|
Respondens autem Sophar Naamathites dixit: idcirco cogitationes meae
et cetera. Sophar, audita sententia Iob de spe futurae vitae,
acquievisse videtur, unde et post hanc responsionem secundam eius
tertio nihil contradixit. Sed tamen adhuc erat aliquid in corde eius
quod a priori sententia eum non permittebat omnino recedere: putabat
enim quod etsi in futura vita fierent retributiones et punitiones pro
meritis, ut a Iob didicerat, nihilominus tamen adhuc ei videbatur
quod prosperitates et adversitates huius vitae hominibus dispensarentur
a Deo pro merito virtutum vel peccatorum, et ideo quasi in parte
convictus et in parte adhuc primam sententiam retinens dicit idcirco,
scilicet propter verba quae dicis de spe futurae vitae, cogitationes
meae variae succedunt sibi. Et ut non intelligantur huiusmodi variae
cogitationes ad eandem sententiam pertinere, sicut cum aliquis ad
eandem conclusionem varias rationes excogitat, subdit et mens in
diversa rapitur, scilicet violentia rationum quae induci possunt pro
utraque sententia nunc ad unum nunc ad aliud ducor, quasi non
sufficeret ad contrarias rationes solvendas. Videbatur enim ei quod
sententiam Iob de spe futurae vitae repudiare non deberet, et ideo
subdit doctrinam qua me arguis audiam, credendo scilicet quod dixisti
de resurrectione futura, sed tamen adhuc totaliter primam sententiam
non dimitto, et hoc est quod subdit et spiritus intelligentiae meae
respondebit mihi, quasi dicat: adhuc intellectus meus habet quid pro
sententia sua respondeat. Hoc autem videbatur ei certissimum et
experimento probatum quod mali etsi aliqua prosperitate gaudeant, tamen
illa sit brevis et cito in hac vita etiam finiatur vel per festinam
mortem vel per aliquam subsequentem adversitatem, et hoc est quod
subdit hoc scio, considerans scilicet a principio ex quo est positus
homo super terram, quasi diceret a principio humani generis, quod laus
impiorum brevis sit: laudantur enim quandoque ad modicum propter aliqua
bonitatis signa et initia quae in eis apparent, sed illa statim
obnubilantur ex iniquis operibus quae in eis apparent, et ideo gaudium
quod habent de favore quem capiunt ex sua simulatione in brevi
pertransit, et hoc est quod subdit et gaudium hypocritae ad instar
puncti, quasi in momento pertransiet, quia postea ex fructibus suis
cognoscitur, ut dicitur Matth. VII 16. Contingit enim
quandoque quod ex illo favore quem brevi tempore ex sua simulatione
captavit ad aliquem altum statum sublimatus est, unde consequenter
ostendit quod nec hoc ei stabile erit, dicens si ascenderit usque in
caelum superbia eius, idest si propter altum statum quem adeptus est in
tantam ascendat superbiam quod non reputet se caducum quasi terrenum sed
immobilem quasi caelestem, et caput eius nubes tetigerit, ut scilicet
ultra communem statum hominum promoveatur, quasi sterquilinium in fine
perdetur, vel per festinam mortem ex qua redditur humanum cadaver vile
et abominabile quasi stercus, secundum illud Ier. IX 22 cadet
morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, vel per hoc
quod eius malitia detegetur et ab omnibus reputabitur vilis, secundum
illud Eccli. IX 10 omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus
in via conculcabitur. Eius autem superbia deiecta, stupor in cordibus
hominum orietur de tam subita deiectione, et reverentia quae habebatur
ad ipsum cessabit, unde subditur et qui eum viderant dicent: ubi est?
