|
Respondens autem Iob dixit: usquequo affligitis animam meam et
cetera. Baldath in praemissis verbis ad duo intendisse videtur: primo
quidem ad confutandum Iob de insipientia et superbia et furore, per
quod eum affligere intendebat similiter aliis amicis suis, et ideo
dicit usquequo affligitis animam meam? Secundo ad confirmandum suam
sententiam quod adversitates praesentis vitae pro peccatis proveniunt,
quod quidem prolixe prosecutus fuerat enumerando diversas adversitates
absque alia probatione inducta, et quantum ad hoc subdit et atteritis
me sermonibus, idest verbis fatigatis, non probationibus convincitis?
Est autem tolerabile si semel aliquis contra amicum suum loquatur, sed
si homo multiplicet huiusmodi verba videtur esse malitiae confirmatae,
unde subdit en decies confudistis me, et ipsi loquendo et me cum quadam
indignatione audiendo: ante hanc autem responsionem quinquies Iob
invenitur locutus si incipiamus ab hoc quod dixit pereat dies in qua
natus sum, et quinquies ei respondisse amici sui inveniuntur; saltem
autem prae confusione etsi non propter amicitiam debuissent ab afflicti
afflictione cessare, unde subdit et non erubescitis opprimentes me,
scilicet tam opprobriis quam prolixitate verborum me gravantes. Inter
cetera autem opprobria videtur eum Baldath de ignorantia notasse, cum
dixit intellige prius et sic loquamur, quae quidem ignorantia toleranda
ab amicis esset, et propter eam excusandus, non autem erat ei
improperanda maxime tempore adversitatis, et ideo subdit nempe si
ignoravi, mecum erit ignorantia mea, quasi dicat: nihil vos sed me
solum gravat, unde ad vos non pertinebat inter adversa mihi ignorantiam
improperare, et ideo subdit at vos contra me erigimini, scilicet
excellentiam vestram ostentantes, et arguitis me opprobriis meis,
idest quae ad me solum pertinent et alios non gravant. Quibus
praemissis ad confutationem amicorum pertinentibus, accedit ad
principale propositum prosequendum, intendens ostendere falsum esse
quod dicebant quod praesentes adversitates semper propter peccata
praeterita proveniunt. Ex qua suppositione statim a principio ad
inconveniens ducit dicens saltem nunc intelligite quia Deus non aequo
iudicio afflixerit me, quasi dicat: si adversitates non adveniunt nisi
pro peccatis, non est aequum Dei iudicium quo me non graviter
peccantem graviter afflixit; dicit autem saltem nunc, quia hactenus
non ita particulariter enumeravit suas adversitates sicut nunc. Non
solum autem se dicit adversitatibus afflictum, sed etiam eis conclusum
ut viam evadendi invenire non possit, unde sequitur et flagellis suis
me cinxerit, quia scilicet ipsa flagella remediorum viam subtraxerunt;
et hoc secundum primo incipit prosequi. Potest autem in adversitatibus
remedium inveniri primo quidem per auxilium humanum, et hoc
dupliciter: uno modo in ipso facto, puta cum aliquis ab aliquo
violenter opprimitur et ab alio succursum habet, et ad hoc excludendum
dicit ecce clamabo vim patiens, et nemo exaudiet, quasi dicat: si
clamarem contra eos qui me violenter opprimunt nullus exaudiret ut
auxilium ferret; alio modo post factum, puta cum aliquis iniuriam
passus conqueritur iudici qui eum sententialiter restituit et vindicat,
et hoc excludens subdit vociferabor, et non est qui iudicet, idest si
vociferarer conquerendo non adesset iudex qui me suo iudicio liberaret.
