|
Vir erat in terra Hus et cetera. Quia, sicut dictum est, intentio
huius libri tota ordinatur ad ostendendum qualiter res humanae
providentia divina regantur, praemittitur quasi totius disputationis
fundamentum quaedam historia in qua cuiusdam viri iusti multiplex
afflictio recitatur: hoc enim est quod maxime videtur divinam
providentiam a rebus humanis excludere. Huius igitur viri primo
persona describitur, et quantum ad sexum dum dicitur vir erat: hic
enim sexus ad perferendas molestias invenitur robustior; describitur
etiam quantum ad patriam cum dicitur in terra Hus, quae est in
partibus orientis, et quantum ad nomen cum dicitur nomine Iob: et
videntur haec duo posita esse ad insinuandum hoc quod dicitur non esse
parabolam sed rem gestam. Et ne aliquis adversitates quae postmodum
inducuntur pro peccatis huius viri ei accidisse crederet, consequenter
describitur eius virtus, per quam a peccatis demonstratur immunis.
Sciendum siquidem est hominem tripliciter peccare: sunt enim quaedam
peccata quibus peccatur in proximum, sicut homicidia, adulteria,
furta et alia huiusmodi; quaedam quibus peccatur in Deum, sicut
periurium, sacrilegium, blasphemia et huiusmodi; quaedam quibus
unusquisque in se ipsum peccat, secundum illud apostoli Cor. VI
18 qui fornicatur, in corpus suum peccat. In proximum autem quis
peccat dupliciter, occulte per dolum et manifeste per vim; hic autem
vir per dolum proximum non circumvenit, unde dicitur et erat vir ille
simplex: simplicitas enim proprie dolositati opponitur; nulli
violentiam intulit, sequitur enim et rectus: rectitudo enim ad
iustitiam proprie pertinet, quae in aequalitate consistit, secundum
illud Is. XXVI 7 semita iusti recta est, rectus callis iusti ad
inambulandum. Quod autem in Deum non peccaverit aperte ostenditur per
hoc quod subditur ac timens Deum, in quo reverentia ad Deum
designatur. Quod etiam in se ipsum non peccaverit ostenditur in hoc
quod subditur ac recedens a malo, quia malum odio habuit propter se
ipsum, non solum propter nocumentum proximi vel offensam Dei.
Descripta igitur huius viri et persona et virtute, eius prosperitas
consequenter ostenditur, ut ex praecedenti prosperitate gravior sequens
iudicetur adversitas, simul etiam ad ostendendum quod ex prima Dei
intentione iustis semper bona tribuuntur non solum spiritualia sed etiam
temporalia; sed quod aliquando iusti adversitatibus premantur accidit
propter aliquam specialem causam: unde et a principio homo sic
institutus fuit ut nullis subiaceret perturbationibus si in innocentia
permansisset. Principium autem prosperitatis temporalis, post bonam
consistentiam personae propriae, consistit in personis coniunctis et
praecipue in natis qui sunt quodammodo aliquid parentum. Describitur
igitur primo eius prosperitas quantum ad fecunditatem prolis, cum
dicitur natique sunt ei septem filii et tres filiae. Convenienter
numerosior multitudo marium quam feminarum ponitur quia parentes magis
affectare solent filios quam filias, tum quia id quod perfectius est
desiderabilius est, mares autem comparantur ad feminas sicut perfectum
ad imperfectum, tum quia in auxilium rerum gerendarum solent esse
parentes magis nati quam natae. Deinde ostenditur prosperitas eius
quantum ad multitudinem divitiarum et praecipue in animalibus: nam
circa principium humani generis, propter hominum paucitatem, agrorum
possessio non ita pretiosa erat sicut animalium, et maxime in partibus
orientis in quibus usque hodie sunt pauci habitatores prae latitudine
regionis. Inter animalia autem primo ponuntur ea quae maxime
deserviunt ad victum et vestitum personae, scilicet oves, unde dicitur
et fuit possessio eius septem millia ovium; secundo ponuntur ea quae
maxime deserviunt ad onera deferenda, scilicet cameli, et hoc est quod
subditur et tria millia camelorum; tertio ponuntur ea quae deserviunt
ad culturam agrorum, et hoc est quod subditur quingenta quoque iuga
boum; quarto ponuntur animalia quibus homines ad vecturam utuntur,
unde sequitur et quingentae asinae, ex quibus muli generantur, quibus
antiqui maxime insidebant. Sub istis autem quatuor generibus animalium
comprehenduntur omnia alia quae ad eosdem usus deserviunt, puta sub
ovibus omnia victui et vestitui necessaria, et sic de reliquis. Et
quia homines multas divitias possidentes ad eas gubernandas multitudine
indigent famulorum, convenienter subditur ac familia multa nimis.
Consequenter ponitur prosperitas eius quantum ad honorem et famam quae
longe lateque diffundebatur, et hoc est quod dicitur eratque vir ille
magnus inter omnes Orientales, idest honoratus et famosus. Ad
maiorem autem ipsius Iob commendationem consequenter disciplina domus
eius describitur, quae immunis erat ab illis vitiis quae opulentia
gignere solet. Plerumque namque divitiarum abundantia discordiam
parit, unde legitur in Genesi quod Abraham et Loth nequiverunt simul
habitare, ad vitandum iurgium quod ex rerum abundantia proveniebat.
