|
Addidit quoque Iob assumens parabolam et cetera. In praemissis
verbis Iob confutaverat dicta Baldath qui contra eum divinam
potestatem allegaverat, quasi Iob eius magnitudinem ignoraret; finita
autem sua responsione, intelligitur expectasse ut tertius amicorum,
scilicet Sophar, more solito suo ordine responderet, sed quia ille
quasi convictus conticuit, Iob iterato sermonem assumit et per aliam
rationem ostendit non esse contra divinam providentiam si mali in hoc
mundo prosperantur et boni adversitates patiuntur; unde dicitur addidit
quoque Iob, postquam scilicet ei nullus respondebat, assumens
parabolam suam, quia scilicet per similitudines loquebatur ad modum
parabolas inducentium. Ante autem quam propositum ostendat, se in
amicorum sententiam numquam transiturum esse denuntiat, et ad huius
firmitatem iuramentum praemittit, unde subditur et ait: vivit Deus
qui abstulit iudicium meum, supposita scilicet vestra sententia qua
asseritis ad iustitiam divini iudicii pertinere ut adversitates
praesentes non nisi peccatoribus inducat; et ideo ad exponendum in quo
iudicium suum ablatum dixerit subdit et omnipotens qui ad amaritudinem
duxit animam meam, idest qui absque culpa praecedente mihi adversitates
exteriores induxit ex quibus amaritudinem in anima patior: nec tamen ab
eius reverentia et amore discedo, ut patet ex hoc quod per ipsum iuro.
Inducit autem praedictum iuramentum ad hoc quod subditur quia donec
superest halitus in me, idest donec habebo vitam quae per respirationem
conservatur; et ut ostendat se vitae beneficium a Deo recognoscere,
subdit et spiritus Dei in naribus meis: respiratio enim praecipue fit
per nares, nam respiratio quae fit per os non est adeo congrua, ut
Aristotiles dicit in libro de historiis animalium; respiratio ergo
hominis, quae principaliter in naribus posita est, hic spiritus Dei
dicitur quia hoc habet homo a Deo ut vivere possit respirando. Et
huic beneficio ipse non vult esse ingratus peccando, unde subdit non
loquentur labia iniquitatem, ut scilicet dicam omnes qui adversitates
patiuntur esse iniquos, nec lingua mea meditabitur mendacium, ut
scilicet dicam hoc pertinere ad divinam iustitiam ut iustorum merita
praesenti prosperitate remuneret et iniquorum peccata temporali
adversitate condemnet. Et quia amici Iob ista asserebant subiungit
absit a me ut iustos vos iudicem: non enim poterat eos iustos iudicare
nisi eorum iniustam sententiam approbaret, per quod a iustitia sua
recederet, unde subdit donec deficiam, scilicet per mortem, non
recedam, idest propono non recedere ab innocentia mea, a qua scilicet
recederem si sanctos adversitatem in hoc mundo patientes vobiscum impios
iudicarem; et sicut ab innocentia ad nocendum transgredi non propono,
ita nec iustitiae viam deserere, unde subdit iustificationem meam,
quod scilicet pertinet ad iustitiae executionem, quam coepi tenere,
scilicet non approbando hominem pro prosperitate quam habet nec
condemnando pro adversitate quam patitur in hac vita, non deseram,
scilicet declinando in vestram sententiam. Solent autem qui semel
peccaverunt proniores esse ad iterato peccandum, qui vero peccatorum
sunt inexperti difficilius ad peccata prolabuntur, unde subdit neque
enim reprehendit me cor meum in omni vita mea, quasi dicat: ideo
confido quod non recedam ab innocentia nec iustitiam deseram quia hoc
per experientiam didici: non enim habeo conscientiam remordentem de
aliquo gravi quod commiserim in tota vita mea. Vel aliter potest
continuari: quia enim dixerat se non recessurum ab innocentia sua nec
iustificationem quam tenere coeperat deserturum, posset aliquis dicere
quod ipse ante hoc neque innocentiam neque iustitiam habuerat, sed ipse
hoc excludit subdens nec enim reprehendit me cor meum et cetera.