Secundo invenitur in adversitatibus remedium ab ipso homine qui
adversitates evadit, et hoc dupliciter: uno modo per potentiam, et
hoc excludit dicens semitam meam circumsepsit, et transire non possum,
quasi dicat: tot impedimenta processibus meis apposuit ut ea amovere
non possim; alio modo per prudentiam, et ad hoc excludendum subdit et
in calle meo tenebras posuit, ut scilicet non videam qualiter sit
procedendum. Deinde exclusis remediis, subiungit adversitates
incipiens ab exterioribus bonis quae perdidit, inter quae primo ponit
iacturam honoris et gloriae cum dicit spoliavit me gloria mea, quia cum
prius in honore et reverentia haberetur, tunc etiam eum iuniores
tempore irridebant, ut dicitur infra XXX 1. Secundo ponit
dispendium dignitatis cum subdit et abstulit coronam de capite meo,
quia qui ante sedebat quasi rex circumstante exercitu, ut dicitur infra
XXIX 25, nunc sedens in sterquilinio testa saniem radebat, ut
dictum est supra II 8. Tertio ponit damnum exteriorum rerum cum
dicit destruxit me undique, scilicet devastatis omnibus exterioribus
bonis, et pereo, adversitate durante, quia non est spes recuperandi,
unde subdit et quasi avulsae arbori abstulit spem meam: arbor enim
quandiu radicibus terrae inhaeret habet spem si praecisi fuerint rami
eius ut rursum virescat, sed si evellantur eius radices de terra
necesse est ut siccetur et pereat; ita etiam ipse, quasi avulsis
radicibus, nullam habebat spem prosperitatem temporalem recuperandi.
Radix autem spei est duplex: una quidem ex parte divini auxilii, alia
vero ex parte auxilii humani; radix autem spei quae est ex divino
auxilio videbatur esse avulsa per hoc quod Deus ei graviter videbatur
iratus, secundum illorum opinionem qui divinam punitionem in solis
adversitatibus huius vitae ponebant, unde dicit iratus est contra me
furor eius, quod dicit ad designandum vehementiam irae: nam furor est
ira accensa. Solet autem furor quo vehementior est eo citius
transire, et sic potest in futurum remanere spes de irato, sed si ira
in odium transeat iam non videtur spes ulla restare, et ad hoc
significandum subdit et sic me habuit quasi hostem suum: ab inimico
autem non speratur remedium. Divinae autem irae et odii signum ponit
cum subdit simul venerunt latrones eius: latrones nominat Sabaeos et
Chaldaeos et Daemones qui eius bona vastaverant simul quasi ex
condicto; quos nominat Dei latrones quasi hoc ex ordinatione divina
contigerit, sicut etiam amici Iob dicebant. Praedicti autem latrones
depraedati sunt Iob publice absque aliqua reverentia vel metu, unde
subdit et fecerunt sibi viam per me, quasi: ita me sunt depraedati
sicut hostis qui invenitur in via. Infestaverunt etiam eum
universaliter et perseveranter, et quantum ad hoc subdit et
obsederunt, scilicet perseveranter, in gyro, idest universaliter
quantum ad omnia, tabernaculum meum, idest bona domus meae. Deinde
ostendit avulsam esse radicem spei quae est ex humano auxilio,
ostendens quod nihil auxilii poterat expectare de quibus magis
videbatur, et enumerat primo illos qui sunt habitatione domus
separati, incipiens a fratribus, dicens fratres meos longe fecit a
me, ut scilicet mihi auxilium ferre vel non velint vel non possint;
deinde ponit familiares amicos cum subdit et noti mei quasi alieni
recesserunt a me, mihi scilicet auxilium non ferentes; quantum autem
ad consanguineos vel quacumque alia necessitudine coniunctos subdit
dereliquerunt me propinqui mei, auxilium non ferentes; quantum vero ad
illos cum quibus aliquando fuerat conversatus subdit et qui me
noverant, scilicet olim quasi familiarem amicum, nunc in tribulatione
obliti sunt mei, scilicet de me non curantes. Post hos accedit ad