Frequenter etiam homines multa possidentes, dum ea quae possident
immoderate amant, eis tenacius utuntur, unde dicitur Eccl. VI 1
est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud
homines: vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et
nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat, nec tribuit ei Deus
potestatem ut comedat ex eo. Ab his igitur malis immunis erat domus
beati Iob: erat enim ibi concordia et iocunda et aequa frugalitas,
quod significatur cum dicitur et ibant filii eius et faciebant convivia
per domos unusquisque in die sua. Haec autem caritas et concordia non
solum inter fratres erat sed usque ad sorores extendebatur, quae
frequenter despiciuntur a fratribus propter superbiam quam opulentia
plurimum gignit, unde subditur et mittentes vocabant tres sorores suas
ut comederent et biberent cum eis vinum. Simul etiam designatur in hoc
securitas quae de castitate filiarum habebatur; alias enim non
circumducendae erant sed includendae, secundum illud sapientis Eccli.
XXVI 13 in filia non avertente se firma custodiam, ne inventa
occasione abutatur se. Sicut autem in domo Iob frugalitas et
concordia vigebat, sic in ipso Job vigebat sancta sollicitudo
puritatis quam frequenter divitiae obruunt vel etiam minuunt, secundum
illud Deut. Incrassatus est dilectus et recalcitravit, et postea
sequitur dereliquit Deum factorem et cetera. Et quidem de sua
puritate intantum sollicitus erat quod ab his quae inquinare poterant
totaliter procul erat: dictum est enim supra quod erat timens Deum et
recedens a malo. Sed etiam circa filiorum puritatem maxime sollicitus
erat; permittebat siquidem eos convivia agere eorum indulgens aetati:
quaedam enim in iuvenibus tolerantur quae in personis gravibus
reprehensibilia sunt. Et quia in conviviis vix aut numquam homines
vitare possunt quin vel per ineptam laetitiam vel per inordinatam
loquacitatem aut etiam immoderatum cibi usum offendant, filiis quos a
conviviis non arcebat purificationis exhibebat remedium, unde dicitur
cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et
sanctificabat illos. Dicuntur autem in orbem dies transire convivii
quia cum septem filii essent et unusquisque in die sua convivium
faceret, per omnes dies septimanae seriatim huiusmodi consummabant
convivia; postmodum quasi circulariter sive orbiculariter, sicut in
diebus septimanae ita in conviviis ad principium rediebatur. Notandum
autem quod licet Iob filiis indulgeret ut convivia agerent, tamen ipse
suam gravitatem conservans eorum conviviis se non immiscebat: unde
dicitur quod mittebat ad eos, non quod ipse ad eos iret. Modus autem
sanctificationis quo per internuntium sanctificabat potest intelligi
dupliciter: vel quia salubribus monitis eos instrui faciebat ut si quid
in conviviis deliquerant emendarent, vel etiam expiationis aliquem
ritum habebant quo huiusmodi delicta expiabantur, sicut et sacrificia
etiam ante legem data fuerunt, et primitiarum et decimarum oblatio.
In conviviis autem homines interdum non solum impuritatem incurrunt
modis praedictis, sed etiam gravioribus peccatis immerguntur usque ad
Dei contemptum, propter lasciviam ratione absorpta et a reverentia
divina abstracta, sicut in Exodo dicitur sedit populus manducare et
bibere et surrexerunt ludere, idest fornicari vel idolis immolare.
Iob igitur non solum contra levia delicta filiis sanctificando
subveniebat, sed etiam contra graviora remedium studebat apponere quo
eis Deus placaretur, unde sequitur consurgensque diluculo offerebat
holocausta per singulos. In quibus verbis ostenditur perfectio
devotionis ipsius, et quantum ad tempus quia diluculo consurgebat,
secundum illud Psalmi mane astabo tibi etc.; et quantum ad modum
oblationis quia holocausta offerebat quae totaliter comburebantur ad
honorem Dei, nulla parte relicta in usum offerentis vel eius pro quo
offerebatur sicut erat in hostiis pacificis et pro peccato: dicitur
enim holocaustum quasi totum incensum; et quantum ad numerum quia per
singulos filios holocausta offerebat: singula enim peccata
convenientibus satisfactionibus sunt expianda. Causam autem oblationis
holocaustorum subiungit dicens dicebat enim, scilicet Iob in corde
suo, non quidem de peccatis filiorum certus sed dubitans, ne forte
peccaverint filii mei, scilicet opere vel verbo, et benedixerint Deo
in cordibus suis. Quod quidem dupliciter intelligi potest. Uno modo
ut totum intelligatur coniunctim: quamvis enim benedicere Deum sit
bonum, tamen benedicere Deum de hoc quod homo peccavit significat
voluntatem in peccatis quiescentem, et quantum ad hoc vituperatur,
sicut in Zacharia dicitur contra quosdam: pasce pecora occisionis,
quae qui possederant occidebant et non dolebant et vendebant ea
dicentes: benedictus dominus. Divites facti sumus. Alio modo ut
intelligatur divisim, et sic per hoc quod dicitur benedixerint,
intelligitur maledixerint: crimen enim blasphemiae tam horribile est ut
pia ora ipsum nominare proprio nomine reformident, sed ipsum per
contrarium significant. Et convenienter pro peccato blasphemiae
holocausta offeruntur, quia ea quae in Deum committuntur honoratione
divina sunt expurganda. Solet autem contingere quod divinus cultus a
quibusdam devote perficiatur si rarus sit, cum autem frequens fuerit in
fastidium venit, quod est peccatum accidiae, cum aliquis scilicet
tristatur de spirituali labore. Cui quidem vitio Iob subiectus non
erat, nam subditur sic faciebat Iob cunctis diebus, quasi
perseverantem in divino cultu devotionem conservans. Quadam autem die
cum venissent et cetera. Post prosperitatem beati Iob enumeratam
