|
Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: numquid Deo comparari
potest homo et cetera. Finitis sermonibus beati Iob, Eliphaz eius
verba non ea intentione qua dicebantur accepit: primo namque quod Iob
dixerat ad ostendendum altitudinem materiae numquid contra hominem
disputatio mea? Eliphaz sic accepit dictum ac si contentiose cum Deo
disputare intenderet, unde eum praesumptionis arguit ex triplici
consideratione. Primo namque aliquis provocatur ad disputandum vel
contendendum cum aliquo quando videt eum comparabilem sibi in scientia
veritatis, ut ex mutua collatione aliquid occultum indagetur; est
autem valde praesumptuosum quod homo suam scientiam divinae audeat
comparare, unde dicit numquid Deo comparari potest homo, etiam cum
perfectae fuerit scientiae? Quasi dicat non, eo quod Dei scientia
sit infinita. Secundo provocatur aliquis ad disputandum vel
ratiocinandum cum aliquo propter aliqua quae ab eo accepit, ut fiat
collatio datorum et acceptorum; est autem praesumptuosum quod homo
putet bona quae facit esse Deo utilia, unde et Psalmista dicit dixi
domino: Deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges, unde subdit
quid prodest Deo si iustus fueris, scilicet recta opera faciendo?
Aut quid ei conferes si immaculata fuerit vita tua, scilicet a
peccatis abstinendo? Tertio provocatur aliquis ad hoc quod iudicio
contendat cum aliquo propter timorem superioris potestatis eum in
iudicium vocantis, quod nefas est cogitare de Deo, unde subdit
numquid timens, scilicet aliquem iudicem, arguet te, scilicet
accusando, et veniet tecum ad iudicium, quasi de pari citatus?
Deinde quia Iob dixerat iniquas esse eorum sententias quibus dicebant
domum eius perisse sicut tabernacula impiorum, intendit suam sententiam
rectam esse cum subdit et non propter malitiam tuam plurimam et
infinitas iniquitates tuas? Quasi dicat: Deus te arguit poenas
infligendo non propter timorem sed propter amorem iustitiae, ut puniat
tua peccata; unde malitia potest referri ad peccata quibus alios
laesit, iniquitas autem ad peccata quibus iustitiae opera
praetermisit; unde malitiam dicit plurimam sed iniquitates infinitas,
quia in pluribus peccat homo omittendo quam committendo. Unde
subiungit primo de nocumentis proximis illatis, quae quandoque per
modum calumniae inferuntur sub praetextu iustitiae, unde subdit
abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, scilicet necessaria,
quia de fratribus tuis sine pignore confidere poteras; quandoque autem
inferuntur nocumenta sine aliquo colore iustitiae, et quantum ad hoc
subdit et nudos spoliasti vestibus, quod potest intelligi dupliciter:
uno modo quia spoliando, nudos reliquisti nihil eis reservans; alio
modo quia cum essent nudi, idest non sufficienter vestiti, illud
modicum quod habebant eis subtraxisti. Subiungit autem de omissione
bonorum operum dicens aquam lasso non dedisti, qui scilicet ea
indigebat propter sitim ex labore viae ortam, quasi dicat:
laborantibus et afflictis opem et solatium non tulisti; et esurienti
subtraxisti panem, quasi dicat: indigenti non subvenisti. Et haec
quidem dicta sunt quantum ad peccata quae commisit sicut privata
persona. Subiungit autem de peccatis pertinentibus ad principatum
ipsius, inter quae primo ponit quod principatum non per iustitiam sed
per violentiam obtinuit, unde dicit in fortitudine brachii tui
possidebas terram, idest per potentiam tuam dominium terrae
acquisivisti. Secundo ponit quod subditos suos non gubernabat per
iustitiam sed per potentiam, secundum illud Sap. II 11 sit
fortitudo nostra lex iniustitiae, unde subdit et potentissimus
obtinebas eam, quasi dicat: per excellentiam potestatis subditis
utebaris ad nutum. Tertio ponit iniqua iudicia, quia scilicet
infirmis personis iustitiam non reddebat, unde subdit viduas dimisisti
vacuas, scilicet dum non fecisti eis iustitiam de adversariis,
secundum illud Is. I 23 causa viduae non ingreditur ad eos; et
iterum, quod amplius est, infimas personas opprimebat, unde subdit et