enumerandum domesticos dicens inquilini domus meae, qui scilicet mihi
servire consueverant, et ancillae sicut alienum habuerunt me, de meis
scilicet afflictionibus non curantes, et quasi peregrinus fui in oculis
eorum, me scilicet penitus contemnentes. Deinde de inoboedientia
servorum subdit servum meum vocavi et non respondit mihi; addit autem
et superbum contemptum: ore proprio deprecabar illum, idest oportebat
me ad eum agere non imperio sed precibus propter hoc quod me
contemnebat. Deinde enumerat personas maxime coniunctas, scilicet
uxorem et filios; solet autem uxori maxime delectabilis fieri
praesentia viri, nisi forte ex aliqua gravi corruptione horribilis
reddatur, et ad hoc significandum subdit halitum meum exhorruit uxor
mea, scilicet propter fetorem ulcerum ex quibus ei horribilis
reddebatur. Filiorum autem est solo nutu parentis voluntatem implere;
ex magno autem contemptu parentis provenit quod patrem, cui oportet a
filio reverentiam exhiberi, oporteat suppliciter filium deprecari, et
ad hoc ostendendum subdit et orabam filios uteri mei. Sed hoc videtur
contra id quod dictum est supra I 19, quod filii eius et filiae
oppressi sunt per domus ruinam; sed potest dici quod aliqui parvuli
remanserant qui non interfuerant illi convivio, vel forte aliqui filii
filiorum, qui mortem propriorum parentum peccatis propriis imputantes
peccatis Iob ipsum contemnebant. Postquam igitur se despectum dixit a
domesticis et a forinsecis, ostendit consequenter se despectum esse et
a stultis et a sapientibus. Est autem stultorum proprium quod eos
despiciant quos in miseriis vident, quia sola bona terrena honoranda
putant, et ideo dicit stulti quoque despexerunt me, scilicet corde
praesentem, et cum ab eis recessissem detrahebant mihi, scilicet ore
pronuntiantes quae in praesentia dicere verebantur. Deinde etiam se a
sapientibus despectum dicit quos aliquando familiares habuerat, unde
dicit abominati sunt me quondam consiliarii mei, quos scilicet propter
eorum sapientiam ad meum consilium admittebam, et quem maxime diligebam
adversatus est me: et forte hoc dicit propter aliquem eorum qui
praesentes aderant, qui ei gravius adversabatur. Sic igitur
praemissis adversitatibus quae pertinent ad exteriora, subiungit de
proprii corporis consumptione dicens pelli meae, consumptis carnibus,
adhaesit os meum, quia scilicet propter gravitatem aegritudinis carnes
eius consumptae erant ita quod cutis eius ossibus adhaereret. Sed quia
labia sunt carnea quae dentibus sicut ossibus adhaerent, ideo ad haec
excipienda subdit et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos,
per quod videtur occulte innuere quod omnibus aliis officiis membrorum
cessantibus, solum ei remanserat locutionis officium. Enumeratis ergo
adversitatibus suis, eos ad compassionem invitat geminans misericordiae
petitionem propter multitudinem miseriarum, dicens miseremini mei,
miseremini mei, saltem vos, amici mei, ex quo ab aliis sum
derelictus; causa autem miserendi est miseria, quae tanto gravior est
quanto a fortiori inducitur, et ideo subdit quia manus domini tetigit
me: intelligebat enim se a Deo percussum. Non videtur autem decens
ut homo afflicto afflictionem addat, et ideo subdit quare persequimini
me sicut Deus? Quasi dicat: sufficit mihi persecutio quae est a
Deo, vestrum autem esset magis consolationem adhibere. Qualiter
autem eum persequerentur ostendit subdens et carnibus meis saturamini?
Quod proprie ad detractores pertinet, qui carnibus humanis vesci
dicuntur inquantum in infirmitatibus aliorum delectantur: caro enim est
infirmior pars animalis. Quis mihi tribuat ut scribantur et cetera.