ponitur adversitas ipsius, et primo inducitur causa ipsius. Et ne
quis putaret adversitates iustorum absque divina providentia procedere
et per hoc aestimaret res humanas providentiae subiectas non esse,
praemittitur quomodo Deus de rebus humanis curam habet et eas
dispensat. Hoc autem symbolice et sub aenigmate proponitur secundum
consuetudinem sacrae Scripturae, quae res spirituales sub figuris
rerum corporalium describit, sicut patet Is. VI 1 vidi dominum
sedentem super solium excelsum et elevatum, et in principio Ezechielis
et in pluribus aliis locis. Et quamvis spiritualia sub figuris rerum
corporalium proponantur, non tamen ea quae circa spiritualia
intenduntur per figuras sensibiles ad mysticum sensum pertinent sed
litteralem, quia sensus litteralis est qui primo per verba intenditur,
sive proprie dicta sive figurate. Sciendum est autem quod divina
providentia tali ordine res gubernat quod inferiora per superiora
dispensat; corpora enim generabilia et corruptibilia subduntur motui
corporum caelestium, et similiter inferiores spiritus rationales
mortalibus corporibus uniti, scilicet animae, per superiores spiritus
incorporeos administrantur. Hoc autem habet ecclesiastica traditio
quod inter incorporeos spiritus quidam sunt boni qui, puritatem in qua
creati sunt conservantes, divina gloria perfruuntur a Dei voluntate
numquam recedentes: et hi quidem spiritus in Scripturis interdum
dicuntur Angeli, idest nuntii, quia divina hominibus annuntiant,
interdum autem filii Dei dicuntur inquantum Deo per participationem
gloriae assimilantur. Mali autem spiritus quidam sunt, non per
naturam aut per creationem cum cuiusque naturae auctor sit Deus nec
summum bonum potest esse causa nisi bonorum, sed sunt mali per propriam
culpam; huiusmodi autem spiritus in Scripturis Daemones dicuntur, et
eorum primus dicitur Diabolus, quasi deorsum cadens, vel etiam
Satan, idest adversarius. Utrique igitur spiritus homines ad aliqua
agenda movent, boni quidem ad bona mali autem ad mala. Et sicut
homines moventur a Deo per spiritus supra dictos, ita etiam ea quae
per homines aguntur dicuntur in Scripturis eisdem spiritibus
mediantibus ad divinum examen referri. Ad ostendendum igitur quod tam
bona quam mala quae homines agunt divino iudicio subsunt, dicitur
quadam autem die cum venissent filii Dei ut assisterent coram domino,
affuit inter eos etiam Satan. Sciendum vero est quod Angeli, qui
hic filii Dei dicuntur, assistere dicuntur domino dupliciter: uno
modo inquantum Deus ab eis conspicitur, sicut scriptum est in Daniele
millia millium ministrabant ei et decies centena millia assistebant ei,
alio modo inquantum ipsi Angeli et eorum actus a Deo conspiciuntur;
nam qui alicui domino assistunt, et eum conspiciunt et ab eo
conspiciuntur. Primo igitur modo assistere non convenit Angelis nisi
beatis qui divina visione perfruuntur, nec his omnibus sed illis tantum
qui inter eos superiores existunt, qui magis intime divina visione
perfruuntur et ad exteriora ministeria, secundum Dionysii sententiam,
non exeunt: unde et a ministrantibus in praedicta auctoritate Danielis
assistentes distinguuntur. Secundo autem modo assistere convenit non
solum omnibus bonis Angelis sed etiam malis et etiam hominibus, quia
quaecumque per eos aguntur divino conspectui et examini subduntur, et
propter hoc dicitur quod cum venirent filii Dei ut assisterent coram
domino, affuit inter eos etiam Satan. Et quamvis ea quae per
Angelos bonos vel malos administrantur continue divino conspectui et
examini subdantur, et sic semper et filii Dei assistant et Satan
adsit inter eos, dicitur tamen quadam die, secundum morem Scripturae
quae ea quae supra tempus sunt interdum per tempus designat ex aliquibus
quae dicuntur in tempore; sicut in principio Genesis dicitur Deus
aliqua dixisse primo vel secundo die quamvis eius dicere sit aeternum,
propter hoc quod ea quae ab ipso dicuntur fiebant in tempore. Ita et
nunc, quia factum de quo nunc intenditur determinato tempore extitit,
dicuntur administratores huius facti quadam die coram domino astitisse
quamvis coram domino assistere numquam desistant. Considerandum est
etiam quod ad Dei iudicium aliter referuntur ea quae per bonos Angelos
aguntur aliter ea quae per malos. Nam boni Angeli hoc intendunt ut ea
quae agunt referantur in Deum, et ideo dicitur quod filii Dei
venerunt ut assisterent coram domino, quasi proprio motu et intentione
omnia divino iudicio subdentes; mali vero Angeli non intendunt ea quae
agunt referre in Deum, sed eis nolentibus hoc accidit ut quicquid
agunt subdatur divino iudicio, et ideo non dicitur de Satan quod venit
ut assisteret coram domino sed solum quod affuit inter eos. Dicitur
autem inter eos tum propter naturae parilitatem, tum ad insinuandum
quod mala non sunt ex principali intentione sed superveniunt bonis quasi
per accidens. Est autem differentia inter ea quae per bonos Angelos
et malos aguntur: nam boni Angeli nihil agunt nisi ad quod divino
iussu et voluntate moventur, in omnibus enim voluntatem divinam
sequuntur; mali vero sua voluntate discordant a Deo, unde ea quae
ipsi agunt a Deo aliena existunt quantum ad eorum intentionem. Et
quia non consuevimus interrogare de his quae nos facimus sed de his quae
absque nobis fiunt, ideo non dicitur quod dominus aliquid quaesierit a
filiis Dei sed solum a Satan, et hoc est quod subditur cui dixit
dominus: unde venis? Et notandum est quod non dicit ei dominus quid
facis? Aut ubi es? Sed unde venis?, Quia ea ipsa facta quae per