lacertos pupillorum comminuisti, quasi dicat: si quid virium in eis
erat adnullasti, contra illud quod dicitur in Psalmo iudicare pupillo
et humili. Et pro his culpis subdit sibi poenas provenisse, unde
subdit propterea circumdatus es laqueis, idest adversitatibus undique
te opprimentibus ut evasionis locus non pateat postquam in eis
incidisti; nec etiam ante potueras quia subito tibi supervenerunt,
unde subdit et conturbat te formido subita, quia scilicet mala ei
subito supervenerunt ex quibus poterat etiam alia timere. Causam autem
quare subito ei supervenerint ostendit subdens et putabas te tenebras
non visurum, idest non perventurum ad has dubitationes in quibus nescis
quid facias, quod refertur ad laqueos; deinde quantum ad formidinem
conturbantem subdit et impetu aquarum inundantium non oppressurum,
quasi dicat: putabas quod numquam ad hoc pervenires quod opprimereris
violentia et multitudine adversitatum desuper venientium, secundum
illud I ad Thess. V 3 cum dixerint: pax et securitas, repentinus
eis superveniet interitus. Quod autem pro peccatis non putet aliquis
se poenas passurum, ad hoc pertinet quod non credit Deum de rebus
humanis providentiam habere; ad quod forte voluit retorquere quod Iob
dixerat numquid Deum docebit quispiam scientiam? Quod ad defectum
scientiae divinae prave interpretatus est, et ideo videtur ei
consequenter imponere quod Iob Dei providentiam neget. Est autem
considerandum quod aliqui negant Deum habere cognitionem et
providentiam rerum humanarum propter altitudinem suae substantiae, cui
proportionari dicunt suam scientiam ut nihil sciat nisi se ipsum,
putantes quod scientia eius vilesceret si se ad inferiora extenderet,
unde subdit an cogitas quod Deus excelsior caelo sit, idest tota
universitate creaturarum, et super stellarum verticem sublimetur,
idest supra altissimam creaturarum? Et huius cogitationis conclusionem
subdit et dicis: quid enim novit dominus, scilicet de istis
inferioribus rebus? Non tamen huiusmodi homines rerum cognitionem Deo
totaliter subtrahunt, sed dicunt quod eas cognoscit in universali,
puta cognoscendo naturam entis vel universales causas, unde subdit et
quasi per caliginem iudicat: cognoscere enim aliquid solum in
universali est cognoscere imperfecte, et ideo huiusmodi cognitionem
vocat caliginosam, sicut contingit de eo quod a remotis videtur quasi
caliginose, quia percipitur esse homo sed non quis homo sit. Et
adhibet similitudinem ex his quae apud homines contingunt, apud quos
qui in aliquo loco latet, sicut non videtur ab his qui extra locum
sunt, ita nec eos videt: nubes latibulum eius nec nostra considerat,
quasi dicat: sicut ipse latet nos quasi nubibus occultatus inquantum ea
quae supra nubes sunt plene cognoscere non valemus, ita e converso ea
quae ad nos pertinent quasi sub nubibus existentia ipse non videt,
sicut Ez. IX 9 ex persona quorundam dicitur dereliquit dominus
terram, dominus non videt. Ponebant enim quod quia ea quae in terris
sunt multis defectibus et inordinationibus subiacent, divina
providentia non reguntur, sed solum caelestia, quorum ordo indeficiens
perseverat, unde sequitur et circa cardines caeli perambulat; dicitur
autem cardo in quo volvitur ostium, unde per hoc designat per Dei
providentiam caelum moveri, ex cuius motu sicut ex quodam ostio
providentia divina usque ad haec inferiora descendat: sicut enim dicunt
quod Deus cognoscit humana sed in universali, ita dicunt quod gubernat
humana sed per universales causas quas per se gubernat; et forte ad hoc
referre voluit quod supra dixerat Iob qui excelsos iudicat. Numquid
semitam saeculorum et cetera. Quia Eliphaz in verbis praemissis
imposuisse videtur Iob quod non crederet Deum habere providentiam de
rebus humanis, nunc consequenter videtur ei imponere huius
infidelitatis effectum: solent enim illi qui Deum res humanas curare
non credunt, contempto Dei timore, in omnibus sequi propriam
voluntatem, unde dicit numquid semitam saeculorum custodire cupis?
