|
Respondens autem Baldath Suites dixit: potestas et terror et
cetera. Iob in sua responsione duas calumnias quas ei Eliphaz
iniecerat in praecedenti sua responsione iam repulit, ostendens se
neque pro peccatis punitum neque divinae providentiae negatorem.
Ostenderat autem valde expresse quod divinae providentiae non
repugnabat si impii in hoc mundo prosperantur, quia reservatur eorum
poena in aliud tempus, et ideo contra hoc ulterius insistere non
potuerunt; sed alterum, scilicet quod non fuerit pro peccatis
punitus, non tam evidenter ostenderat quin potius debilitatem suae
ostensionis significavit cum dixit nemo advertere potest cogitationes
eius, et ideo contra hoc ulterius Baldath resistere nititur,
redarguens Iob quod se asserebat non pro peccatis suis punitum. Et
quasi immemor verborum Iob quibus dixerat non sibi sufficere si contra
eum ex Dei fortitudine contendatur, a divina potestate disputationis
suae sumit exordium, et proponit magnitudinem divinae potestatis
dupliciter: primo quidem quantum ad hoc quod potentiam exercet in
superiores creaturas in summa pace eas conservans, unde dicit potestas
et terror, idest ex qua timeri debet, apud eum est, scilicet Deum,
qui facit concordiam in sublimibus suis. In inferioribus enim
creaturis discordia multiplex invenitur tam in creaturis rationalibus,
ut patet per contrarios motus humanarum voluntatum, quam in creaturis
corporalibus, ut ex earum contrarietate apparet per quam generationi et
corruptioni subduntur; sed in superioribus corporibus nulla
contrarietas reperitur, unde et incorruptibilia sunt: similiter etiam
et superiores intellectuales substantiae in summa concordia vivunt,
unde absque miseria sunt. Haec autem summa concordia superiorum
creaturarum ex potestate divina procedit, quae superiores creaturas in
perfectiori suae unitatis participatione constituit quasi sibi
propinquiores, et ideo signanter dicit in sublimibus suis, idest sibi
magis conformibus. Secundo commendat divinam potestatem ex his quae
operatur in inferioribus creaturis, in quibus operatur per ministerium
superiorum creaturarum, quarum multitudo homini est ignota, unde
subdit numquid est numerus militum eius? Milites quidem Dei vocat
omnes caelestes virtutes quae divinum nutum sequuntur sicut milites
oboediunt imperio ducis; harum autem caelestium virtutum numerus
ignotus est homini, et simile est quod habetur Is. XL 26 qui
educit in numero militiam eorum. Et ne aliquis crederet quod caelestes
virtutes non se haberent sicut milites parentes alieno imperio sed sicut
duces et principes ex suo arbitrio cuncta agentes, sicut aestimaverunt
multorum deorum cultores, subiungit et super quem non surgit lumen
eius? Quasi dicat: omnes caelestes virtutes per illuminationem
divinam diriguntur sicut homines per hoc quod super eos surgit lux
solis. Proposita ergo potestate divina, accedit ad propositum dicens
numquid iustificari potest homo comparatus Deo? Quasi dicat: ex quo
Deus tam magnus est et in iustitia praecellens ut etiam in sublimibus
concordiam faciat, quae est iustitiae effectus secundum illud Is.
XXXIII opus iustitiae pax, omnis iustitia hominis divinae
iustitiae comparata quasi nihil reputatur. Nec solum homo Deo
comparatus non potest iustus videri, sed quod plus est ei comparatus
apparet iniustus, sicut in comparatione ad res pulcherrimas res quae
parum pulchritudinis habent videntur immundae, unde subdit aut apparet
mundus natus de muliere? Quod signanter dicit quia ex hoc ipso quod
homo de muliere per concupiscentiam carnis nascitur maculam contrahit.
Hoc autem quod dixerat consequenter per simile confirmat cum subdit
ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu
eius; ubi considerandum est quod de sole mentionem non facit quia non
apparet sensibiliter quod ad praesentiam maioris luminis lumen eius
obtenebretur, sed luna et stellae etiam ad praesentiam corporalis solis
obfuscantur, unde multo magis earum claritas quasi obscuritas quaedam
est immensitati divini luminis comparata. Et ex hoc concludit
propositum subdens quanto magis homo putredo et filius hominis vermis,
scilicet non potest reputari splendens splendore iustitiae si divinae
iustitiae comparetur, neque mundus per innocentiam si comparetur
puritati divinae; signanter autem hominem putredini comparat quasi ex
materia existentem putrefactioni vicina, et filium hominis vermi quia
vermis ex putredine generatur. Hoc autem inducit ad ostendendum quod
homo non potest quantamcumque iustitiam et innocentiam suam proponere,
quasi nihil reputatam in comparatione ad Deum, cum agitur de divino
iudicio.
|
|