|
Ab omnipotente non sunt abscondita tempora et cetera. In praecedenti
capitulo Iob ostendit se non esse propter malitiam punitum, ut
Eliphaz asseruerat, nunc autem vult manifestare quod non existimat
Deum non habere curam rerum humanarum, sicut Eliphaz ei imponebat.
Est autem considerandum quod aliqui ponebant Deum humanarum rerum
notitiam et curam non habere propter distantiam eius a nobis: credebant
enim quod sicut propter huiusmodi distantiam nos eum cognoscere non
valemus, ita nec ipse nos; sed hoc ipse primo excludit dicens ab
omnipotente non sunt abscondita tempora, quasi dicat: quamvis
omnipotens sit extra temporum mutabilitatem ipse tamen temporum cursum
cognoscit; illi vero qui sunt in tempore ita eum cognoscunt quod tamen
modum aeternitatis eius comprehendere non valent, unde subdit qui autem
noverunt eum, idest homines temporales eius notitiam qualemcumque
habentes vel naturali cognitione vel per fidem vel aliqua maiori
sapientiae illustratione, ignorant dies illius, idest comprehendere
non valent modum aeternitatis eius. Et quia dixerat temporalium cursum
Deo ignotum non esse, consequenter ostendit qualiter temporalia
iudicat, praemittens diversas hominum culpas, quorum quidam
fraudulenter aliis inferunt nocumenta, unde dicit alii, scilicet inter
homines, terminos transtulerunt, furtive scilicet mutantes
possessionum confinia, et similia fecerunt in animalibus quae gregatim
pascuntur, unde subdit diripuerunt, scilicet furtive, greges,
scilicet alienos, et paverunt eos, ut sic videantur esse eorum. Et
eorum culpam exaggerat ex condicione personarum quibus inferunt
nocumenta: consueverunt enim homines misereri pupillorum propter
defectum aetatis et carentiam sustentationis parentum, et contra hoc
dicit asinum pupillorum abegerunt, idest aberrare fecerunt ut eum
raperent non miserantes pupillum. Similiter etiam viduarum
consueverunt homines misereri propter fragilitatem sexus et quia
destitutae sunt virorum solatio, sed contra hoc subdit et abstulerunt
pro pignore bovem viduae, quasi sub quodam colore iustitiae eam
gravantes. Consueverunt etiam homines misereri pauperum qui divitiarum
sustentatione carent, et contra hoc subdit subverterunt pauperum viam,
idest abstulerunt eis facultatem sibi necessaria procurandi, eos
multipliciter molestando. Solent etiam homines desistere a nocumento
eorum qui aliis nocere non consueverunt sed inter alios suaviter
conversantur, et contra hoc subdit et oppresserunt pariter mansuetos
terrae, qui scilicet nec provocari nec provocare alios noverant. Sunt
autem quidam qui non fraudulenter ut praedicti sed per manifestam
violentiam aliis nocent, qui ad mala facienda prorumpunt quasi nulla
disciplina legis contineantur, de quibus subdit alii quasi onagri in
deserto, idest asini silvestres qui hominum servituti non subsunt,
egrediuntur ad opus suum, scilicet ad latrocinium cui quasi proprio
operi sollicite intendunt, unde subdit vigilantesque ad praedam,
scilicet diripiendam, praeparant panem liberis, scilicet suis ex
praeda direpta. Deinde genus praedae determinat subdens agrum non suum
demetunt, per violentiam scilicet messes alienas colligentes, et
vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant, quia scilicet prius
aliquem opprimunt ad hoc quod eius bona liberius rapiant. Nec solum
exteriora bona per violentiam subtrahunt sed etiam ea quae iam sunt ad
usum corporis fovendi assumpta, unde subdit nudos dimittunt homines,
idest nihil eis relinquunt, indumenta tollentes. Et ut magis
exaggeret huius rapinae culpam, subiungit afflictiones quas ex nuditate
patiuntur, unde dicit quibus non est operimentum in frigore: esset
enim aliqualiter tolerabile si aliunde possent nuditati subvenire. Nec