Daemones procurantur interdum ex divina voluntate proveniunt, dum per
eos vel puniuntur mali vel exercentur boni; sed Daemonum intentio
semper mala est et a Deo aliena, et ideo a Satan quaeritur unde
venis? Quia eius intentio, a qua procedit tota ipsius actio, a Deo
est aliena. Sciendum autem est quod dicere dupliciter accipitur, nam
quandoque refertur ad conceptum cordis, quandoque autem ad
significationem qua huiusmodi conceptus alteri exprimitur. Secundum
igitur primum modum dicere Dei est aeternum et nihil est aliud quam
generare filium qui est verbum ipsius. Secundo autem modo temporaliter
Deus aliqua dicit, diversimode tamen secundum quod congruit eis quibus
dicit: nam hominibus corporeos sensus habentibus aliquando Deus
locutus est corporeo sono formato in aliqua subiecta creatura, sicut
vox sonuit in Baptismo et in transfiguratione Christi: hic est filius
meus dilectus; aliquando autem per imaginariam visionem, sicut
multotiens legitur in prophetis; aliquando autem intelligibili
expressione, et hoc modo intelligendum est Deum ad Satan dixisse
inquantum eum intelligere facit quod ea quae ipse agit a Deo
conspiciuntur. Sicut ergo dicere Dei ad Satan est ei notitiam
praebere, ita respondere Satan Deo est non quidem alicuius rei Deo
notitiam tradere sed considerare omnia sua divino conspectui aperta
esse, et secundum hunc modum dicitur qui respondens ait: circuivi
terram et perambulavi eam. Per hoc igitur quod dominus dicit ad Satan
unde venis? Intentionem et acta Diaboli Deus examinat; per hoc
autem quod Satan respondet circuivi terram et perambulavi eam, quasi
suorum actuum Deo rationem reddit, ut ex utroque ostendatur omnia quae
per Satan fiunt divinae providentiae subiecta esse. Per circuitum
autem Satan calliditas eius ostenditur ad explorandum quos decipere
possit, secundum illud I Petri ult. adversarius vester Diabolus
tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Convenienter
autem per circuitum calliditas designatur, sicut per rectum simplex
iustitia, nam rectum est cuius medium non exit ab extremis: quia
igitur actio iusti a suo principio quod est voluntas et fine intento non
discrepat, convenienter iustis ascribitur rectitudo; callidorum autem
est aliud praetendere et aliud intendere, et sic id quod demonstrant ex
suo opere exit ab extremis dum nec voluntati concordat nec fini: unde
recte callidi circuire dicuntur, propter quod scriptum est in circuitu
impii ambulant. Sciendum vero est quod etsi Diabolus erga cunctos tam
bonos quam malos calliditatis suae studio utatur, effectum tamen
calliditatis suae in solis malis consequitur, qui recte terra
nominantur; cum enim homo compositus sit ex natura spirituali et carne
terrena, malum hominis in hoc consistit quod, derelictis spiritualibus
bonis ad quae secundum rationalem mentem ordinatur, terrenis bonis
inhaeret quae sibi competunt secundum carnem terrenam: et ideo mali
inquantum naturam terrenam sequuntur recte terra dicuntur. Huiusmodi
igitur terram non solum circuit Satan sed etiam perambulat, quia in
eis effectum suae malitiae complet: in perambulatione enim complementum
processus ipsius designatur, sicut e contrario de viris iustis dicitur
quod in eis Deus perambulat, unde apostolus Cor. VI 16 inducit
inhabitabo in illis et inambulabo inter eos. Potest etiam et ex hoc
aliud intelligi. Triplex enim est status viventium: quidam sunt super
terram, idest in caelo, ut Angeli et beati omnes, quidam in terra
sicut homines mortali carne viventes, quidam autem sub terra ut
Daemones et damnati omnes. Primos igitur Satan neque circuit neque
perambulat, quia in caelestibus civibus nihil malitiae potest esse,
sicut nec in caelestibus corporibus invenitur aliquod malum naturae;
eos autem qui sunt in Inferno perambulat sed non circuit, quia eos
totaliter suae malitiae subiectos habet, nec oportet ut ad eos
decipiendos aliqua calliditate utatur; eos autem qui sunt in terra
circuit et perambulat, quia et caliditate eos decipere nititur et
quosdam eorum ad suam malitiam trahit, qui maxime per terram
designantur, ut dictum est. Et quod per terram homines terreni
designentur satis aperte ostenditur per hoc quod dominus Iob, quamvis
in terra habitantem, a terra segregare videtur. Nam cum Satan
dixisset circuivi terram et perambulavi eam, subiungitur dixitque
dominus ad eum: numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei
similis in terra? Frustra enim quaesitum videretur an Iob
considerasset qui terram circuisse et perambulasse se asserebat, nisi
servum suum Iob praeter terram esse intelligeret. Et manifeste
ostendit in quo a terra segregetur in hoc quod dicit servum meum Iob.
Homo enim quasi medius constitutus est inter Deum et res terrenas,
nam mente inhaeret Deo carne autem rebus terrenis coniungitur; omne
autem medium duorum eo magis ab uno extremo recedit quo magis alteri
appropinquat: homo igitur quanto magis Deo inhaeret tanto remotior est
a terra. Hoc autem est servum Dei esse quod mente Deo inhaerere,
nam servus est qui non sui causa est: ille autem qui mente Deo
inhaeret se ipsum in Deum ordinat quasi servus amoris non timoris. Et
notandum est quod affectiones terrenae aliquo modo a remotis imitantur
spirituales affectus quibus mens Deo coniungitur, sed ad eorum
similitudinem nullo modo pervenire possunt: nam et amor terrenus ab
amore Dei deficit, et per consequens omnis affectio, nam cuiuslibet
affectionis est amor principium. Unde convenienter postquam dixerat
numquid considerasti servum meum Iob, subditur quod non sit similis ei
in terra? Quia nihil in terrenis spiritualibus aequari potest.
