|
Respondens autem Baldath Suites et cetera. Quia praemissa verba
beati Iob Baldath Suites comprehendere intellectu non potuit,
putavit ut quae ipse non intelligebat etiam a dicente inaniter
proferrentur, unde in principio suae responsionis dicit usque ad quem
finem verba iactabis? Ubi de tribus eum videtur arguere: primo quidem
de inefficacia locutionis, ac si praemissa verba Iob ad nihil
confirmandum efficaciam haberent, quod significatur in hoc quod dicit
usque ad quem finem; secundo arguit eum de vana multiplicatione
verborum, ac si praemissis verbis Iob pondus sententiarum deesset,
quod significatur in hoc quod dicit verba; tertio notat eum de
inordinata connexione verborum, quod significatur in hoc quod dicit
iactabis: ille enim dicitur verba iactare qui ea inordinate spargit,
quamvis etiam possit hoc tertium ad iactantiam elationis referri. Haec
autem tria proveniunt in locutione alicuius ex defectu intellectus; cum
eo autem qui deficit intellectu inutilis est collatio, et ideo subdit
intellige prius et sic loquamur, quasi dicat: ex hoc quod
inefficaciter, leviter et inordinate loqueris patet quod deficis
intellectu, unde prius insiste ut intelligas et postea poterimus
conferre ad invicem. Deinde arguit eum de praesumptione quia eos non
reputaverat sapientes cum dixit non inveniam in vobis ullum sapientem,
et ideo ad hoc respondens subdit quare reputati sumus ut iumenta et
sorduimus coram te? Homo enim qui sapientia caret similis iumentis
videtur et sordidus, quia in sapientia honor hominis et ornatus
consistit. Consequenter reprehendit eum de iracundia quia dixerat
caligavit ad indignationem oculus meus, quod prave intellexerat credens
quod esset talis indignatio quae ei lumen sapientiae abstulisset, non
attendens id quod postea dixerat et tenebit iustus viam suam, et ideo
subdit quid perdis animam tuam in furore tuo? Ille enim in furore
animam perdit qui propter furorem a sapientia et iustitia excidit quae
sunt praecipue animae bona. His igitur praemissis quibus personam Iob
notavit de defectu intellectus, de praesumptione et de furore, accedit
consequenter ad principale propositum de quo controversia vertebatur,
scilicet quod adversitates praesentis vitae erant poenae peccatorum,
contra quod Iob dixit non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus
meus. Sed quia Baldath ad assertionem suae sententiae rationibus uti
non poterat, voluit suam sententiam astruere quasi ex communi opinione
firmissimam, et ideo comparavit eam rebus quae amoveri non possunt,
scilicet terrae et rupibus, unde dicit numquid propter te derelinquetur
terra et transferentur rupes de loco suo? Quasi dicat: haec
sententia, quod adversitates accidunt pro peccatis, firma est sicut
terra et rupes: numquid ergo poterit removeri propter tuas
disputationes ut innocens comproberis? Deinde prosequitur diffusius
suam sententiam, enarrans per singula mala quae peccatoribus
proveniunt, inter quae primo ponit cessationem prosperorum successuum,
quos comparat luci quia qui ambulat in luce non offendit, ut dicitur
Ioh. XI 9, unde videntur in luce ambulare quibus omnia prospere
succedunt ad votum; de huius ergo lucis, idest prosperitatis,
amissione dicit nonne lux impii extinguetur, idest prosperitas
cessabit? Sicut autem lux corporalis ex flamma ignis procedit, ita
etiam claritas prosperitatis ex hominis affectu procedit dum sibi
provenit quod optat, et ideo subdit nec splendebit flamma ignis eius?
Per ignem enim ardor amoris significari solet, secundum illud Cant.