Idest processum eorum qui nihil credunt nisi ista temporalia quae
vident, et ex hoc procedunt ad iniustitiae opera, unde subdit quam
calcaverunt viri iniqui; illi autem calcare aliquam viam dicuntur qui
frequenter et sine aliqua dubitatione et ex proposito viam terunt: sic
autem illi qui non credunt divinam providentiam, frequenter et secure
et ex proposito iniustitiae opera agunt; quod non contingit illis qui
divinam providentiam credunt, quamvis quandoque ex infirmitate ad
iniustitiam declinent. Et ne hoc impune fecisse videantur, subdit qui
sublati sunt ante tempus suum, idest qui mortui sunt nondum completo
naturali spatio vitae, et causam assignat subdens et fluvius subvertit
fundamentum eorum; est autem uniuscuiusque hominis fundamentum id cui
principaliter spes eius innititur: tales autem non in Deo spem suam
ponunt sed in solis temporalibus rebus, quae corrumpuntur ipso cursu
mutabilitatis rerum quem fluvium nominat. Quae autem sit praedicta
semita exponit subdens qui dicebant Deo: recede a nobis, scilicet
contemnentes ipsum et spiritualia bona eius quantum ad affectum; sed
quantum ad intellectum incredulitatem eorum describit subdens et quasi
nihil possit facere omnipotens, aestimabant eum, quia scilicet si ad
eum non pertinet cura rerum humanarum nihil bene vel male homini facere
potest, quod contrariatur omnipotentis rationi; et ad exaggerandum
culpam subicit de eorum ingratitudine dicens cum ille implesset domos
eorum bonis, scilicet temporalibus quae a Deo dantur hominibus; et ad
eorum assertionem improbandam subdit quorum sententia procul sit a me.
Et ne videretur quod simul cum impiis etiam iusti subverterentur, hoc
excludit subdens videbunt iusti et laetabuntur, per quod datur
intelligi quod ipsi non subvertentur sed in laetitia erunt; et ne
videretur quod ex hoc ipso a iustitia deficerent quod de subversione
aliorum gauderent, subdit et innocens subsannabit eos, quasi dicat:
salva innocentia, eos poterunt subsannare de hoc quod contra suam
opinionem subvertuntur: in hoc enim iusti congaudent divinae
iustitiae; et videtur hoc proprie respondere ad id quod Iob dixerat
post mea, si videbitur, verba ridete, quasi conquerens se derideri ab
eis. Et ne aliquis dubitaret fundamentum impiorum a fluvio esse
subversum, hoc quasi manifestum sub interrogatione proponit dicens
nonne succisa est erectio eorum? Videbantur enim per prosperitatem
terrenam vel etiam per propriam elationem ad modum arboris erigi in
sublime; sed sicut arboris erectio per succisionem subito impeditur,
ita etiam et eorum elevatio per eorum subtractionem subito cessat.
