|
Respondens autem Iob dixit: audite, quaeso et cetera. Quia Sophar
in praemissis verbis quantum ad aliquid iam sententiae Iob consenserat
ut poneret peccata puniri post mortem, quamvis adhuc in hoc suam
sententiam retineret quod etiam in vita ista peccata temporaliter
puniuntur, erectus fuit Iob in spem convertendi eos totaliter ad veram
sententiam, et ideo primo humiliter inducit eos ad attentionem, cum
dicit audite, quaeso, sermones meos. Et quia hactenus cum quadam
irrisione eius verba audierant, subdit et agite paenitentiam, scilicet
de hoc quod verba mea irrisistis vel quod veritati contradixistis; et
quia iam omnes bis locuti estis, sustinete me ut et ego loquar,
respondendo scilicet ad ea quae ultimo proposita sunt. Et ne antequam
audirent iudicium condemnationis proferant, subdit et post mea, si
videbitur, verba ridete, quasi dicat: si iudicatis meam hanc
sententiam derisibilem esse; prius tamen meam responsionem audiatis,
quae si vobis non satisfaciat postea poteritis iustius irridere. Et ne
videantur eius verba despicienda fore, ostendit quod de magnis
locuturus est, scilicet de divinis iudiciis non de humanis, unde
subdit numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam
contristari? Quasi dicat: si ad hoc tenderet meae disputationis
intentio ut inquirerem an aliquis homo iuste vel iniuste me afflixerit,
qualitercumque hoc accidisset, merito tristitia carerem; sed
disputatio mea tendit ad inquirendum quomodo hoc iusto Dei iudicio
acciderit. Et quia de magna re est ista disputatio, est audienda
attente, unde dicit attendite me; est etiam audienda non leviter et
cum irrisione sed magis graviter et cum stupore, unde subdit et
obstupescite; est etiam audienda silenter et sine mussitatione, unde
subdit et superponite digitum ori vestro. Et ne videatur hoc iactanter
dicere quasi ad deferendum honorem suae auctoritati, ostendit se etiam
in altitudine huius quaestionis stupere, unde subdit et ego quando
recordatus fuero perstupesco, ne scilicet in tanta quaestione in aliquo
a veritate deficiam aut irreverenter de divinis iudiciis loquar; timor
autem iste non sistit in mente sed pervenit usque ad carnem, unde
subdit et concutit carnem meam tremor: ex vehementi enim animi passione
etiam caro immutatur. Quibus praemissis sufficientibus ad attentionem
excitandam, procedit ad quaestionem; et quia Sophar dixerat quod
prosperitates malorum, si quae sunt, brevi finiuntur et in malum eis
vertuntur, ideo haec statim Iob improbat dicens quare ergo impii
vivunt, scilicet diu? Quasi dicat: si impius sic, velut avis
avolans et velut visio nocturna, cito transit, unde est quod multi
impii habent vitae diuturnitatem? Item si gaudium hypocritae est ad
instar puncti et eius ascensus cito deicitur, quare sublevati sunt,
idest in honoribus promoti? Item si divitias quas devoravit evomit,
quare sunt confortati divitiis, idest quare eorum divitiae sunt eis
confirmatae? Contra hoc etiam quod dixerat filii eius atterentur
egestate, dicit semen eorum permanet coram eis, idest filii, eis
videntibus, perseverant; et idem subiungit de aliis personis
coniunctis dicens propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum; per
quod duplicem prosperitatem designat, quia nec eorum propinqui
subtrahuntur per mortem, quod significat in hoc quod dicit permanet,
nec elongantur per exilium vel aliquid huiusmodi, quod designat per hoc
quod dicit coram eis et in conspectu eorum. Deinde prosequitur per
partes praemissam prosperitatem impiorum, primo quidem quantum ad
ipsos, praemittens immunitatem a malo cum dicit domus eorum, idest
familiae eorum cum necessariis rebus, securae sunt, scilicet ab
insultu hostium, et pacatae, idest carentes interna dissensione; et
etiam immunes sunt a divino flagello, et quantum ad hoc subdit et non
est virga Dei super illos, quia scilicet pro peccatis suis non
corriguntur in hac vita. Et subiungit de multiplicatione bonorum,
quia scilicet bona eorum non sunt sterilia nec fructu suo privantur, et
hoc manifestat in specie boum qui apud antiquos acceptissimi erant
propter agriculturam. Unde dicit bos eorum, idest vacca, concepit,
per quod tollitur sterilitas, est autem conceptio primum in
fructificatione animalium; secundum est formatio fetus concepti in
ventre et perductio ad perfectum, quod impeditur per aborsum, et
quantum ad hoc dicit et non abortivit; tertium autem est partus, et
quantum ad hoc dicit vacca peperit, idem significans nomine bovis et
vaccae, et utitur utroque vel propter ornatum sermonis vel propter
necessitatem metri; quartum autem est educatio prolis, et quantum ad
hoc subdit et non est privata fetu suo, morte scilicet praeoccupante.