Vel mirantes vel contemnentes. Et ut ostendat eius deiectionem
irreparabilem esse, subdit velut somnium avolans non invenietur: sicut
enim avis faciliter avolando aufertur ab oculis hominum, ita etiam
somnia de facili auferuntur a cognitione humana; et quia eorum nullum
manet vestigium vel debile, neque ad aliquem testimonium per quod si
perdatur possit requiri, ideo irreparabiliter transit eius cognitio:
et similiter dat intelligere quod casus impiorum sit irreparabilis. Et
huius irreparabilitatis causam ostendit multiplicem: primo quidem ex
parte ipsius peccatoris qui perit, unde dicitur transibit sicut visio
nocturna, quae quidem est visio phantasmatis non permanentis, et ideo
postquam desierit ad eam reditus haberi non potest; visio autem diurna
est alicuius rei permanentis, quam si aliquis videre desierit ad eam
videndam rursus recurrere potest; et similiter quandiu peccator manet,
si adversitas ei adveniat potest reparatio sperari, sed quando ipse ex
hac vita transierit nulla ulterius reparatio speratur. Secundo autem
ex parte aliorum hominum ostendit casum eius irreparabilem, cum subdit
oculus qui eum viderat non videbit: ea enim quae ab oculis recedunt de
facili etiam a memoria transeunt, unde mortui qui subtrahuntur humanis
aspectibus de facili oblivioni traduntur, ut sic nec in memoriis
hominum gloriam habeant nec amici eorum amplius auxilium praestare
curent. Tertio ostendit causam irreparabilitatis eius, quia non
potest redire ad priorem statum, unde subdit nec ultra intuebitur eum
locus eius: non enim potest redire homo post mortem ad eundem modum
vivendi. Et non solum ipse deicietur et in propria persona transiens
et oculis hominum subtractus proprio loco numquam restituendus, sed
etiam filii pro peccato eius punientur, unde sequitur filii eius
atterentur egestate, iusto scilicet Dei iudicio, ut quia pro divitiis
filiorum peccavit in hoc etiam spe sua frustretur, filiis eius
pauperibus effectis. Deinde quasi acquiescens iam sententiae Iob,
subiungit etiam de poenis futurae vitae dicens et manus illius reddent
ei dolorem suum, idest pro operibus peccatorum quae fecit dolorem
patietur in poenis. Et quod ista retributio doloris sit intelligenda
post mortem, apparet per hoc quod subditur ossa eius implebuntur vitiis
adolescentiae eius et cum eo in pulvere dormient, quasi dicat: etiam
post mortem quando carnes eius in pulverem resolventur, solis ossibus
in sepulcro remanentibus, poenam patietur pro peccatis, non solum quae
in senectute sed etiam quae in adolescentia commisit quae est magis
praeceps ad peccandum. Et causam quare etiam post mortem puniatur pro
peccatis, ostendit subdens cum enim dulce fuerit in ore eius malum,
abscondit illud sub lingua sua, et loquitur ad similitudinem hominis
dulcem cibum comedentis, qui non cito illum absorbet sed diu tenet in
ore ut diutius delectetur. Unde hanc similitudinem exponens subdit
parcet illi, scilicet malo vel peccato quod est ei dulce, nolens illud
destruere; quod quidem destrueret deserendo, unde sequitur et non
relinquit illud; quare autem non relinquat, ostendit subdens et
celabit in gutture suo, idest nulli manifestabit, et propter hoc
nullus ei peccatum occultum dissuadebit neque aliquod remedium adhibebit
quod adhibetur peccata sua confitentibus: haec est ergo causa quare
peccata alicuius puniuntur post mortem quia ea in vita relinquere
noluit. Panis eius in utero illius et cetera. Quia dixerat quod ossa
impii replenda sunt vitiis adolescentiae eius, ut scilicet pro eis
puniatur post mortem, nunc de poenis eius prosequitur latius, et primo
ostendit quod bona quae in hoc mundo habuit ei vertentur in mala. Et
utitur similitudine comedentis cui cibus quandoque in malum
convertitur, et hoc duobus modis: uno modo quando cibus indigestus
interius manet et convertitur in humores venenosos, et quantum ad hoc
dicit panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus,
quasi dicat: sicut quandoque cibus comestus vertitur in humores
venenosos, ita et bona quae in hoc mundo habuit perseveranter usque ad
mortem ei vertentur in amaritudinem mortis. Secundo cibus comestus
quandoque si digeri non potest per vomitum extra eicitur cum
abominatione et dolore, ita etiam quandoque contingit quod homines
peccatores bona temporalia quae in hoc mundo acquirunt, quia eis bene
non utuntur, quasi indigesta divino iudicio cum dolore amittunt, unde
subdit divitias quas devoravit, idest rapaciter acquisivit, evomet,
idest cum abominatione perdet, et de ventre eius, idest de eius
dominio, extrahet eas Deus, quia scilicet divino iudicio per quandam
violentiam ei auferentur. Nec solum bona quae habuit ei vertentur in
malum, sed etiam ab inimicis mala patietur et facto et verbo, et ideo
duo exempla ponit: primum quidem de aspide quae mordendo interficit,