VIII 6 lampades eius, lampades ignis atque flammarum. Est autem
considerandum quod prosperitas successus humani ex duplici causa
procedit: quandoque quidem ex humana providentia, puta cum homo
prudenter et caute singula quaeque disponit, et quantum ad hoc de
cessatione prosperitatis dicit lux obtenebrescet in tabernaculo illius,
quia scilicet tam ipse quam sui familiares prudentia in consiliis
carebunt; quandoque vero prosperitas humani successus ex causa
superiori procedit, scilicet ex divina providentia, et quantum ad hoc
cessationem prosperitatis describens dicit et lucerna quae super eum est
extinguetur, non quidem ut in se non luceat sed ut impium non
illustret. Et bene providentiam hominis lucem dixit quasi ab alio
mutuatam, providentiam Dei lucernam quasi per se lucentem. Praemisit
autem de luce humanae providentiae, quia per hoc quod homo lucem
rationis dimittit videtur mereri ut luce divinae providentiae non
protegatur. Consequenter post cessationem prosperitatis subiungit de
adversitate, circa quam primo ponit impedimenta operationis et
conatus; ex duobus autem homo nititur ad effectum suae operationis
pervenire: uno modo per propriam fortitudinem, et contra hoc dicit
artabuntur gressus virtutis eius, quia videlicet conatus fortitudinis
eius amplos processus habere non potuit; alio modo conatur homo ad
aliquid obtinendum per sapientiam, et quantum ad hoc dicit et
praecipitabit eum consilium suum, dum scilicet id quod excogitavit
tamquam utile fiat ei damnosum. Horum autem impedimentorum causam ex
ipso eius peccato dicit procedere cum subdit immisit enim in rete pedes
suos: sicut enim ille qui sponte ponit pedem in reti se praeparat
captioni, ita ille qui se sponte ingerit ad peccandum ad hoc se
disponit ut processus eius impediantur, secundum illud Prov. V 22
iniquitates suae capiunt impium; et sicut in reti sunt diversae
maculae, ita etiam in peccato sunt multae diversitates quibus homines
diversimode illaqueantur, et ideo subdit et in maculis eius ambulat,
dum scilicet procedit de uno genere peccati in aliud vel de uno modo
peccandi in alium. Et quia ipse sponte ingerit se periculis et non
desistit sed semper procedit ulterius, ideo quandoque impedimentum
sentiet, unde subdit tenebitur planta illius laqueo, idest processus
voluntatis et operationis eius aliquo contrario impedietur. Huiusmodi
autem nocumenta ex triplici causa proveniunt in peccato procedentibus:
primo quidem ex parte ipsius peccantis qui quanto plus peccat tanto plus
auget sibi desiderium peccandi, et quantum ad hoc subdit et exardescet
contra eum sitis, quia videlicet quandoque homo peccator ex ratione
considerat aliquid sibi esse nocivum, sed fervens desiderium peccandi
compellit eum contra suam sententiam agere. Secundo, causa nocumenti
est quandoque ex ipsis rebus in quibus peccat, sicut dicit Eccl. V
12 divitiae conservantur in malum domini sui; huiusmodi autem
nocumenta proveniunt quandoque ex rebus iam adeptis, et quantum ad hoc
dicit abscondita est in terra pedica eius, quia videlicet in ipsis
terrenis rebus latet aliquod periculum unde pedes peccatoris capiantur;
quandoque autem huiusmodi nocumenta proveniunt dum homo est in via
acquirendi, et quantum ad hoc dicit et decipula eius super semitam,
quia videlicet antequam adipiscatur peccator quod quaerit, in ipsa via
latent eius pericula. Tertio causantur huiusmodi nocumenta ex parte
aliorum hominum quorum insidiae et impugnationes formidantur, unde
subdit undique terrebunt eum formidines, quia, ut dicitur Sap.
XVII 10, cum sit timida nequitia, data est in omnium
condemnationem; cum autem homo ab omnibus sibi cavet, necesse est quod
in multis actus eius impediantur, unde subdit et involvent pedes eius,
ut scilicet non possit quoquam libere procedere. Attenuetur fame robur
eius et cetera. Praemiserat Baldath poenas peccatorum ad exteriores
adversitates pertinentes, hic autem incipit prosequi poenas pertinentes
ad personas eorum. Est autem considerandum quod ipsa peccata
exterioribus adversitatibus implicant, et ideo adversitates exteriores
prosecutus est praenuntiando quasi cum quadam certitudine; poenae autem
corporales non videntur directe causari ex ipsis peccatis nisi forte ex
aliquibus, sicut praecipue ex gula et luxuria quibus aliquis in
proprium corpus peccat, et ideo corporales poenas non prosequitur
denuntiando sed magis imprecando. Praemittit autem poenas corporales
praecedentes mortem, et quia per nutrimentum conservatur vita, primo
imprecatur ei nutrimenti subtractionem ex qua primitus homo incipit
debilitari, et quantum ad hoc dicit attenuetur fame robur eius.
