|
Respondens autem Iob dixit: nunc quoque in amaritudine est et
cetera. Eliphaz in verbis praemissis duo contra Iob proposuisse
videtur: primo quidem quod propter malitiam suam plurimam fuerit
punitus, secundo quod de Dei providentia dubitaverit vel eam
negaverit; solent autem homines cum eis falso aliqua crimina imponuntur
ex hoc contristari, unde quia Iob haec in se non recognoscebat dicit
nunc quoque in amaritudine est sermo meus, quasi dicat: sicut supra me
contristastis opprobriis vestris ita etiam et nunc, ut cogar cum
amaritudine loqui. Cum autem alicui afflicto de novo afflictio
additur, priores afflictiones ad memoriam revocantur ex quibus praesens
gemitus aggravatur, unde subdit et manus, idest potestas, plagae
meae, idest adversitatis quam olim sum passus, aggravata est super
gemitum meum, idest facit praesentem gemitum graviorem. Incipit autem
primo respondere ad hoc quod dixerat propter malitiam suam eum punitum.
Recognoscebat autem se Iob punitum divino iudicio - unde supra XVI
12 dixerat conclusit me Deus apud iniquum -, unde inquirere causam
quare punitus sit est inquirere rationem divini iudicii, quam quidem
nullus cognoscere potest nisi ipse Deus, ex quo patet praesumptuose
Eliphaz asseruisse eum propter malitiam fuisse punitum; unde super hoc
non vult cum Eliphaz contendere, sed disputationem suam vertit ad
Deum qui solus sui iudicii rationem novit. Reputaret autem se divino
iudicio praegravatum si propter malitiam plurimam esset punitus; solent
autem qui ab aliquo iudice sunt gravati primo quidem ad iudicem
accedere, quod facere non possunt nisi locum eius inveniant, quod
etiam non possunt nisi prius eum cognoscant: nullus enim potest
quaerens invenire id quod omnino ignorat, unde dicit quis mihi tribuat
ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius? Sciebat
enim quod Deus eius cognitionem excederet, et ideo non poterat
perfecte de se invenire viam per quam usque ad solium eius perveniret,
idest usque ad plenam cognitionem iudiciorum ipsius. Solet autem
gravatus a iudice cum ad eum pervenerit causae suae iustitiam
demonstrare, unde subdit ponam coram eo iudicium, quasi dicat:
proponam ei quale debeat esse iustum iudicium causae meae; et os meum
replebo increpationibus, idest conquestionibus, non quidem ut credam
divinum iudicium esse iniustum sed per modum quaerentis, sicut solent
disputantes contra dicta aliorum obicere ut plenius veritatem
intelligant, unde subdit ut sciam verba quae mihi respondeat, quod
pertinet ad veritatem responsionis cognoscendam, et intelligam quid
loquatur mihi, quod pertinet ad percipiendam verborum intelligentiam:
non enim potest homo scire an verum sit quod ei dicitur nisi intelligat
quid ei dicatur. Frequenter autem supra quasi ad divinum iudicium
sustinendum proposuerant divinam fortitudinem et magnitudinem, sicut
Sophar supra XI 8: excelsior caelo est, et quid facies? Et
cetera quae ibi sequuntur, et ideo hanc responsionem excludens subdit
nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me
premat, quasi dicat: non sufficit mihi ista responsio ut solum contra
me allegetur Dei potentia et magnitudo, quia sicut ipse est
fortissimus et maximus ita etiam est iustissimus et aequitatis amator;
unde subdit proponat aequitatem contra me, idest assignetur ratio ad
aequitatem pertinens, et ita apparebit quod non propter malitiam sum
punitus, unde subdit et perveniet ad victoriam iudicium meum, quo
scilicet contra vos contendo asserens me non pro peccatis punitum. Et
ne quis credat ex eo quod dixit quis mihi tribuat ut cognoscam et
inveniam illum et veniam usque ad solium eius? Quod crederet Deum
corporali loco concludi aut per creaturas sufficienter posse cognosci,
subiungit si ad orientem iero non apparet. Ubi considerandum est quod
secundum Aristotilem in caelo distinguuntur sex positionis
differentiae, scilicet sursum et deorsum, dextrorsum et sinistrorsum,
ante et retro. Principium enim motus totius firmamenti manifeste
apparet in oriente; est autem in quolibet animali principium motus a
dextro: si ergo imaginemur motum firmamenti sicut motum unius
animalis, oportebit ponere dextrum caeli in oriente, sinistrum vero in