Quamvis et possit aliter intelligi: nam in unoquoque sancto est aliqua
virtutis praeminentia quantum ad aliquem specialem usum, propter quod
de singulis confessorum in Ecclesia canitur non est inventus similis
illi qui conservaret legem excelsi, nisi quod in Christo omnia
secundum perfectissimam excellentiam fuerunt; et secundum hunc modum
intelligi potest quod nullus in terra habitantium similis erat Iob,
inquantum Iob praeminebat quantum ad aliquem usum virtutis. In quo
autem Iob fuerit servus Dei et nullus ei similis in terra, ostendit
cum subdit homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo,
quae quia supra exposita sunt ad praesens dimittantur. Considerandum
autem quod Deus iustorum vitam non solum ad eorum bonum ordinat sed
aliis eam conspicuam reddit; sed conspicientes eam non similiter
afficiuntur ad ipsam: nam boni eam pro exemplo habentes ex ipsa
proficiunt, mali vero si non corriguntur ut eius exemplo boni fiant,
ex sanctorum vita inspecta deficiunt dum vel per invidiam torquentur vel
falsis iudiciis eam pervertere conantur, secundum illud apostoli Cor.
II 15 Christi odor bonus sumus Deo, et in his qui salvi fiunt et
in his qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem
odor vitae in vitam. Sic igitur Deus sanctorum vitam non solum ab
electis considerari vult ad profectum salutis sed etiam ab iniquis ad
cumulum damnationis, quia ex vita sanctorum condemnabilis ostenditur
perversitas impiorum, secundum illud quod dicitur Sap. IV 16
condemnat iustus mortuus vivos impios. Et ideo dominus ad Satan dicit
numquid considerasti servum meum Iob etc., quasi dicat: terram
quidem circuis et perambulas, sed servum meum Iob solum considerare
potes et eius virtutem mirari. Solet autem perversorum hominum,
quorum princeps est Satan et eorum hic personam gerit, talis esse
consuetudo ut, sanctorum vitam quia reprehendere non possunt, non ex
recta intentione eos agere calumnientur, secundum illud Eccli. XI
33 bona in mala convertens insidiatur et in electis imponet maculam.
Et hoc apparet ex hoc quod subditur cui respondens Satan ait: numquid
frustra Iob timet Deum? Quasi dicat: negare non possum quin bona
faciat, sed hoc non agit ex recta intentione propter tuum amorem et
honestatis, sed propter temporalia quae a te consecutus est. Et ideo
dicit numquid frustra Iob timet Deum? Illud enim frustra facere
dicimur ex quo id quod intendimus assequi non possumus; Iob autem tibi
servit propter temporalia quae a te assecutus est, unde non est frustra
quod tibi serviendo te timet. Et quod temporalem prosperitatem
consecutus sit ostendit quantum ad duo. Primo quantum ad immunitatem
malorum, quia scilicet praeservatus erat a Deo ab omni adversitate,
et hoc est quod dicit nonne tu vallasti, idest protexisti sicut
protegit vallum aut murus, eum, quantum ad suam personam, ac domum
eius, quantum ad prolem et familiam, et universam substantiam eius,
quantum ad possessiones; et addit per circuitum, ut perfecta immunitas
ostendatur, quia illud quod per circuitum vallatur ex nulla parte
potest pati insultum. Secundo ostendit eius prosperitatem quantum ad
multiplicationem bonorum, et hoc est quod dicit operibus manuum eius
benedixisti. Et quidem cum Deus dicendo omnia faciat, benedicere
Dei est bonitatem rebus dare: tunc ergo Deus operibus alicuius
benedicit quando ea ad bonum perducit ut finem debitum consequantur.