Declinarem autem ab innocentia et desererem iustitiam si vobis faverem
qui iniustitiam et impietatem sustinetis, unde subdit sicut impius
inimicus meus, inquantum scilicet contra veritatem divini iudicii
loquitur, adversarius meus quasi iniquus, inquantum scilicet iniquam
sententiam profert mihi adversando, dum dicit me impium esse quia
graviter sum afflictus. His igitur praemissis pertinentibus ad
amicorum suorum confutationem et suae sententiae firmitatem, accedit ad
principale propositum, ut scilicet ostendat non esse contrarium divinae
providentiae si mali in hoc mundo temporaliter prosperentur et iusti
temporaliter affligantur; et supra quidem hoc manifestaverat ex futuris
praemiis et flagellis quae reservantur bonis et malis post hanc vitam,
nunc autem hoc ostendit ex debilitate bonorum temporalium quae mali
possident in hac vita et magnitudine bonorum spiritualium quae bonis
conceduntur. Asserit ergo primo inutile esse peccatoribus si in hac
vita bona temporalia consequantur absque animae bonis, unde dicit quae
est enim spes hypocritae si avare rapiat, idest si iniuste divitias
congreget, et non liberet Deus animam eius, scilicet a peccato per
gratiae dona, idest quid boni potest ex hoc consequi? Et loquitur de
hypocrita, idest simulatore, loco omnium peccatorum quia simulata
aequitas est duplex iniquitas, et hypocritae tamquam falsarii virtutis
videntur maxime esse abominabiles apud Deum, sicut infra XXXVI
13 dicitur simulatores et callidi provocant iram Dei. Ostendit
autem consequenter eos duplici spe privari, quarum una est quam habent
iusti de Deo quod in tempore necessitatis eorum orationem exaudiat,
sed hoc ab impiis excludit dicens numquid Deus audiet clamorem illius
cum venerit super illum angustia? Quasi dicat non; et ratio huius
assignatur Prov. I 24 ex ore sapientiae dicentis vocavi et
renuistis, et post pauca subditur tunc, scilicet quando veniet super
eos angustia, invocabunt me et non exaudiam; et Prov. XXVIII
9 dicitur qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio eius fiet
execrabilis. Secunda autem spes iustorum est quod cum deficit eis
temporalis consolatio in tempore tribulationis, fruuntur delectatione
divina et delectantur in laude ipsius, sed hoc ab impiis excludit
subdens aut poterit in omnipotente delectari, quem scilicet non
diligere ex operibus comprobatur, et invocare Deum omni tempore? Ex
magna enim dilectione Dei provenit quod semper sit in aliquorum ore
laus Dei. Et quia ostenderat parum valere bona temporalia quae impii
possident sine spe iustorum quam sancti habent, ostendit consequenter
temporalia bona quae interdum impii possident fragilia esse. Et ad
assertionem eorum quae dicturus est duo praemittit: primo quidem quod
ea quae dicturus est sapientiae divinae conveniunt, unde dicit docebo
vos per manum Dei, idest per virtutem ipsius, quae omnipotens
habeat, scilicet in sua sapientia quasi certum, nec abscondam, quae
scilicet Deo instruente me didici. Secundo ostendit quod ea quae
dicturus est tam sunt manifesta ut etiam ipsi ea ignorare non possint,
unde subdit ecce omnes nostis, scilicet vera esse quae dicturus sum,
et ideo mirum est quod tam irrationabiliter contra veritatem manifestam
loquimini; et hoc est quod subdit et quid sine causa vana loquimini,
idest ea quae rationis fulcimentum non habent? Solent enim homines
hebetes cum cognoscant praemissa non advertere quid ex eis sequatur.