occidente, sursum in meridie, deorsum vero in Septentrione, anterius
vero in superiori hemisphaerio, posterius vero in inferiori
hemisphaerio; velut si imaginaremur unum hominem qui sua dextra moveret
caelum ab oriente versus superius hemisphaerium, consequens esset quod
caput teneret versus meridiem et pedes versus Septentrionem, et pars
anterior hominis esset versus superius hemisphaerium, posterius vero
hominis, idest dorsum, versus inferius. Quidam tamen non
respicientes ad dispositionem humani corporis sed magis ad ordinem motus
caeli posuerunt superius caeli esse partem Orientalem eo quod ibi
incipit motus, dextrum autem caeli in parte meridionali, versus quam
partem quoad nos procedunt motus planetarum; unde per oppositum
inferius caeli intelligitur occidens, sinistrum vero caeli intelligitur
pars Septentrionalis. Et hoc modo videntur hic procedere verba Iob:
nam dextrum et sinistrum dividit contra orientem et occidentem. Potest
ergo simpliciter intelligi quod in nulla parte caeli Deus localiter
concluditur, ut sit sensus: si ad orientem iero non apparet, quasi
ibi vicinior existens, ac si ibi localiter existeret; si ad occidentem
non intelligam illum, quasi propinquiorem et ibi conclusum; si ad
sinistram, idest versus Septentrionalem partem, quid agam? Non
apprehendam eum, quia scilicet non est ibi corporaliter situatus; si
me vertam ad dextram, idest versus partem meridionalem, non videbo
illum, quasi ibi existentem. Vel possunt haec verba induci non ad
excludendum a Deo localem situm sed ad ostendendum quod non potest
sufficienter per inferiores effectus inveniri; inter omnes autem
effectus in rebus corporalibus apparentes universalior est et maior
motus firmamenti, et quamvis manifeste appareat huius motus principium
in oriente, tamen huius motus principium non sufficienter demonstrat
infinitatem divinae virtutis, unde dicit si ad orientem iero, scilicet
progressu meae considerationis, quasi considerans principium motus
firmamenti, non apparet, scilicet sufficienter per hanc
considerationem. Secundus autem effectus divinae virtutis in rebus
corporalibus est motus planetarum, qui est ex adverso motus
firmamenti: unde principium est in occidente, ex quo etiam non
sufficienter potest considerari virtus divina, unde subdit si ad
occidentem, scilicet iero, considerans principium motus planetarum,
non intelligam illum; et valde signanter loquitur: hic enim motus
magis intelligitur ex diversitate situs planetarum quam appareat
oculis. Ex parte vero Septentrionali non videtur esse principium
nobis nisi tenebrarum, quia versus illam partem sol numquam accedit;
tenebrae autem impediunt actionem, secundum illud Ioh. IX 4 venit
nox quando nemo potest operari, unde subdit si ad sinistram, scilicet
per considerationem perrexero, quid agam? Idest non invenio ibi nisi
defectum actionis, unde nullum vestigium dabitur ad eum cognoscendum,
unde subdit non apprehendam eum, etiam qualitercumque. Ex parte vero
meridionali est nobis principium luminis propter corpora luminarium ex
illa parte nobis apparentium, unde subdit si me vertam, scilicet per
considerationem, ad dextram, idest ad partem meridionalem caeli, non
videbo illum, quasi dicat: inveniam ibi lumen corporale, per quod
tamen ipse videri non potest. Et quamvis ipse sic me lateat, eum
tamen non latent quae circa me aguntur, unde subdit ipse vero scit viam
meam, idest totum processum vitae meae; quod videtur Iob dicere
contra id quod Eliphaz supra induxerat ex persona impiorum quasi
imponendo illud Iob: nubes latibulum eius nec nostra considerat. Et
quia posset aliquis dicere si scit viam tuam ergo propter peccata tua te
punivit, ipse respondet et probabit me quasi aurum quod per ignem
transit, ubi primo manifeste exponit causam suae adversitatis, quae
fuit ei inducta ut ex ea approbatus hominibus appareret, sicut aurum
approbatur quod potest ignem sustinere; et sicut aurum non fit verum
aurum ex igne sed eius veritas hominibus manifestatur, ita Iob per
adversitatem probatus est non ut eius virtus appareret coram Deo, sed
ut hominibus manifestaretur; dicit autem probabit de futuro, quasi