unde dicit caput aspidum surget, scilicet contra eum ad eum mordendum,
per quod significatur aliquis malefactorum princeps vel etiam Diabolus
eum invadens; secundum exemplum ponit de vipera quae lingua sua venena
diffundit, unde sequitur et occidet eum lingua viperae, per quam
intelligitur quodcumque nocumentum proveniens ex lingua hominis quasi
venenum ex lingua viperae. Deinde subiungit poenam ex privatione
bonorum cum subdit non videat rivulos fluminis torrentis mellis et
butyri. Mel autem et butyrum in hoc conveniunt quod utrumque suave est
ad edendum, sed mel officio apum ex floribus colligitur, butyrum autem
ministerio hominum ex lacte domesticorum animalium sumitur; unde per
mel potest significari quodcumque bonum delectabile proveniens absque
industria hominum, per butyrum autem designatur aliquod bonum delectans
ex studio humano proveniens. Torrens autem subito supervenit et ex
insperato; in flumine abundantia designatur propter aquarum
multitudinem; in rivulis autem distributio bonorum designatur: non
enim omnes omnia habent neque temporalia neque spiritualia bona, sed
quidam haec quidam illa. Datur ergo intelligi quod bonis, secundum
Sophar sententiam, suavitas bonorum proveniat abundanter et ex
insperato, tum ex humano ministerio tum ex providentia divina sine
humana industria, secundum tamen quandam ordinatam distributionem, qua
quidem distributione privandum asserit peccatorem. Et quia quandoque
ex multitudine poenarum homo deficit ut ulteriores poenas sustinere non
possit, subiungit quod peccator quamvis in hac vita multipliciter
puniatur tamen ulterius reservatur ad poenas futurae vitae, unde
sequitur luet quae fecit omnia, idest pro singulis peccatis suis poenam
patietur, nec tamen consumetur, scilicet secundum animam quae futuris
poenis reservatur. Consequenter ostendit convenientiam poenarum ad
culpas cum subdit iuxta multitudinem adinventionum suarum, idest
peccatorum quae sollicite excogitavit, sic et sustinebit, quia
scilicet poena per quandam convenientiam culpae respondebit. Et primo
hoc manifestat quantum ad culpam rapacitatis, in qua duo per ordinem
ponit, quorum primum est violenta depraedatio quam significat subdens
quoniam confringens nudavit domum pauperis, in confractione quidem
violentiam significans, in nudatione rapinam; secundo ponit
restitutionis negligentiam, et quantum ad hoc subdit domum rapuit et
non aedificavit eam, quasi dicat: ea quae de domo rapuit vel quae in
domo confringendo destruxit recompensare neglexit. Huic autem culpae
convenientem poenam subiungit dicens nec est satiatus venter eius,
quasi dicat: quia nudavit domum pauperis eum de bonis suis satiari non
sinens, ideo appetitus eius non est satiatus neque de bonis quae iure
possidet neque de his quae iniuste acquisivit, quia, sicut dicitur
Eccl. V 9, avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias
fructum non capiet ab eis, et quantum ad hoc secundum subdit et cum
habuerit quae concupierat, possidere non poterit, quia vel ipse
subtrahetur eis vel illa subtrahentur ei; et hoc conveniens est, ut
quia ea quae rapuit sponte restituere noluit ea invitus amittat.
Deinde manifestat idem in culpa voracitatis quam ponit subdens non
remansit de cibo eius, quia scilicet quicquid habuit in suos usus
convertit, nihil in aliorum necessitatem reservans. Et subiungit
convenientem poenam dicens propterea nihil permanebit de bonis eius,
scilicet ei quia omnia perdet, et hoc est conveniens poena quantum ad
hoc quod de bonis suis aliis noluit reservare: unde iustum est ut nihil
ei reservetur. Quantum vero ad hoc quod superflua in suos usus
consumpsit, subiungit aliam convenientem poenam dicens cum satiatus
fuerit, artabitur, et loquitur ad similitudinem hominis qui nimis
comedit, cuius viscera artantur ex nimio cibo compressa, per quod
significatur quod homo qui superflua in suos usus expendit vel qui
superflua sibi acquisivit artationem quandam patietur, non valens omnia
acquisita recte disponere, sicut patet Luc. XII 18 de divite
cuius ager uberes fructus protulerat, quod voluit horrea sua destruere
ut faceret ampliora. Ex artatione autem viscerum sequitur inordinatus
calor et anxietas, unde subdit et aestuabit, et similiter illi qui
multa sibi inordinate congregant nimia sollicitudine affliguntur; demum
ex superfluo cibo ad omnia membra solet dolor pervenire, unde subdit et
omnis dolor irruet in eum: similiter etiam his qui superflua
congregaverunt multiplex dolor exoritur dum in pluribus dispendia
patiuntur. Considerans ergo Sophar quod saturitas impii est ei
nociva, quasi ex zelo iustitiae optat ei saturitatem bonorum
temporalium ut poenam patiatur, unde sequitur utinam impleatur venter
eius, scilicet abundantia temporalium bonorum, ut emittat in eum,
scilicet Deus, iram furoris sui, idest vindictam sine misericordia.