Dixerat superius Iob spem suam esse ablatam quasi arboris avulsae,
quod quidem dixit referens ad spem temporalis prosperitatis
recuperandae, ad quam eum amici eius multipliciter incitabant; hanc
autem spem sibi habendam non esse supra multipliciter ostendit ad
diversa inconvenientia deducendo, nunc autem manifeste suam intentionem
aperit ostendens se praedicta non dixisse quasi de Deo desperans, sed
quia altiorem spem de eo gerebat non quidem relatam ad praesentia bona
sed ad futura. Et quia grandia et mira et certa dicturus erat,
praeostendit desiderium suum ad hoc quod sententia quam dicturus erat in
fide posterorum perpetuetur; transmittimus autem sensus et verba nostra
in posteros per Scripturae officium, et ideo dicit quis mihi tribuat
ut scribantur sermones mei, quos scilicet dicturus sum de spe quam in
Deo firmavi, ne oblivioni deleantur? Solent autem ea quae atramento
scribuntur per longinquitatem temporis deleri, et ideo quando volumus
aliquam Scripturam in longinquum servari, non solum per modum
Scripturae eam describimus sed per aliquam impressionem sive in pelle
sive in metallo sive in lapide; et quia illud quod sperabat non erat in
proximo futurum sed in fine temporum reservatur implendum, ideo subdit
quis mihi det ut exarentur in libro stilo ferreo, quasi impressione
aliqua facta in pelle, aut, si hoc parum est, impressione facta
fortiori in lamina plumbi, vel, si et hoc parum videtur, certe
sculpantur stilo ferreo in silice? Qui sunt autem hi sermones quos
tanta diligentia velit conservari, ostendit subdens scio enim quod
redemptor meus vivit, et signanter hoc per modum causae assignat: ea
enim quae pro certo non habemus non curamus mandare memoriae, et ideo
signanter dicit scio enim, scilicet per certitudinem fidei. Est autem
haec spes de gloria resurrectionis futurae, circa quam primo assignat
causam cum dicit redemptor meus vivit. Ubi considerandum quod homo qui
immortalis fuerat constitutus a Deo mortem per peccatum incurrit,
secundum illud Rom. V 12 per unum hominem peccatum in hunc mundum
intravit, et per peccatum mors, a quo quidem peccato per Christum
redimendum erat genus humanum, quod Iob per spiritum fidei
praevidebat. Redemit autem nos Christus de peccato per mortem pro
nobis moriendo; non autem sic mortuus est quod eum mors absorberet,
quia etsi mortuus sit secundum humanitatem mori tamen non potuit
secundum divinitatem; ex vita autem divinitatis etiam humanitas est
reparata ad vitam resurgendo, secundum illud II ad Cor. ult. nam
etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei;
et vita autem Christi resurgentis ad omnes homines diffundetur in
resurrectione communi, unde et ibidem subdit apostolus; nam et nos
infirmi sumus in illo, sed vivemus in eo virtute Dei in nobis, unde
et dominus dicit Iob V 25 mortui audient vocem filii Dei, et qui
audierint vivent: sicut enim pater habet vitam in semet ipso sic dedit
et filio vitam habere in semet ipso. Est ergo primordialis causa
resurrectionis humanae vita filii Dei, quae non sumpsit initium ex
Maria, sicut Ebionitae dixerunt, sed semper fuit, secundum illud
Hebr. ult. Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula, et
ideo signanter non dicit redemptor meus vivet sed vivit. Et ex hac
causa futuram resurrectionem praenuntiat, tempus ipsius determinans,
cum subdit et in novissimo die de terra surrecturus sum, ubi
considerandum est quod quidam ponentes motum caeli et hunc statum mundi
in aeternum duraturum, posuerunt quod post certas revolutiones
annorum, redeuntibus stellis ad situs eosdem, homines mortui
repararentur ad vitam; cum autem dies ex motu caeli causetur, si motus
caeli in aeternum durabit nullus erit novissimus dies: et ideo ad
