudinem
iuvat. Igitur vos omnes convertimini et cetera. Postquam Iob
proposuerat ea ex quibus sententia Eliphaz confutatur, hic colligit
praemissa et ordinat ea ad propositum ostendendum. Et primo excitat
attentionem dicens igitur, ex quo scilicet praedicta sunt vera, vos
omnes, qui scilicet contra me convenistis et patres vestri,
convertimini a vestris erroribus, et venite ad veritatem
considerandam, qua perspecta patebit quantum a vera sapientia longe
sitis, et hoc est quod subdit et non inveniam in vobis ullum
sapientem, et hoc dicit ad reprimendam iactantiam Eliphaz, qui supra
XV 9 dixerat quid nosti quod ignoremus etc., et iterum sapientes
confitentur et cetera. In hoc autem praecipue eorum insipientiam
ostendere intendit quod ei consolationem temporalis prosperitatis
promittebant, contra quod primo proponit tempus vitae suae iam in magna
parte esse elapsum, et hoc est quod dicit dies mei transierunt.
Deinde proponit mala quae patitur cum subdit cogitationes meae
dissipatae sunt, idest impeditae a quieta contemplatione sapientiae
propter acerbitatem corporalis doloris, et hoc est quod subdit
torquentes cor meum, quia videlicet eius cogitationes a suavi
consideratione veritatis erant deductae in amaritudinem qua cor
torquebatur. Hoc autem tormentum cordis nec nox interrumpebat quae est
tempus deputatum humanae quieti, unde subdit noctem verterunt in diem,
quia videlicet propter praedictas cogitationes noctem ducebat insomnem
sicut diem. Est autem gravius pati somni defectum in nocte quam in
die, quia in die relevatur animus hominis ex hominum societate et lucis
aspectu: et ideo dum nox ei esset insomnis desiderabat eam cito
finiri, et hoc est quod subdit et rursum post tenebras spero lucem,
idest spero quod lux diei post tenebras noctis rursus adveniat. Sed
quia Eliphaz eum inducebat ut omnia adversa patienter toleraret sub
expectatione futuri, ideo consequenter ostendit quid sibi in futurum de
temporalibus rebus residuum videatur, unde dicit si sustinuero, idest
patienter portavero huiusmodi dolores, nihil mihi restat nisi habitatio
sepulcri, et hoc est quod dicit Infernus domus mea est; vocat autem
Infernum sepulcrum secundum opinionem eorum contra quos disputabat,
qui non credebant animam hominis remanere post mortem sed solum corpus
in sepulcro, quod vocabant Infernum quia infra terram situatur. Homo
autem in sepulcro iacens tenebras patitur tum propter defectum sensus
tum etiam propter defectum exterioris lucis, et ideo subdit in tenebris
stravi lectulum meum. Sicut autem homo nascens a parentibus originem
sumit ex qua cum eis affinitatem contrahit, ita post mortem in sepulcro
iacens in putredinem et vermes resolvitur quae ex eius corpore
generantur, et ideo subdit putredini dixi: pater meus es; mater mea
et soror mea, vermibus, quasi dicat: cum nulla alia re temporali
remanebit mihi affinitas in sepulcro nisi cum putredine et vermibus.
Ex his ergo quasi ad inconveniens deducens concludit dicens ubi est
ergo nunc praestolatio mea? Quasi diceret: si propter expectationem
temporalis prosperitatis consolarer, vana esset expectatio mea. Et
iterum ad maius inconveniens deducit subdens et patientiam meam quis
considerat? Quasi dicat: si sustinuero per patientiam, nihilominus
non restat nisi sepulcrum et eius tenebrae, putredines et vermes; si
ergo propter temporalia bona promerenda a Deo patientiam haberem,
sequeretur quod Deus patientiam non consideraret, quod est abnegare
providentiam. Et ne forte aliquis diceret quod etiam in sepulcro
temporalis prosperitas sibi daretur a Deo, ideo hoc quasi irridens
subdit in profundissimum Infernum descendent omnia mea, idest quicquid
meum est ad sepulcrum deducetur quod mihi solum superest; putasne
saltem ibi erit requies mihi? Idest numquid ibi etiam debeo expectare
prosperitatem terrenam? Manifestum est hoc ridiculum esse.
|
|