Consequenter autem subdit de prosperitate quantum ad filios, circa
quod primo ponit prolis multitudinem cum dicit egrediuntur, scilicet in
plateis ambulantes, non praeventi morte, quasi greges parvuli eorum,
scilicet in multitudine et mutua concordia; secundo ponit eorum
incolumitatem cum subdit et infantes eorum exultant lusibus, quasi non
gemunt infirmitatibus; tertio ponit eorum disciplinam qua apud antiquos
liberi instruebantur in musicis, unde dicit tenent tympanum et
citharam, et gaudent ad sonitum organi, quasi instructi ad hoc quod et
ipsi convenienter musica utantur et alios audiendo prudenter iudicent.
Sed ne aliquis dicat quod haec eorum prosperitas modicum durat ad
instar puncti, contra hoc subdit ducunt in bonis dies suos, quasi
dicat: omnes dies vitae suae in prosperitate peragunt. Necesse est
autem ex communi condicione quod finaliter sentiant mortem, sed tamen
hanc patiuntur absque praecedenti angustia, unde subdit et in puncto ad
Inferna descendunt, idest in mortem: omnes enim antiqui ante
redemptoris adventum, de quo supra locutus fuerat, ad Inferna
descendebant; sed quidam adversitatibus pressi in vita, non subito sed
per multas amaritudines ad Inferna descendebant, sicut Iacob dixit
Gen. XXXVII 35 descendam ad filium meum lugens in Infernum;
sed illi qui prosperitate vigent usque ad mortem quasi in puncto usque
ad Inferna descendunt. Posset autem responderi quod impii inter multa
mala quae faciunt, meruerunt a Deo prosperitatem terrenam vel eum
amando vel cognoscendo vel ei qualibuscumque operibus serviendo vel
saltem bona temporalia ab ipso petendo, sed hoc excludit subdens qui
dixerunt Deo, scilicet ex corde proposito quasi ex certa malitia
peccantes: recede a nobis, quod pertinet ad defectum amoris,
scientiam viarum tuarum nolumus, quod pertinet ad defectum cognitionis
per ignorantiam affectatam: viae autem Dei dicuntur praecepta et
iudicia eius quibus ab ipso disponimur; quis est omnipotens ut
serviamus ei? Quod pertinet ad defectum bonorum operum provenientem ex
Dei contemptu, et quid nobis prodest si adoraverimus eum? Quod
pertinet ad contemptum petitionis propter defectum spei. Sic ergo
evidentissime confutavit eorum sententiam, ostendens quod prosperitas
temporalis non semper est praemium virtutis nec adversitas temporalis
est poena peccati, quia impii frequenter prosperantur in hac vita nihil
boni merentes a Deo, et cum hoc nullas graves adversitates patiuntur.
Posset autem aliquis obicere: si malis prospera eveniunt et
adversitatibus carent, ergo nulla est ratio a malitia declinandi, unde
Eccl. IX 3 dicitur eadem cunctis eveniunt, unde et corda filiorum
hominum implentur malitia; sed huic obiectioni respondet dicens verum
tamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium eorum longe sit a
me. Circa quod sciendum est quod in manu hominis, idest in potestate
ipsius, sunt quaedam bona, scilicet voluntaria virtutum opera quorum
est dominus per liberum arbitrium gratia Dei iuvatum, et ideo
huiusmodi bona semper possunt retinere virtuosi quandiu volunt, et
propter hoc consilium sectandi huiusmodi bona est acceptandum; sed bona
temporalis prosperitatis non sunt in potestate habentium ut possint ea
acquirere vel retinere cum volunt, et ideo abiciendum est eorum
consilium quo Deum et iustitiam contemnunt ut prospere vivant, quia
per hoc non possunt assequi quod intendunt sed quandoque adversitatibus
premuntur. Est autem considerandum ulterius quod adversitas impii
gravior est quam iusti, quia cum iustus adversitatem patitur temporalem
remanet ei fulcimentum virtutis et consolatio in Deo, unde non
totaliter dissipatur; sed malis, amissis temporalibus bonis quae sola
sibi quaesierunt, nullum remanet fulcimentum: unde subditur quotiens
lucerna, idest prosperitas, impiorum extinguitur, idest finitur, et