praedictum errorem tollendum signanter dicit in novissimo die, et
concordat sententiae domini, qui dicit Ioh. VI 40 ego resuscitabo
eum in novissimo die. Fuerunt alii qui dixerunt quod homines resurgent
resumendo non terrena sed quaedam caelestia corpora, sed ad hoc
excludendum subdit et rursum circumdabor pelle mea, quod signanter
dicit quia supra dixerat solam pellem circa ossa remansisse; ex ipso
autem modo loquendi rationem resurrectionis assignat, ne scilicet anima
a proprio indumento semper remaneat denudata. Rursus fuerunt alii qui
dicerent animam idem corpus quod deposuerat resumpturam sed secundum
condicionem eandem, ut scilicet indigeat cibis et potibus et alia opera
carnalia huius vitae exerceat, sed hoc excludit subdens et in carne mea
videbo Deum. Manifestum est enim quod caro hominis secundum statum
vitae praesentis corruptibilis est; corpus autem quod corrumpitur
aggravat animam, ut dicitur Sap. IX 15, et ideo nullus in hac
mortali carne vivens potest Deum videre; sed caro quam anima in
resurrectione resumet eadem quidem erit per substantiam sed
incorruptionem habebit ex divino munere, secundum illud apostoli I ad
Cor. XV 53 oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et
ideo illa caro huius erit condicionis quod in nullo animam impediet quin
Deum possit videre, sed erit ei omnino subiecta. Quod ignorans
Porphyrius dixit quod animae, ad hoc quod fiat beata, omne corpus
fugiendum est, quasi anima sit Deum visura non homo, et ad hoc
excludendum subdit quem visurus sum ego ipse, quasi dicat: non solum
anima mea Deum videbit sed ego ipse qui ex anima et corpore subsisto.
Et ut ostendat quod illius visionis etiam suo modo erit particeps
corpus, subiungit et oculi mei conspecturi sunt, non quia oculi
corporis divinam essentiam sunt visuri sed quia oculi corporis videbunt
Deum hominem factum; videbunt etiam gloriam Dei in creatura
refulgentem, secundum Augustinum in fine de civitate Dei. Et ut
idem numero non solum specie reparandus homo credatur ad Deum
videndum, subiungit et non alius, scilicet numero, ne credatur talem
se vitae reparationem expectare qualem describit Aristoteles in II de
generatione, dicens quod quorumcumque substantia est corruptibilis mota
reiterantur eadem specie non eadem numero. His igitur praemissis de
causa resurrectionis, tempore et modo, et gloria resurgentis et
identitate eiusdem, subiungit reposita est haec spes mea in sinu meo,
quasi dicat: non est spes mea in terrenis quae vane promittitis, sed
in futura resurrectionis gloria. Signanter autem dicit reposita est in
sinu meo, ad ostendendum quod hanc spem non solum habebat in verbis sed
in corde absconditam, non dubiam sed firmissimam, non quasi vilem sed
quasi pretiosissimam: quod enim in sinu absconditur in occulto habetur
et firmiter conservatur et carum reputatur. Sic ergo ostensa
altitudine spei suae quam habebat de Deo, excludit eorum calumnias
quas contra eum quaerebant, quasi Dei spem et timorem abiecisset quia
in temporalibus spem non ponebat, unde subdit quare ergo nunc dicitis:
persequamur eum, scilicet tamquam de Deo desperantem vel Deum non
timentem, et radicem verbi inveniamus contra eum, improbando dicta mea
quasi providentiam Dei negaverim? Quam non nego sed assero dicens
praemia et poenas a Deo praeparari hominibus etiam post hanc vitam, et
ideo subdit fugite ergo a facie gladii, idest divinae ultionis in
futura vita vobis reservatae, quamvis temporali prosperitate
floreatis, quoniam ultor iniquitatum gladius eius, idest ultio quam
ipse proprie inducet post mortem; et scitote esse iudicium, non solum
in hac vita sed etiam post hanc vitam in resurrectione bonorum et
malorum.
|
|