Et quia quaedam bona homini proveniunt absque suo opere et intentione,
propter hoc addit et possessio eius crevit in terra. Sic igitur Satan
calumniatur facta beati Iob quasi ea ex intentione ageret bonitatis
terrenae; unde manifestum est quod bona quae agimus non referuntur ad
prosperitatem terrenam quasi ad praemium, alias non esset perversa
intentio si quis propter prosperitatem temporalem Deo serviret; et
similiter e contrario adversitas temporalis non est propria poena
peccatorum, de quo fere in toto libro quaestio erit. Vult autem
ostendere Satan quod propter prosperitatem terrenam quam consecutus
erat Iob Deo servierat per oppositum: si enim cessante prosperitate
terrena Iob Deum timere desineret, manifestum fieret quod propter
prosperitatem terrenam qua fruebatur Deum timebat; et ideo subdit sed
extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet, scilicet ea
auferendo, nisi in faciem benedixerit tibi, idest manifeste
maledixerit, supple male mihi accidat. Et notandum quod ex magna
adversitate etiam vere iustorum interdum corda commoventur, sed
simulate iusti ex modica adversitate turbantur velut nullam virtutis
radicem habentes. Vult ergo Satan innuere quod Iob non vere iustus
erat sed simulate, et ideo dicit quod si etiam paululum adversitate
tangatur murmuraret contra Deum, quod est Deum blasphemare. Et
signanter dicit nisi in faciem benedixerit tibi, ut significet quia
etiam in prosperitate in corde suo Deum quodammodo blasphemabat dum
eius amori temporalia praeponebat, sed prosperitate sublata etiam in
faciem blasphemaret, idest manifeste. Potest et aliter intelligi hoc
quod dicit nisi in faciem benedixerit tibi, ut benedictio proprie
sumatur et sit sensus: si tu paululum eum tangas prosperitatem terrenam
auferendo, haec mihi accidant nisi manifestum fiat quod antea
benedixerit tibi non in vero corde sed in facie, idest ad apparentiam
hominum. Et quia, sicut dictum est, dominus sanctorum virtutem vult
omnibus esse notam, et bonis et malis, placuit sibi ut sicut bona
facta eius omnes conspexerant ita etiam recta eius intentio omnibus
fieret manifesta: et ideo voluit Iob prosperitate terrena privare, ut
eo in Dei timore perseverante manifestum fieret quod ex recta
intentione et non propter temporalia Deum timebat. Sed sciendum est
quod Deus malos punit et per bonos Angelos et per malos, sed bonis
numquam adversitatem inducit nisi per malos: et ideo super beatum Iob
adversitatem non nisi per Satan induci voluit, et propter hoc subditur
dixit ergo dominus ad Satan: ecce universa quae habet in manu tua
sunt, idest potestati tuae trado, tantum in eum ne extendas manum
tuam. Ex quo manifeste datur intelligi quod iustis viris Satan non
quantum vult sed quantum permittitur nocere potest. Considerandum
etiam quod dominus dictum non praecepit Satan ut Iob offenderet sed
solum ei potestatem dedit, quia voluntas nocendi inest cuilibet malo ex
se ipso sed potestas non nisi a Deo. Patet igitur ex praedictis hanc
fuisse causam adversitatis beati Iob ut eius virtus omnibus fieret
manifesta, unde et de Tobia dicitur quod ideo dominus ei tentationem
evenire permisit ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et
sancti Iob. Cavendum autem est ne credatur dominum ex verbis Satan
inductum esse ad permittendum Iob affligi, sed aeterna dispositione
hoc ordinavit ad manifestandam virtutem Iob contra omnes calumnias
impiorum: et ideo praemittitur calumnia et subsequitur divina
permissio. Egressusque est Satan a facie domini et cetera. Posita
causa adversitatis beati Iob, consequenter ostenditur qualiter ei
huiusmodi adversitas supervenit. Et quia tota inducta est per Satan,
ideo de ipso primo dicitur egressusque est Satan a facie domini, quasi
ad utendum potestate sibi permissa. Et signanter dicitur quod egressus
est a facie domini, nam Satan secundum quod potestas ei permittitur
nocendi alicui coram facie domini est, quia ex rationabili Dei
voluntate hoc accidit, sed dum exequitur permissam sibi potestatem a
facie domini exit, quia ab intentione permittentis recedit; quod in
proposito apparet: permissum enim fuit ei a Deo ut posset nocere Iob
ad manifestandam eius virtutem, sed Satan non propter hoc eum afflixit
sed ut eum ad impatientiam et blasphemiam provocaret. Simul autem in
hoc manifeste apparet verum esse quod supra diximus, Satan affuisse
inter filios Dei coram eo assistentes secundum quod assistere dicuntur
Deo aliqui prout divino iudicio et examini subduntur, non secundum
quod assistere coram Deo dicuntur qui Deum vident: unde et hic non
dicitur quod Satan abiecerit a facie sua Deum sed quod egressus est a
facie domini, quasi ab intentione providentiae eius recedens licet
ordinem providentiae effugere non valens. Considerandum est autem quod
in adversitate enarranda ordo contrarius observatur ordini quo fuerat
prosperitas enarrata. Nam in prosperitate enarrata a potioribus ad
minora processit incipiens a persona ipsius Iob, et post hoc posuit
prolem et deinde animalia, primo oves et deinceps alia: et hoc
rationabiliter quia perpetuitas quae in persona salvari non potest
quaeritur in prole, ad cuius sustentationem possessionibus indigetur.
In adversitate autem proponitur e converso: nam primo narratur amissio
substantiae, secundo oppressio prolis, tertio afflictio propriae
personae, et hoc ad adversitatis augmentum, nam ille qui maiori
adversitate oppressus est minorem non sentit, sed post minorem sentitur
maior. Et ideo ut a singulis adversitatibus Iob propriam afflictionem
sentiret et sic magis ad impatientiam commoveretur, incepit Satan a
minori adversitate Iob affligere et paulatim processit ad maiora.