Deinde autem deficiente nutrimento, etiam subtrahitur vita, et
quantum ad hoc subdit et inedia invadat costas eius, per quod
significatur debilitatio vitalium operationum, quarum principium est
cor quod sub costis continetur. Corporis autem bona quae per famem
attenuari incipiunt per mortem totaliter consumuntur; bona autem
praecipua corporis videntur esse pulcritudo et fortitudo, et ideo
subdit devoret pulcritudinem cutis eius, quia scilicet pulcritudo in
exteriori apparentia consideratur, et consumat brachia illius, in
quibus praecipue attenditur fortitudo, primogenita mors, idest
tempestiva, naturalis aetatis finem praeveniens. Mortuus autem homo a
domo sua exportatur, et quantum ad hoc subdit avellatur de tabernaculo
suo fiducia eius, quia scilicet spem suam non in Deo posuit sed in
opulentia et gloria domus suae, de qua post mortem eicitur. Eiectus
autem de domo sua, sepulcro includitur ubi totaliter exterminatur a
morte, et quantum ad hoc subdit et calcet super eum quasi rex
interitus, quia scilicet mors quasi regis plena potestate eum in
pulverem conterit. Eo autem egresso de domo eius, remanent mortui
domestici cum quibus in vita societatem habuit, et quantum ad hoc
subdit habitent in tabernaculo eius socii illius qui non est, idest
mortui qui iam esse desiit in rebus humanis. Domestici autem, patrono
mortuo, luctum agunt et aliqua signa tristitiae demonstrant vel quantum
ad nigras et sordidas vestes vel etiam quantum ad aliquos fetidos
odores, et quantum ad hoc dicit aspergatur in tabernaculo illius
sulphur, per quod intelliguntur omnia quae possunt esse signa
tristitiae, sicut et boni odores assumuntur in signum laetitiae.
Homine autem mortuo, frequenter omnia quae fuerunt eius depereunt,
quod consequenter ostendens primo incipit a terraenascentibus, quorum
quaedam eo mortuo remanent adhuc seminata, et quantum ad haec dicit
deorsum radices eius siccentur, ut scilicet si quid seminavit vel
plantavit destruatur ut fructum non ferat; quaedam vero iam sunt
perducta ad fructum, et quantum ad haec subdit sursum autem atteratur
messis eius; et potest hoc referri ad quaecumque negotia inchoata vel
iam pene perfecta. Deinde procedit ad famam quae de homine remanet
post mortem, ex qua quidam desiderant se in memoriis hominum victuros
et gloriam habere etiam post mortem, unde quantum ad deletionem
peccatoris de memoriis hominum subdit memoria illius pereat de terra;
quantum autem ad cessationem celebris famae ipsius subdit et non
celebretur nomen eius in plateis, quod signanter dicit quia non est
celebritas nominis nisi apud multitudinem, quae in plateis solet
inveniri. Et sic cessante memoria et nominis celebritate, claritas
gloriae eius commutabitur in tenebras perpetuae oblivionis, et hoc est
quod subdit expellet eum de luce in tenebras, idest de gloria mundana
in oblivionem. Cessante autem fama eius et corpore consumpto per
mortem, iam nihil ipsius remanebit in mundo, quia Baldath et socii
eius opinabantur quod anima non remaneret post mortem: et de orbe
transferet eum, ut scilicet nihil eius in mundo remaneat. Sed quia
parentes etiam in filiis vivunt, ideo ad hoc excludendum subdit non
erit semen eius, quia filii ipsius morientur, neque progenies in
populo suo, quia nec nepotes aut pronepotes remanebunt, nec etiam
aliqui ad ipsum pertinentes, unde subdit nec ullae reliquiae in
regionibus eius, idest nec consanguinei nec domestici per quos de ipso
memoria habeatur. Quis autem effectus ex hoc sequatur in cordibus
aliorum, ostendit cum subdit in die eius, quae scilicet est dies
perditionis ipsius, stupebunt novissimi, idest minores de populo,
prae nimia admiratione, non valentes considerare quomodo tanta gloria
peccatoris subito in nihilum sit redacta; et quantum ad maiores subdit
et primos invadet horror, timentes scilicet ne eis eveniat simile. Et
videtur hoc induxisse ad respondendum ei quod Iob supra XIV 21
dixerat sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles, non
intelliget, attamen caro eius dum vivit dolebit, ex quo videbatur Iob
comminationes amicorum vel promissiones de eventibus futuris
contingentibus post mortem confutasse; sed hic Baldath respondet quod
huiusmodi infortunia quae post mortem accidunt, etsi mortuus non
cognoscat, infliguntur tamen a Deo - huiusmodi poenae - propter
correptionem aliorum. Et quia praemiserat quasdam poenas peccatoris ad
viam praesentis vitae pertinentes, quasdam vero ad finem viae,
scilicet ad mortem vel ad ea quae post mortem eveniunt, ideo quasi
epilogando subdit haec ergo sunt tabernacula iniqui, idest processus
eius in via praesentis vitae: tabernaculis enim viatores utuntur;
quantum autem ad ultimum finem qui est quasi terminus motus, subdit et
iste locus eius qui ignorat Deum, vel per infidelitatem vel per
inoboedientiam.
|
|