supervenit eis, scilicet divino iudicio, inundatio, idest gravis
tempestas adversitatis, et quotiens Deus dividit, idest sub certa
mensura distribuit, dolores, idest afflictiones aliquas, furoris
sui, idest ex eius furore provenientes, erunt, impii scilicet, sicut
paleae ante faciem venti, quae scilicet propter levitatem resistere non
possunt vento, et sicut favilla, quae scilicet remanet ligno
combusto, quam turbo dispergit, quia scilicet non habet humorem ut
simul se teneat: ita etiam impii, veniente adversitate, resistere non
possunt quia carent fulcimento divinae spei, et per diversas
cogitationes disperguntur carentes humore virtutis. Et post hoc subdit
de adversitate quantum ad filios cum dicit Deus servabit filiis illius
dolorem patris, quia scilicet poena patris pertingit usque ad filios
imitatores paternae malitiae. Nec differetur hoc usque post mortem
patris sed vivente et cognoscente patre hoc erit, unde subdit et cum
reddiderit, scilicet Deus poenam filiis, tunc sciet, scilicet
pater, unde subdit videbunt oculi eius interfectionem suam, idest
filiorum suorum, vel quamcumque adversitatem, et in hoc ipso de furore
omnipotentis bibet, quia hoc ipsum pertinet ad poenam patris quod filii
eo vivente puniuntur, non autem si punirentur post eius mortem, unde
subdit quid enim ad eum pertinet de domo sua post se? Idest non
affligeretur a futuris infortuniis posterorum, maxime cum peccator post
mortem hoc ignoret, sicut supra XIV 21 dictum est sive nobiles
fuerint filii eius sive ignobiles, non intelliget; aut etiam quid
pertinet ad eum si numerus mensium eius dimidietur: non potest de hoc
dolere in vita quia hoc ignorabat futurum. Numquid Deum docebit
quispiam et cetera. Quia supra Iob proposuerat quod impiis in hac
vita quandoque prospera quandoque adversa adveniunt, quod facit apud
homines dubitationem, ideo ad huius dubitationis solutionem accedens
praemittit quod hoc non provenit ex defectu divinae scientiae, quasi
eum lateat malitia illorum quibus prospere cedit, et ideo dicit numquid
Deum docebit quispiam scientiam? Quasi dicat: non indiget ut ab
aliquo instruatur de meritis hominum ut sciat quibus prospera et quibus
reddat adversa. Quod autem subdit qui excelsos iudicat potest
dupliciter adiungi: uno modo ut sit sensus quod Deus non indiget
instructione alicuius ad hoc quod possit excelsos iudicare, idest eos
qui prosperantur in hoc mundo, sicut in rebus humanis indigent iudices
instrui per testes de meritis iudicandorum; alio modo potest intelligi
ut inducatur quasi probatio praecedentis: quod enim Deus omnia sciat
et quod ab aliis instrui non indigeat patet per hoc quod ipse habet
iudicium super quantumcumque excelsos; nullus autem iudicat quae
ignorat: unde non potest esse quod alicuius quantumcumque excelsa
scientia lateat ipsum. Praemissa igitur sufficientia divinae
scientiae, subdit dubitationis materiam quae potest accidere super
diversa humanarum rerum dispositione, in qua quidam prosperantur usque
ad mortem, quidam vero in miseria moriuntur. Consistit autem
temporalis prosperitas primo quidem in potestate, et quantum ad hoc
dicit iste moritur robustus, secundo in corporis sanitate, et quantum
ad hoc subdit et sanus, tertio in exteriorum rerum opulentia, et
quantum ad hoc subdit dives, quarto in consiliorum et operum prospero
successu, et quantum ad hoc subdit et felix: dicitur enim felix apud
quosdam cui omnia succedunt ad votum. Ut autem non solum divitias
sufficientes sed etiam superabundantes significet, subdit viscera eius
plena sunt adipe: adeps enim propter superabundantiam nutrimenti
generatur. Et ut rursus ostendat eius potentiam multiplicibus auxiliis
suffultam, subdit et medullis ossa illius irrigantur: per ossa enim
fortitudo designatur quorum robur nutrimento medullarum sustentatur.