solum indumenta sunt necessaria ad calefaciendum contra frigus sed etiam
ad tegumentum contra pluviam, unde oportet a latronibus denudatos non
solum frigore perfligi sed etiam pluvia perfundi; et hoc est quod
subdit quos imbres montium rigant: solent enim homines ad loca montana
quasi munitiora confugere pro timore latronum vel hostium, ubi propter
aeris frigiditatem et frequentiores et graviores sunt pluviae, maxime
nudis hominibus. Est autem qualecumque nuditatis remedium si ille qui
vestimentorum operimentum non habet saltem operimento domus non careat,
sed contra hoc subdit et non habentes velamen, scilicet vestimenti nec
domus, amplexantur lapides, idest abscondunt se in cavernis lapidum
quae inveniuntur in locis montanis. Ulterius autem exaggerat eorum
culpam ex condicione miserabilium personarum quae gravant, unde subdit
vim fecerunt depraedantes pupillos, qui scilicet magis erant
sustentandi, et vulgum pauperem spoliaverunt, cui scilicet magis erat
subveniendum. Esset autem utcumque tolerabile si saltem habentibus
sufficientiam subtrahere vellent; et ideo ad maiorem exaggerationem
iniquitatum eorum subdit nudis, idest non habentibus vestimenta, et
incedentibus absque vestitu, idest prae nimia necessitate etiam ad
publicum sine vestibus nudis prodeuntibus, quod pertinet ad magnam
inopiam vestitus; et ut ostendat etiam in victu eos penuriam pati,
subdit et esurientibus; his autem nihil magni auferre possunt, sed id
modicum quod habent eis subripere non verentur, unde subdit tulerunt
spicas, quasi dicat: non tulerunt eis messem quam non habent sed
aliquas paucas spicas quas sibi collegerant. Et si forte in aliquo
abundare videantur, illud subtrahunt non pensantes quantam penuriam in
aliis patiuntur, unde subdit inter acervos, frugum scilicet, eorum
meridiati sunt, idest in meridie quieverunt quasi lascivientes de bonis
eorum qui calcatis torcularibus sitiunt, idest qui statim post
vindemiam modicum habent de vino. Nec solum homines spoliant in rebus
exterioribus sed etiam laedunt in personis, unde subdit de civitatibus
fecerunt viros gemere, quia scilicet quibusdam laesis multi ex civibus
conturbantur; et ipsi qui laesi sunt conqueruntur, unde subdit et
animae verberatorum clamabunt, et Deus, a quo scilicet non sunt
abscondita quae in tempore aguntur, inultum abire non patitur, quod
scilicet non esset si de rebus humanis providentiam non haberet.
Causam autem quare Deus hoc inultum non patitur ostendit ex hoc quod
non per ignorantiam sed per malitiam peccant, ex qua sapientiam odiunt
ipsorum peccata arguentem; unde subdit ipsi fuerunt rebelles lumini,
scilicet ex proposito agentes contra id quod eis lumen rationis dictat.
Sicut autem sapientia praeoccupat eos qui se concupiscunt, ita fugit
ab eis qui ei renituntur, unde subdit nescierunt vias eius, idest
habentes sensum per malitiam depravatum non potuerunt sapientiae
processus cognoscere; vel nescierunt, idest non approbaverunt nec
experiri voluerunt sapientiae mandata. Et impaenitentiam eorum
demonstrat subdens nec reversi sunt per semitas illius: illi quidem per
semitam sapientiae revertuntur qui etsi sapientiae peccando rebelles
fuerint, tamen paenitendo ad sapientiam revertuntur. In signum autem
quod spirituali lumini sapientiae repugnent, inducit quod etiam lumen
exterius detestantur tenebras amantes, secundum quod Ioh. III 20
dicitur omnis qui male agit odit lucem; unde et hic subditur mane
primo, adhuc scilicet existentibus tenebris, consurgit homicida et
interficit egenum et pauperem, quia scilicet illa hora nondum
communiter homines vadunt per viam, sed aliqui pauperes necessitate
ducti praeoccupant tempus operis, quibus latrones insidiantur in via.