Considerandum est etiam quod ab his quae subito superveniunt hominis
animus magis commovetur, nam praecogitata adversa facilius tolerantur;
et ideo ut Iob magis commoveretur, in tempore maximae iocunditatis
quando minus de adversitate cogitari poterat, ei Satan adversitatem
induxit, ut etiam ex ipsa iocunditate praesenti adversitas gravior
appareret: nam contraria iuxta se posita magis elucescunt. Et ideo
dicitur cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent
vinum, quod specialiter ponitur ad iocunditatis indicium, secundum
illud Eccli. XXXI 35 vinum in iocunditate creatum est, non in
ebrietate, ab initio; in domo fratris sui primogeniti, quod etiam ad
maiorem solemnitatem ponitur: probabile enim est quod in domo
primogeniti solemnius convivium celebraretur; nuntius venit ad Iob qui
diceret: boves arabant, ut ex memoria fructus damnum intolerabilius
videretur; et asinae pascebantur iuxta eos, quod etiam ponitur ad
augmentum doloris, dum consideraret quod eo tempore hostes
supervenerunt quo plura simul possent rapere; et irruerunt Sabaei,
hostes scilicet a remotis venientes, a quibus non de facili recuperari
possent quae rapuissent; tuleruntque omnia, ne si aliqua
reliquissent, ea saltem sufficerent ad necessarium usum et ad
propaginem; et pueros percusserunt gladio, quod viro iusto gravius
fuit; et evasi ego solus ut nuntiarem tibi, quasi dicat: ideo hoc
divina dispositione evenit ut ego solus evaderem, ut tu posses habere
nuntium tanti damni, quasi Deus te dolore affligere intendit. Hac
autem adversitate nuntiata statim altera nuntiatur, ne si aliquod
intervallum fieret interim ad cor suum rediret et se ad patientiam
praepararet, et sic sequentia facilius sustineret; et propter hoc
subditur cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit: ignis
Dei, idest a Deo missus, descendit de caelo, ut quasi eius menti
imprimeretur quod non solum ab hominibus sed etiam a Deo persecutionem
pateretur, et sic facilius contra Deum provocaretur; et tactas oves
puerosque consumpsit, quasi divinitus hoc procuratum sit ut statim ad
tactum ignis omnia consumarentur, quod est supra naturalem virtutem
ignis; et effugi ego solus ut nuntiarem tibi. Sequitur sed adhuc illo
loquente venit alius et dixit: Chaldaei, qui erant feroces et
potentes; unde ad eorum potentiam ostendendam subditur fecerunt tres
turmas, ut sic vindicta sperari non possit nec recuperatio damni; de
quo damno subditur et invaserunt camelos et cetera. Sequitur de
oppressione prolis: adhuc loquebatur ille et ecce alius intravit et
dixit: filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo
fratris sui, ut ex hoc eorum mors tristior foret quo Iob poterat
dubitare eos in statu alicuius peccati fuisse morte praeventos: nam et
ipse propterea sanctificabat eos et holocausta per singulos offerebat
quia timebat ne in conviviis aliquod peccatum incurrissent. Et ne
forte posset credi quod paenituerint et animae suae providerint,
subditur repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit
quatuor angulos domus, quod dicitur ad ostendendum vehementiam venti
qui praeter consuetudinem totam domum simul subvertit, ut per hoc
ostendatur ex divina voluntate processisse, et sic facilius contra
Deum moveretur dum affligebatur ab eo cui devota mente servierat. Et
ad maiorem doloris cumulum subditur damnum interemptae prolis, cum
dicitur quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt, scilicet
omnes, ne saltem in aliquo evadente ex liberis posteritatis spes
remaneret. Et hoc eo magis credebatur dolorosum quo liberis omnibus
interemptis, aliquis famulorum evadere potuit ad concitandum dolorem,
nam sequitur et effugi ego solus ut nuntiarem tibi. Considerandum vero
est quod cum omnis praedicta adversitas sit per Satan inducta, necesse
est confiteri quod Deo permittente Daemones possunt turbationem aeris
inducere, ventos concitare, et facere ut ignis de caelo cadat.
Quamvis enim materia corporalis non oboediat ad nutum Angelis neque
bonis neque malis ad susceptionem formarum sed soli creatori Deo,
tamen ad motum localem natura corporea nata est spirituali naturae
oboedire; cuius indicium in homine apparet, nam ad solum imperium
voluntatis moventur membra ut opus a voluntate dispositum prosequantur.
Quaecumque igitur solo motu locali fieri possunt, haec per naturalem
virtutem non solum spiritus boni sed etiam mali facere possunt, nisi
divinitus prohibeantur; venti autem et pluviae et aliae huiusmodi aeris
perturbationes ex solo motu vaporum resolutorum ex terra et aqua fieri
possunt, unde ad huiusmodi procuranda naturalis virtus Daemonis
sufficit: sed interdum ab hoc divina virtute prohibentur ut non liceat
eis facere omne quod naturaliter possunt. Nec est contrarium quod
dicitur Ier. XIV 22 numquid sunt in sculptilibus gentium qui
pluant? Aliud enim est naturali cursu pluere, quod solius Dei est
qui causas naturales ad hoc ordinavit, aliud vero est causis
naturalibus a Deo ad pluendum ordinatis interdum artificialiter uti ad
pluviam, vel ventum interdum quasi extraordinarie producendum. Tunc
surrexit Iob et cetera. Enumerata adversitate beati Iob, agitur hic
de patientia quam in adversitate monstravit. Sciendum autem est ad
evidentiam eorum quae hic dicuntur quod circa corporalia bona et circa
animi passiones antiquorum philosophorum diversa opinio fuit. Nam
Stoici dixerunt bona exteriora nulla bona hominis esse, et quod pro
eorum amissione nulla tristitia animo sapientis poterat inesse;
Peripateticorum vero sententia fuit quod bona exteriora sunt quidem
aliqua hominis bona, non quidem principalia sed quasi instrumentaliter
ordinata ad principale hominis bonum, quod est bonum mentis: et
propter hoc sapientem in amissionibus exteriorum bonorum moderate
tristari concedebant, ita scilicet quod per tristitiam ratio non
absorberetur ut a rectitudine declinaret. Et haec sententia verior est
et ecclesiasticae doctrinae concordat, ut patet per Augustinum in
libro de civitate Dei. Hanc igitur sententiam Iob secutus,
tristitiam quidem in adversitate monstravit, tamen sic moderatam ut
rationi subiecta esset, et ideo dicitur quod tunc surrexit Iob et
scidit tunicam suam, quod apud homines solet esse tristitiae indicium.
Notandum vero est quod dicit tunc, scilicet post mortem filiorum
auditam, ut de eis magis quam de amissione rerum doluisse videatur.