Contingit autem quandoque quod arbor succisa in altius quidem crescere
non potest, sed tamen adhuc eius remanet longitudo; si tamen ignis
apponatur, nullum vestigium praeteritae altitudinis restat: ita etiam
si mortuo vel deiecto homine peccatore, per ignem adversitatis etiam
filii eius pereant et divitiae diripiantur, nihil residuum videbitur de
altitudine praeterita remanere, unde sequitur et reliquias eorum
devoravit ignis, idest ardor tribulationis, secundum illud Iac. I
11 exortus est sol cum ardore et arefecit fenum; dicuntur autem
reliquiae hominis vel filii vel quaecumque aliae res eius post eum
remanentes. Quia igitur huiusmodi subversionem impiis accidere dixerat
ex hoc quod contra Deum nitebantur, ut similia Iob evitare posset,
subdit acquiesce ergo ei et habeto pacem, quasi dicat: propter hoc
perturbatus es quia contra eum contendere voluisti; et per hoc,
scilicet per pacem qua ei reconciliaberis, habebis fructus optimos,
quasi dicat: quicquid optimum esse potest, quasi fructum huius pacis
consequeris. Qualiter autem ei acquiescere debeat, ostendit subdens
suscipe ex ore illius legem, quasi dicat: non aestimes quod res
humanae divina providentia non regantur, quin immo secundum legem
regiminis eius tuam vitam disponas. Et quia quidam legem divini
regiminis profitentur sed tamen eam opere non sequuntur, ideo subdit et
pone sermones eius in corde tuo, ut scilicet mandata eius mediteris et
ea servare disponas. Qualiter autem per hoc fructus optimos habiturus
sit, ostendit subdens si reversus fueris ad omnipotentem, ut scilicet
eius omnipotentiam credas et ei te subicias, aedificaberis, quasi
dicat: domus tuae prosperitas quae destructa est reparabitur. Quomodo
autem ad Deum perfecte reverti debeat, ostendit subdens et longe
facies iniquitatem a tabernaculo tuo, et est subintelligendum si, ut
littera sic legatur: si longe facias iniquitatem a tabernaculo tuo,
dabit, scilicet Deus, pro terra silicem et pro silice torrentes
aureos, ut hoc quod dicit longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo
sit expositivum eius quod dixerat si reversus fueris ad omnipotentem.
Et non dicit: si longe feceris iniquitatem a te, sed a tabernaculo
tuo, volens innuere quod adversitas ei acciderat non solum pro peccato
personae suae sed etiam pro peccato suae familiae. Quod vero dicit
dabit pro terra silicem refertur ad hoc quod dixit aedificaberis, ut
scilicet detur intelligi quod restauratio sit futura, sed ad aliquid
maius, ut scilicet pro amissis maiora reddat: silex enim pretiosior
est quam gleba terrae et aurum quam silex. Quae sint autem ista bona
quae ei restituenda promittit enumerat consequenter, primo ponens
securitatem ex Dei protectione cum subdit eritque omnipotens contra
hostes tuos, ne scilicet iterato possint subripere quae tibi
restituentur a Deo; secundo ponit divitiarum abundantiam cum dicit et
argentum coacervabitur tibi: nomine enim argenti omnes divitiae
significantur quia ex argento pecunia fieri solet. Et ne videatur
solum corporalia bona promittere subiungit de spiritualibus bonis,
inter quae primum ponit ut homo Deum diligat et delectetur in eo, unde
sequitur tunc super omnipotentem deliciis afflues, idest quando pacem
cum eo habebis in eo delectaberis; et quia unusquisque libenter
respicit id in quo delectatur subdit et elevabis ad Deum faciem tuam,
idest mentem tuam ut ipsum frequenter contempleris; et ex hoc fiduciam
accipies recurrendi ad ipsum, unde subdit rogabis eum; et hoc non sine
fructu, sequitur enim et exaudiet te; solent autem exauditi a Deo
vota implere quae postulando promiserunt, unde subdit et vota tua
reddes, quasi in signum exauditionis. Deinde promittit prosperum
propositi successum cum subdit decernes rem, idest ordinabis per tuam
providentiam qualiter aliquid sit futurum, et veniet tibi, idest
dispositio tua non frustrabitur; et ne dubites quid sit decernendum,
hoc etiam tibi manifestabitur, unde subdit et in viis tuis splendebit
lumen, idest clare apparebit tibi per quas vias procedere debeas.
Rationem autem harum promissionum ostendit subdens qui enim humiliatus
fuerit, scilicet Deo se subiciendo per affectum, erit in gloria,
quam scilicet consequetur a Deo; et qui inclinaverit oculos suos, ne
scilicet per intellectum aliquid superbum et stultum contra Deum
sentiat, ipse salvabitur, a malis scilicet liberatus et in bonis
stabilitus. Non solum autem requiritur ad salutem interior humilitas
affectus et intellectus sed etiam exterior puritas operum, unde subdit
salvabitur innocens; et quo merito salvetur ostendit subdens salvabitur
autem munditia manuum suarum, idest innocentia operum suorum. Et est
considerandum quod hic Eliphaz non solum promittit Iob, si
convertatur, bona temporalia quae possunt esse bonis et malis
communia, sicut supra fecerat, sed etiam bona spiritualia quae sunt
propria bonorum, sed tamen solum in hac vita.
|
|