Ad hoc autem quod de domibus aliquid furtive subripiant profundioribus
indigent tenebris, unde subdit per noctem vero erit quasi fur,
scilicet spolians domos, quod ei primo mane facere tutum non esset quia
tunc homines evigilare incipiunt. Idem autem in adultero ostendit
subdens oculus adulteri, qui scilicet insidiatur alieno toro, observat
caliginem, ut scilicet deprehendi non possit, unde subdit dicens: non
videbit me oculus, idest hoc proposito observat caliginem ne a
cuiusquam oculo videatur; et quasi non sufficiat ei occultatio noctis
adhuc alias occultandi artes assumit, unde subdit et operiet vultum
suum, qualicumque scilicet mutatione habitus. Et sicut ad incipiendum
opus observat caliginem, ita etiam et opus exequitur in tenebris, unde
subdit perfodiunt in tenebris domos, scilicet qualicumque fraude vel
violentia obstacula auferentes, sicut in die condixerunt sibi,
scilicet adulter et adultera, et ignoraverunt lucem, idest abiecerunt
in tota executione nefarii operis; si subito, quasi ex
impraemeditato, quia tempus eis breve videtur dum carnali delectationi
vacant, apparuerit aurora, quae est diurnae lucis principium,
arbitrantur umbram mortis, idest eam existimant odiosam sicut umbram
mortis dum se vident suas lascivias ulterius non posse protrahere.
Solent autem homines dupliciter a suis operibus impediri; uno modo
quando non prospiciunt rei eventum, alio modo quando habent in suo
proposito debile fulcimentum; sed adulteri, qui ex concupiscentia
ducuntur, e contrario primo quidem inconsiderate se periculis ingerunt
quamvis ignorent quid sequatur, et ad hoc significandum dicit et sic in
tenebris, idest in dubiis et obscuris, quasi in luce, idest in
manifestis, ambulant, idest procedunt; secundo ex re modica et
fragili magnam fiduciam capiunt, unde subdit levis est, scilicet
adulter, super faciem aquae, quasi dicat: adeo leviter movetur ut
videatur ei quod per aliqua mollia, sicut est aqua, possit pertransire
ad suum propositum prosequendum. Vel ad litteram, quod dicit sic in
tenebris quasi in luce ambulant potest ad hoc referri quod uterque,
scilicet adulter et adultera, sua opera in tenebris agere amant; quod
vero subdit levis est super faciem aquae refertur specialiter ad
adulterum, cui propter impetum concupiscentiae videtur quod etiam super
aquam, idest super quamcumque difficultatem vel adversitatem, leviter
pertransire possit ad hoc quod perveniat ad fruitionem rei concupitae.
Enarratis igitur diversis generibus peccatorum subiungit de poena, et
primo quidem quantum ad poenam praesentis vitae cum subdit maledicta sit
pars eius in terra: illud unicuique pars esse videtur quod quasi
potissimum bonum desiderat; peccator autem in rebus terrenis quasi in
sua parte ultimum finem constituit, secundum illud Sap. haec est pars
nostra et haec est sors, quae quidem maledicta est quia bona huius
mundi quibus male utitur ei vertuntur in malum. Et hoc manifestat
subdens nec ambulet per viam vinearum: solent enim viae vinearum
umbrosae esse et per consequens temperatae; vineae etiam temperatum
locum requirunt, nam in locis nimis frigidis destruuntur per glaciem et
in locis nimis calidis aduruntur per calorem; impius ergo per viam
vinearum non ambulat quia rebus huius mundi moderate non utitur, sed
quandoque declinat ad unum extremum quandoque ad aliud, et quantum ad
hoc subdit ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, quasi a
contrario vitio in contrarium transeat quia in medio virtutis non
manet; et ista poena consequitur omnes malos quia inordinatus animus
sibi ipsi est poena, ut Augustinus dicit in I confessionum. Deinde
ponit poenam quae erit post mortem cum subdit et usque ad Inferos
peccatum illius, quasi dicat: non solum in terra pars eius maledicitur
dum inordinate utitur rebus mundi, sed etiam pro hoc in Inferno poenas
patietur, ad quas etiam poenas referri potest quod dixerat ab aquis
nivium etc., quia in Inferno nulla erit temperies. Et ne crederet
aliquis poenas illas per Dei misericordiam finiendas, subdit
obliviscatur eius, scilicet peccatoris in Inferno damnati,
misericordia, scilicet Dei, ut numquam exinde liberetur. Qualis
autem sit illa poena ostendit subdens dulcedo illius vermis, idest
delectatio peccati convertetur ei in vermem, idest in conscientiae
remorsum, de quo dicitur Is. ult. vermis eorum non morietur, unde
et de huius poenae interminabilitate subdit non sit in recordatione,
idest ita totaliter relinquatur a Deo sine remedio liberationis ac si
eius esset oblitus. Et ponit similitudinem cum subdit sed conteratur
quasi lignum infructuosum: arbor enim quae non facit fructum bonum
excidetur et in ignem mittetur, ut dicitur Matth. III 10,
lignum autem fructuosum praeciditur ut purgetur, secundum illud Ioh.