exhibens se per patientiam etiam ad futuram examinationem. Quod autem
non sit punitus pro peccato praecedenti probat per rectitudinem vitae
suae. Ubi considerandum est quod unumquodque ostenditur rectum per hoc
quod suae regulae conformatur. Est autem duplex regula humanae vitae;
prima quidem est lex naturalis a Deo mentibus hominum impressa, per
quam naturaliter homo intelligit quid est bonum ex similitudine divinae
bonitatis. In quo primo attendendum est quod homo secundum suum posse
imitetur in suis affectibus et operibus divinae bonitatis operationem,
secundum illud Matth. V 48 estote perfecti sicut et pater vester
caelestis perfectus est, et Eph. V 1 estote imitatores Dei sicut
filii carissimi; unde dicit vestigia eius, idest aliquam licet ex
parva parte similitudinem bonitatis divinae operantis, secutus est,
scilicet per imitationem, pes meus, idest affectus meus, quo ad
operandum procedimus. Secundo requiritur quod aliquis tota mente
sollicitudinem adhibeat ad Deum imitandum, unde subdit viam eius
custodivi, quasi sollicitus ne ab ea recederem. Tertio requiritur
quod homo in ea perseveret et totaliter in ea maneat, non ex parte,
unde subdit et non declinavi ex ea, idest ex nulla parte recessi.
Secunda autem regula humanae vitae est lex exterior divinitus tradita,
contra quam homo peccat dupliciter: uno quidem modo per contemptum, et
contra hoc dicit a mandatis labiorum eius non recessi: fuerant enim
Noe aliqua praecepta divinitus data et forte aliquibus aliis sanctis
viris in quorum labiis Deus loquebatur; secundo aliquis peccat contra
legem Dei per ignorantiam vel oblivionem, et contra hoc subdit et in
sinu meo, idest in occulto cordis, abscondi verba oris eius, secundum
illud Psalmi in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
Et ne aliquis diceret hanc probationem quam induxit ex rectitudine suae
vitae non esse convenientem, ostendit consequenter quod de divinis
iudiciis certissima et demonstrativa probatio induci non potest propter
incomprehensibilitatem divinae voluntatis, unde subdit ipse enim solus
est, quasi: non habet aliquam creaturam similem vel aequalem quae eum
comprehendere possit, et per consequens nec eius voluntatem, unde
subdit et nemo advertere potest, idest per certitudinem cognoscere,
cogitationes eius, idest dispositiones iudiciorum ipsius. Et sicut
non potest comprehendi eius dispositio, ita nec ei potest ab ulla
creatura resisti, unde sequitur et anima eius, idest voluntas eius,
quodcumque voluit hoc fecit, quasi nullo resistere valente. Contingit
autem quandoque, maxime in aliquo sapiente qui voluntatem suam
moderatur secundum suam virtutem, quod ultra facere non potest, sed
hoc a Deo excludit cum subdit cum expleverit in me voluntatem suam, et
alia multa similia praesto sunt ei, quasi dicat: quod in me ultra
adversitatem non inducat, non est quia ultra non possit sed quia ultra
non vult; et idcirco, quia scilicet considero quod ultra facere potest
et non possum advertere utrum ultra facere velit, turbatus sum,
scilicet turbatione timoris; unde subdit et considerans eum, idest
potentiam eius, timore sollicitor, ne scilicet adhuc me probaturus sit
adversitate graviori. Causam autem huius sollicitudinis formidolosae
assignat per hoc quod est expertus in se divinam percussionem, unde
subdit Deus mollivit cor meum, quasi liquefaciens ipsum, firmitate
securitatis sublata, et omnipotens conturbavit me, idest per
omnipotentiam suam turbationem tristitiae de praesentibus malis et
timoris de futuris induxit. Quare autem timeat in futurum cum non sit
sibi conscius de culpa, ostendit subdens non enim perii, idest
adversitatem passus sum, propter imminentes tenebras, idest errores
vel peccata, quae quidem imminere dicuntur quando in mente hominis
confirmantur, puta cum quis ex malitia peccat. Contingit autem
quandoque quod malitia in homine non firmatur, sed ex aliqua subita
passione, puta concupiscentiae vel irae, ad peccandum impellitur; et
hoc a se excludit subdens nec faciem meam operuit caligo: quasi enim
caligat oculus rationis quando propter passionem iudicium eius in opere
particulari decipitur.
|
|