Et modum irae ostendit subdens et pluat super illum bellum suum; et in
hoc quod dicit pluat designat malorum abundantiam; in hoc quod dicit
super illum, idest supra vires peccatoris, designat impotentiam
resistendi; in hoc autem quod dicit bellum suum ostendit quod mala non
inferuntur ei ad correctionem per modum disciplinae qua pater castigat
filium, sed per modum exterminii quo hostes perduntur; unde subdit
fugiet arma ferrea, idest poenas praesentes, impatienter eas
sustinendo, quae ad modum gladii ferrei feriunt de propinquo; et
irruet in arcum aereum, idest in poenas futurae vitae quae quasi
feriunt a remotis ad modum arcus aerei, qui est infrangibilis, ut
futurarum poenarum interminabilitas designetur. Exponit autem
consequenter huius arcus processum dicens eductus et egrediens de vagina
sua, supple erit arcus ille: quandiu enim arcus est in vagina non
percutit, et similiter ultio futurae damnationis quandiu est in Dei
praescientia quasi in quadam vagina non damnat, sed educitur de hac
vagina per malitiam provocantem Deum, et tunc egreditur per
dispositionem divinam. Et eius effectum ostendit subdens et fulgurans
in amaritudinem suam: sicut enim fulgur de supernis et subito et cum
violentia et claritate venit, ita illa ultio inferetur peccatori a Deo
ex improviso cum tanta violentia quod resisti non poterit, et cum tanta
claritate iustitiae quod excusationis locus non erit, et ex hoc
peccator replebitur amaritudine. Deinde poenas ultionis explicat per
partes, et primo quantum ad hoc quod sub potestate Daemonum tradetur,
et quantum ad hoc subdit vadent et venient super eum horribiles, idest
liberam potestatem super eum accipient Daemones. Deinde ponit poenam
damni cum subdit omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius, quia
scilicet perfectas tenebras interiores et exteriores patietur,
elongatus a claritate Dei; quod quidem in occulto dicit esse quia
sicut sanctorum claritas in hac vita nobis occulta est, ita et
tenebrositas impiorum. Deinde ponit poenam sensus cum dicit devorabit
eum, non quidem consumendo sed sua afflictione absorbendo, ignis,
scilicet Gehennae, qui non succenditur, scilicet humano studio sed
divina virtute, secundum illud Is. XXX 33 flatus domini sicut
torrens sulphuris succendens eam. In his autem poenis nullum auxilium
sibi aderit, unde subdit affligetur relictus in tabernaculo suo, idest
ex hoc quod relinquetur sine auxilio in loco poenarum sibi deputato.
Positis ergo poenis quas in se ipso patietur, subiungit poenas quae
pertinent ad ipsum secundum quod post mortem remanet in hac vita, et
primo quidem quantum ad hoc quod remanet in memoriis hominum, dicens
revelabunt caeli iniquitatem eius, idest caelesti virtute fiet quod
iniquitas eius reveletur post mortem quae latebat in vita, et terra
consurget adversus eum, quia manifestata eius iniquitate, homines
terreni etiam contra mortuum turbabuntur qui forte vivum reverebantur.
Deinde ponit poenam eius quantum ad hoc quod remanet in filiis, cum
dicit apertum erit germen domus illius, idest filii eius expositi erunt
tribulationibus; et hoc germen detrahetur, scilicet de hac vita, in
die furoris domini, idest in die vindictae divinae; quamvis possit et
hoc ad finale iudicium referri, in quo sancti revelabunt iniquitatem
peccatoris et totus mundus pugnabit contra insensatos et germina, idest
opera peccati, manifestabuntur et tandem impius detrahetur in
Infernum. Deinde epilogando subdit haec est pars hominis impii a
Deo, idest quam sibi acquisivit impiis operibus, et hereditas
verborum eius a domino, quam scilicet sibi acquisivit pravis verbis.
Et considerandum quod inter praemissa praesentibus poenis futuras
commiscuit.
|
|