XVI omnem palmitem qui fert fructum purgabit eum, ut fructum plus
afferat; impii ergo puniuntur ad exterminium, iusti autem ad
profectum. Quare autem infructuoso ligno comparatur manifestat ex
duobus: primo quidem quia bona sua in res inutiles consumpsit, unde
dicit pavit enim sterilem et quae non parit, et loquitur de eo qui bona
sua in res inutiles consumpsit ad similitudinem eius qui uxorem sterilem
inutiliter nutrit; secundo quia indigentibus non subvenit, quod ei
esse poterat fructuosum, unde subdit et viduae bene non fecit, per
viduam omnes indigentes significans. Nec solum fuit infructuosus sed
etiam fuit nocivus sicut lignum proferens fructus venenosos, unde
subdit detraxit fortes in fortitudine sua, idest potestate sua usus est
non ad subveniendum oppressis sed magis ad opprimendum fortes. Et hoc
quod aliis nocet etiam in suum nocumentum redundat, quia scilicet in se
securam vitam agere non potest, timens laedi ab eis quos laeserat,
unde subdit et cum steterit, idest cum nihil adversum passus fuerit,
non credet vitae suae, idest non erit de vita sua securus secundum
illud quod Eliphaz supra XV 21 dixerat sonitus terroris semper in
auribus eius, et cum pax sit ille semper insidias suspicatur. Causam
autem quare absque misericordia sit puniendus assignat ex hoc quod Dei
misericordia noluit uti dum potuit, unde subdit dedit ei Deus locum
paenitentiae, scilicet differens poenam, et haec est ratio quare
permissus est in prosperitate aliquandiu vivere; sed hoc quod Deus
exhibuit ei in bonum ipse pervertit in malum, unde subdit et ille
abutitur eo in superbiam, non attribuens divinae misericordiae quod
post peccatum non statim punitur, sed ex hoc sumit peccandi audaciam
usque ad Dei contemptum. Et quamvis peccator tenebras quaerat ad
peccandum, non tamen potest facere quin videatur, unde subdit oculi
enim, scilicet Dei, sunt in viis illius, idest considerant processus
eius quamvis in tenebris ambulet. Et inde est quod elevati sunt ad
modicum, idest ad aliquam terrenam sublimitatem et caducam, Deo dante
eis locum paenitentiae, et non subsistent, scilicet finaliter, quia
abutuntur Dei misericordia in superbiam. Et adhibet huius rei
similitudinem: omnia enim quae in tempore generantur, determinato
tempore crescunt et postea incipiunt deici et tandem totaliter
destruuntur, et ita contingit de impiis, unde subdit et humiliabuntur
sicut omnia, quae scilicet in tempore crescunt, et auferentur,
scilicet totaliter, quando ad summum pervenerint; et adhibet
similitudinem subdens et sicut summitates spicarum conterentur: non
enim conteruntur fruges quandiu sunt in herba et crescunt sed quando iam
ad perfectam maturitatem pervenerint, et similiter impii non statim
puniuntur a Deo sed quando ad summum pervenerint secundum mensuram a
Deo praevisam. Hoc autem induxit ad ostendendum quod hoc, quod impii
temporaliter non puniuntur sed prosperam vitam agunt, non contingit ex
defectu divinae providentiae, sed ex hoc quod differt Deus poenam in
congruum tempus; et sic patet falsum esse quod Eliphaz ei calumniose
imposuerat de negatione providentiae divinae, unde subdit quod si non
est ita, sicut praedixi de punitione malorum, sicut vos opinamini
credentes semper hominem in hac vita puniri pro peccatis, quis me
potest arguere esse mentitum, quasi scilicet divinam providentiam
negem, et ponere ante Deum verba mea, idest verba mea in accusationem
vertere coram Deo ac si sint contra eius providentiam dicta?
|
|