Subiungit autem de aliorum adversitate dicens alius vero moritur in
amaritudine animae suae, quod scilicet pertinet ad interiores dolores
quos homines concipiunt vel de corporalibus nocumentis vel ex
infortunatis eventibus; addit autem absque ullis opibus ad designandum
exteriorum rerum defectum. Sed tamen cum sic diversificentur in vita
cum aequalitate meritorum, non potest dici quod saltem in his quae sunt
post mortem diversa ad corpus pertinentia eorum sors commutetur:
aequaliter enim eorum corpora disponuntur post mortem, unde subdit et
tamen simul in pulvere dormient, idest aequaliter in terra
sepelientur, et vermes operient eos, idest aequaliter eorum corpora
putrescent: unde patet quod non potest assignari ratio differentiae
quae est inter homines secundum prosperitatem et adversitatem, in his
quae sunt aequalis meriti vel demeriti, ex diversa corporum
dispositione post mortem. Erat autem opinio amicorum Iob quod ratio
praedictae diversitatis esset ex diversitate meritorum, quod est contra
id quod experimento apparet de hoc quod impiorum quidam prosperantur,
quidam adversa patiuntur; unde quasi iam improbatam eorum opinionem
vituperando commemorat cum subdit certe novi cogitationes vestras,
quibus scilicet Iob temerarie condemnabant, et sententias, scilicet
exterioribus verbis prolatas, contra me iniquas, quia scilicet iniquae
impietatis me arguitis ex adversis quae patior; unde subdit dicitis
enim: ubi est domus principis? Et ubi tabernacula impiorum? Quasi
dicerent: tu simul cum familia tua ex altitudine tanti principatus
cecidisti sicut solent deficere tabernacula impiorum. Sic igitur per
ea quae supra dixerat ostensa iniquitate sententiae ipsorum, accedit ad
determinandum veritatem. Et praemittit hoc quod dicturus est non esse
novum sed apud multos divulgatum, subdit enim interrogate quemlibet de
viatoribus, quasi dicat: non oportet me cum magno studio testimonium
quaerere, quia haberi poterit a quibuscumque transeuntibus per viam;
vel viatores dicit eos qui hac vita utuntur non ut termino sed ut via;
et haec eadem illum intelligere cognoscetis, quae scilicet dicturus sum
vobis: unde inexcusabiles estis qui a veritate receditis quam omnes
communiter tenent. Quam quidem veritatem exponit subdens quia in diem
perditionis servatur malus, quasi dicat: quod in hac vita non punitur
sed prosperatur, hoc ideo est quia reservatur eius punitio in aliud
tempus quando gravius punietur, unde subdit et ad diem furoris
ducitur: quia enim furor est ira accensa, nomine furoris acrior
vindicta significatur. Quare autem in diem perditionis et furoris
servetur, ostendit subdens quis arguet coram eo viam eius? Et quae
fecit quis reddet illi? Ubi duas rationes assignare videtur, quarum
prima est quia intantum est sapientiae imperceptibilis ut nec per poenas
erudiretur ut suam recognosceret culpam, sed inter flagella murmuraret
quasi punitus iniuste, et hoc est quod dicit quis arguet coram eo,
idest ut ipse recognoscat viam eius, scilicet iniquam? Alia ratio est
quia poenae huius vitae non sunt sufficientes ad tantarum culparum
punitionem, quia si acerbae sunt cito interimunt, et hoc est quod
dicit et quae fecit quis reddet illi, scilicet in hac vita? Et ideo
quasi concludit quod dies praedictus perditionis et furoris non est in
hac vita sed post mortem, subdit enim ipse ad sepulcrum ducetur,
scilicet mortuus, et tamen secundum animam vivet, et hoc est quod
subdit et in congerie mortuorum vigilabit, quia scilicet licet videatur
dormire per corporis mortem, vigilabit tamen per animae vitam. Et ne
videatur post mortem transire ad gaudium, subdit dulcis fuit glareis
Cocyti: quia enim testimonium etiam viatorum invocavit, veritatem de
poenis malorum post mortem proponit sub fabula quae vulgariter
ferebatur, quod scilicet in Inferno inter alios esset quidam fluvius
nomine Cocytus, qui interpretatur luctus, quo animae malorum
perducuntur; et sicut alii fluvii trahunt glareas, ita ille fluvius
quodammodo involvebat animas impiorum: dicitur ergo impius dulcis
fuisse glareis Cocyti quia eius conversatio acceptabilis fuit malis,
et ideo inter malos qui sunt in luctu locum habebit. Effectum autem
huius fluvii quantum ad homines subdit: et post se omnem hominem
trahit, quia scilicet omnes homines cum quodam luctu moriuntur: quod
enim est post mortem est quasi postremum huius fluvii, cuius anterius
est quod in hac vita agitur, et ideo subdit et ante se innumerabiles,
quia scilicet plurimos etiam in hac vita praeoccupat luctus. Sic
igitur Iob per ordinem suam sententiam explicavit, primo quidem supra
XIX 25 ostendens spem iustorum tendere in remunerationem futurae
vitae, hic autem exprimit poenam reservari malis post mortem, et ideo
ex utraque parte confutata adversariorum sententia subdit quomodo igitur
consolamini me frustra, scilicet promittendo temporalem prosperitatem,
cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati? In hoc quod
dicitis hominibus deputari praemia et poenas in hac vita, quod supra
multipliciter est improbatum.
|
|