|
Respondens autem Iob dixit: cuius adiutor es et cetera. Baldath in
verbis praemissis Iob convincere voluit ex consideratione divinae
potestatis omnibus tremendae, respectu cuius nullus homo potest
iustitiam aut innocentiam praetendere ut se asserat absque peccato
punitum; unde Iob triplicem responsionem subiungit, quarum prima
specialiter est contra Baldath qui Iob terrere conatus fuerat ex
consideratione divinae potestatis. Solent autem homines non ratione
contra aliquem condemnatum utentes, sed iudicis potentiam et sapientiam
allegantes, hoc facere in iudicis favorem; adhibetur autem favor
alicui personae dupliciter: uno modo propter defectum potentiae illius
cui favetur, alio modo propter defectum sapientiae; quantum ergo ad
primum dicit cuius adiutor es? Numquid imbecillis? Quasi dicat:
haec quae locutus es non secundum viam rationis sed quasi in Dei
favorem, numquid ad hoc dixisti ut Deo ferres auxilium quasi infirmo?
Adiuvare autem videtur aliquem qui eius operationem defendit, unde
subdit et sustentas brachium eius qui non est fortis? Quasi dicat:
numquid vis tu his verbis defendere Dei operationem qua punitus sum ab
eo, ac si ipse non esset fortis ad se defendendum? Deinde quantum ad
favorem qui alicui adhibetur propter defectum sapientiae, considerandum
est quod hic favor est duplex: unus quidem ex hoc quod consilium datur
alicui circa res agendas, et quantum ad hoc dicit cui dedisti
consilium? Videtur aliquis alicui consilium dare quando eius causam
sine ratione defendit; non autem consilio indiget Deus, qui est in
sapientia perfectus, unde subdit forsitan illi qui non habet
sapientiam? Quasi dicat: numquid dubitas Deum sapientiam non habere
ut tam stulte pro eo loquaris? Qui autem sapienti consilium dat
videtur hoc facere ad sapientiam ostendendam, unde subdit et prudentiam
tuam ostendisti plurimam? Quasi dicat: numquid per hoc voluisti tuae
prudentiae abundantiam ostentare? Alius autem modus favoris contra
defectum sapientiae est ut quis instruat ignorantem circa scibilia, et
quantum ad hoc subdit quem docere voluisti? Visus es enim Deum docere
dum eius potentiam contra me allegasti, sed ipse doceri non indiget qui
est totius humanae scientiae causa, unde subdit nonne eum qui fecit
spiramentum, idest qui creavit humanam animam per quam homo et
intelligit et spirat? Una enim et eadem anima est quae per intellectum
scientiam percipit et per alias vires corpus vivificat. Deinde ne
videatur in aliquo potentiae Dei derogare, commendat ipsam multo
diffusius quam Baldath enumerans multos effectus divinae potentiae, et
incipit ab his quae potenter fecit in genere humano circa diluvium.
Legitur enim Gen. VI 4 quod gigantes erant super terram in diebus
illis, et postea subditur cumque vidisset Deus terram esse corruptam,
omnis quippe caro corruperat viam suam super terram, dixit ad Noe:
finis universae carnis venit coram me, et postea subdit ecce ego
adducam aquas diluvii super terram et interficiam omnem carnem. Hunc
ergo effectum divinae potentiae ostendit subdens ecce gigantes,
scilicet antiqui, gemunt, scilicet in poenis Inferni, sub aquis,
idest qui fuerunt submersi aquis diluvii; et quia non soli ipsi
perierunt sed multi alii cum eis et tunc et postea, subiungit et qui
habitant cum eis, scilicet similiter gemunt, scilicet a virtute
potestatis ipsius. Et ne aliquis crederet quod divina providentia se
extenderet solum ad iudicandos homines in hac vita, non autem post
mortem sicut amici Iob sentire videbantur, ad hoc excludendum subdit
nudus est Infernus coram illo, quasi dicat: ea quae in Inferno
aguntur conspicua sunt oculis eius et secundum eius iudicium aguntur;
unde ad huius expositionem subdit et nullum est operimentum perditioni,
idest his qui sunt perditi in Inferno, ut possint ab oculis Dei
occultari sicut occultantur a nobis. Deinde enumerat effectus divinae
providentiae in rebus naturalibus, et incipit ab extremis, scilicet a
caelo et a terra, in quorum utroque aliquid apparet ex divina potentia
institutum quod humanas vires excedit. Secundum autem id quod
sensibiliter apparet, videtur caelum extensum esse super terram sicut
quoddam tabernaculum, terram autem esse sub caelo sicut tabernaculi
pavimentum; quicumque autem tabernaculum erigit, aliquid supponit quo
tabernaculum sustentatur, sed hoc in caelo non apparet: non enim
videtur aliquid caelum sustentans nisi virtus divina, unde dicit qui
extendit Aquilonem super vacuum. Per Aquilonem intelligit superius
hemisphaerium quoad nos: nobis enim aquilonaris polus supra horizontem
elevatur, Australis vero sub horizonte deprimitur, unde dicit
Aquilonem extendi super vacuum, quia sub superiori hemisphaerio caeli
nihil nobis apparet nisi spatium aere plenum, quod vulgares homines
reputant vacuum: loquitur enim secundum aestimationem vulgarium
hominum, prout est moris in sacra Scriptura. Similiter etiam qui
pavimentum iacit super aliquid ipsum firmat; terra autem quae est quasi
caeli fundamentum non apparet super aliquid firmata quod eam possit
sustentare, sed sola Dei potentia sustinetur, unde subdit et appendit
terram super nihilum. Haec autem non ita dicuntur quasi caelum sit