De amicis enim mortuis non dolere duri et insensibilis cordis esse
videtur, sed virtuosi est hunc dolorem non immoderatum habere,
secundum illud apostoli Thess. IV 13 nolumus vos ignorare de
dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non
habent: et hoc in beato Iob fuit, unde et status mentis eius per
actum exteriorem apparuit. Quia enim ratio erecta stetit, congruenter
dicitur quod Iob surrexit, quamvis homines dolentes magis soleant
prosterni; quia vero tristitiam patiebatur sed non penetrantem usque ad
intima rationis perturbanda, in exterioribus tristitiae signum ostendit
quantum ad duo, scilicet quantum ad ea quae sunt extra naturam
corporis, unde dicitur et scidit tunicam suam, et quantum ad ea quae
de natura corporis procedunt, unde dicitur et tonso capite, quod apud
eos qui comam nutriunt solet esse doloris indicium. Unde haec duo
signa tristitiae convenienter praemissis adversitatibus respondent, nam
scissio tunicae respondet amissioni rerum, tonsio capitis amissioni
filiorum. Tunc autem mens erecta stat quando humiliter Deo
subicitur: unumquodque enim tanto in maiori nobilitatis altitudine
consistit quanto magis suo perfectivo substat, sicut aer dum subditur
luci et materia dum subditur formae; quod igitur mens beati Iob per
tristitiam deiecta non erat sed in sua rectitudine persistens,
manifestatur per hoc quod Deo se humiliter subdidit, nam sequitur
corruens in terram adoravit, ad humilitatis et devotionis indicium
demonstrandum. Et non solum factis statum suae mentis declaravit sed
etiam verbis; rationabiliter enim demonstravit, etsi tristitiam
pateretur, se tristitiae non debere succumbere. Primo quidem ex
condicione naturae, unde dicitur et dixit: nudus egressus sum de utero
matris meae, scilicet terrae quae est communis mater omnium, nudus
revertar illuc, idest in terram; et secundum hunc modum dicitur
Eccli. XL 1 occupatio magna creata est hominibus, et iugum grave
super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem
sepulturae in matrem omnium. Potest et aliter intelligi, ut quod
dicitur de utero matris meae accipiatur ad litteram de utero mulieris
quae genuit eum, quod autem dicitur nudus revertar illuc intelligitur
quod haec dictio illuc facit simplicem relationem: non enim aliquis
iterato in ventrem matris revertitur, sed revertitur in illum statum
quem habuit in utero matris quantum ad aliquid, scilicet quantum ad hoc
quod est alienum esse a conversatione humana. Hoc igitur dicens
rationabiliter ostendit quod propter amissionem exteriorum bonorum non
debet homo tristitia absorberi, quia exteriora bona non sunt ei
connaturalia sed accidentaliter adveniunt, quod ex hoc patet quia homo
sine eis in hunc mundum venit et sine eis recedit: unde accidentalibus
bonis sublatis, si substantiale remaneat, non debet homo tristitia
superari etsi eum tristitia tangat. Secundo ostendit idem ex divina
operatione dicens dominus dedit, dominus abstulit: ubi primo
consideranda est vera eius sententia de providentia divina circa res
humanas. In hoc enim quod dixit dominus dedit, confessus est
prosperitatem mundanam hominibus advenire non casualiter neque ex fato
stellarum nec ex solo humano studio sed ex dispensatione divina; in hoc
vero quod dicit dominus abstulit, confitetur etiam adversitates
mundanas in hominibus divinae providentiae iudicio provenire. Hoc
autem inducit quod non habet homo iustam querelam de Deo si
temporalibus bonis spolietur, quia qui gratis dedit potuit vel usque ad
finem vel ad tempus largiri: unde cum ante finem homini temporalia
aufert, homo conqueri non potest. Tertio ostendit idem ex beneplacito
divinae voluntatis dicens sicut domino placuit ita factum est; est
autem amicorum idem velle et nolle: unde si ex beneplacito divino
procedit quod aliquis bonis temporalibus spolietur, si Deum amat,
debet voluntatem suam voluntati divinae conformare, ut hac
consideratione tristitia non absorbeatur. Hae igitur tres rationes
debito ordine ponuntur: nam in prima ratione ponitur quod bona
temporalia sunt homini extranea, in secunda quod a Deo homini dantur
et auferuntur, in tertia quod hoc accidit secundum beneplacitum divinae
voluntatis. Unde ex prima ratione concluditur quod homo propter
amissionem temporalium bonorum non debet tristitia absorberi, ex
secunda quod nec etiam potest conqueri, ex tertia quod etiam debet
gaudere. Non enim esset placitum Deo quod aliquis adversitatem
pateretur nisi propter aliquod inde proveniens bonum: unde adversitas,
licet ipsa ex se amara sit et tristitiam generet, tamen ex
consideratione utilitatis propter quam Deo placet debet esse iocunda,
sicut et de apostolis dicitur ibant apostoli gaudentes etc.; nam et de
sumptione medicinae amarae aliquis ratione gaudet propter spem sanitatis
licet sensu turbetur. Et quia gaudium est materia gratiarum actionis,
ideo hanc tertiam rationem in gratiarum actionem concludit dicens sit
nomen domini benedictum. Benedicitur quidem nomen domini ab hominibus
inquantum de eius bonitate notitiam habent, quod scilicet omnia bene
dispenset et nihil agat iniuste. Sic igitur concluditur innocentia
Iob cum dicitur in omnibus his non peccavit Iob labiis suis, ut
scilicet per verba impatientiae motum exprimeret, neque stultum quid
contra Deum locutus est, idest blasphemum, ut scilicet de divina
providentia blasphemaret: stultitia enim sapientiae opponitur quae
proprie est cognitio divinorum.
|
|