ponderosum ut indigeat sustentamento ne cadat, aut terra possit
descendere nisi usque ad centrum, sed ipsas naturales virtutes quibus
corpora in suis locis naturaliter continentur ex divina potestate
processisse significat: sicut enim motus violentus est a potestate
humana, ita inclinatio naturalis est ex virtute divina quae est naturae
principium. Deinde enumerat effectus divinae potentiae in spatio medio
quod est inter caelum et terram, et primo in aere, in quo hoc
admirabile videtur quod aqua in aere suspenditur vaporabiliter elevata,
et non tota simul cadit sed guttatim ut apparet in pluviis, unde dicit
qui ligat aquas in nubibus suis, idest eius virtute causatis, ut non
erumpant, scilicet aquae pluviarum, pariter deorsum sed guttatim
secundum quod expedit ad temperiem terrae, quasi divina virtute illud
quod remanet in nubibus esse ligatum ut non a principio cadat: fit enim
divina virtute ut vapores non simul condensentur ut oporteat eos simul
in aquam conversos pariter cadere. Pluviis autem ex nubibus deorsum
cadentibus, remanent quaedam vaporum reliquiae ex quibus nebulae
generantur, per quas nobis tegitur caelum quod est quasi solium Dei,
secundum illud Is. ult. caelum mihi sedes est, et quantum ad hoc
subdit qui tenet vultum solii sui, idest qui detinet quasi occultatam
faciem caeli quod est solium eius, et hoc per nebulas quibus prohibemur
caelum videre, unde subdit et expandit super illud nebulam suam, idest
eius virtute productam. Deinde ostendit effectum divinae potentiae in
aquis cum subdit terminum circumdedit aquis: aquae enim secundum
naturalem elementorum ordinem undique terram operire deberent, sed quod
aliqua pars terrae remanet discooperta ab aquis, hoc factum est divina
virtute, quae usque ad certum terminum terram fecit operiri ab aquis;
et hoc praecipue videtur ad Oceanum pertinere qui undique terram
circumdat, et propter hoc subdit usque dum finiantur lux et tenebrae:
finitur enim nobis lux diei et tenebra noctis sole accedente vel
discedente ab hemisphaerio superiori quod superponitur nostrae
habitabili, quae quasi undique Oceano concluditur; vel potest
intelligi quod terminus aquarum intransmutabilis permanebit, manente
hoc statu mundi in quo est successio lucis et tenebrarum. Sic igitur
enumeratis effectibus divinae potentiae in corporalibus creaturis,
ostendit eius effectum in creaturis spiritualibus quas vocat columnas
caeli, quia scilicet eorum officio administratur motus caelorum, unde
dicit columnae caeli, scilicet Angeli, contremiscunt et pavent ad
nutum eius, idest oboediunt ei ad nutum, et loquitur ad similitudinem
servi ad nutum oboedientis domino propter timorem et tremorem ipsius,
ut timor referatur ad animam, tremor ad corpus. Non est autem
putandum quod in sanctis Angelis sit timor poenalis, sed eorum
reverentia ad Deum hic timor nominatur, et sic pavor refertur ad
affectum, tremor autem ad exteriorem effectum. Et quia in Angelis
aliqui sunt qui a debita Dei reverentia discesserunt, de quibus supra
IV 18 dictum est in Angelis suis reperit pravitatem, ideo
consequenter de distinctione bonorum et malorum Angelorum subiungit.
Creditur autem simul cum distinctione creaturae corporalis etiam
creaturae spiritualis distinctionem fuisse, et ideo ad insinuandam
distinctionem creaturae spiritualis praemittit de creatura corporali
dicens in fortitudine illius repente maria congregata sunt, secundum
illud Gen. I 9 congregentur aquae quae sunt super terram in locum
unum, et appareat arida. Et sicut creaturae corporales sunt
distinctae divina virtute ita etiam creaturae spirituales, unde subdit
et prudentia eius percussit superbum, idest per virtutem providentiae
ipsius Diabolus superbiens est sua gloria privatus; et simul eo
percusso bonis Angelis sunt spiritualia dona augmentata, unde subdit
spiritus eius ornavit caelos, idest caelestes spiritus, ornamentis
scilicet spiritualium donorum. Non erat autem conveniens ut percussus
per privationem gloriae cum ornatis per spiritum sanctum remaneret, et
ideo subdit et obstetricante manu eius eductus est, scilicet a
societate bonorum Angelorum, coluber tortuosus, idest Diabolus, qui
colubro comparatur propter malignitatis venenum et tortuosus dicitur
propter calliditatem; signanter autem dicit eum eductum obstetricante
manu Dei: sicut enim obstetrix sic educit infantem quandoque mortuum
ut mater non laedatur, ita Deus sic eduxit Diabolum de medio
Angelorum ut bonorum Angelorum societas in nullo detrimentum sit
passa. Et ne aliquis crederet hos effectus licet sint magni divinam
potentiam adaequare, subdit ecce haec ex parte sunt dicta viarum eius,
idest operum eius quibus et nos in Dei cognitionem ascendimus et Deus
nobis se quodammodo communicat. Et ne videantur haec etsi non totam
divinam potentiam adaequare tamen ex magna parte ad eius aequalitatem
accedere, subiungit et cum vix parvam stillam sermonum eius
audierimus, quis poterit magnitudinem tonitrui eius intueri? Quasi
dicat: omnium quae nunc dicta sunt de effectibus divinae potentiae,
minor est comparatio ad divinam potentiam quam unius parvi sermonis
quasi silenter stillantis ad maximum tonitrui sonum.
|
|