Est autem considerandum quod cum Deus sit creator omnium et
gubernator, omnes ab eo suscipiunt aliquid quasi hereditatem suam a
patre: mali autem homines quasi suam partem et suam hereditatem a Deo
accipiunt bona temporalia huius mundi, unde ex eorum persona dicitur
haec est pars nostra et haec est sors, e contrario autem boni
percipiunt quasi suam partem et hereditatem spiritualia bona, secundum
illud Psalmi funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim hereditas mea
praeclara est mihi. Describens ergo quam fragilis sit et caduca pars
impiorum quam in rebus temporalibus accipiunt, dicit haec est pars
hominis impii apud Deum, idest tale est quod eis in sortem venit dum
bonis spiritualia et eis temporalia distribuuntur, et hereditas
violentorum, idest iniuste acquirentium temporalia bona, quam ab
omnipotente suscipient, eo scilicet permittente et facultatem
praebente, sicut supra XXII 18 dictum est cum ille implesset
domos eorum bonis. Ostendit autem hanc partem sive hereditatem esse
caducam primo quidem quantum ad hoc quod plerumque circa impiorum prolem
accidit, quae tamen inter temporalia bona potissimum reputatur;
contingit autem quandoque quod impiorum filii qui in hoc mundo
prosperati sunt occiduntur, unde dicit si multiplicati fuerint filii
eius, quod scilicet ad magnam prosperitatem computabatur, in gladio
erunt, idest occidentur. Et quamvis raro contingat quod divitum filii
ad magnam paupertatem deveniant, tamen hoc circa nepotes et posteros
frequenter contingit, unde subdit et nepotes eius non saturabuntur
pane, scilicet propter inopiam. Quantum autem ad alios familiares
eius subdit qui reliqui fuerint ex eo, scilicet domestici et amici,
sepelientur in interitu, idest absque solemnitate quasi occisi, unde
et quantum ad uxores subdit et viduae illius non plorabuntur, quod
scilicet fieri solet in solemnibus sepulturis. Sicut ergo fragilis est
et caduca eorum felicitas quantum ad filios et amicos, ita etiam
quantum ad divitias possessas, inter quas quaedam sunt divitiae
artificiales, scilicet pecunia quae est adinventa quasi mensura
commutationis rerum, ut philosophus dicit, et quantum ad hoc subdit si
comportaverit quasi terram argentum, idest si tantam copiam pecuniae
acquirat quanta habetur terrae. Aliae vero sunt divitiae naturales,
quae scilicet hominum naturali necessitati subveniunt, sicut panis et
vinum, vestimenta et alia huiusmodi, et quantum ad hoc subdit et sicut
lutum praeparaverit vestimenta, ut scilicet tantam eorum copiam habeat
quantam et luti; praeparavit quidem, idest habuit sollicitudinem et
laborem in praeparando, alius tamen habebit fructum, et quandoque
bonus qui circa hoc non sollicitatur, unde subdit sed iustus vestietur
illis, scilicet vestimentis ad suam necessitatem, et argentum innocens
dividet, idest distribuet et dabit pauperibus: non reservabit
coacervatum, quod contra innocentiam esset. Pertinet etiam ad
prosperitatem terrenam spatiositas domorum, sed et hoc ostendit esse
caducum propter duo: primo quidem quia quandoque sibi domum aedificat
per violentiam in loco alieno a qua depellitur, unde subdit aedificavit
sicut tinea domum suam, quae scilicet corrodendo vestem alienam
praeparat sibi locum, a quo excussa veste deicitur; alio modo quia
etsi in solo proprio domum aedificet, non tamen est sibi datum ut diu
illius possessionis curam et dominium habeat, sed ad modicum tempus,
unde subdit et sicut custos, scilicet vineae, fecit umbraculum, quod
scilicet deicitur finito tempore custodiae eius. Quomodo autem
acquisita bona amittat, ostendit subdens dives cum dormierit, idest
cum mortuus fuerit, nihil, ex his quae possidet, secum afferet,
scilicet in aliam vitam; aperiet oculos suos, scilicet in
resurrectione, et nihil inveniet, quia scilicet non revertetur ad
temporalia bona possidenda; quandoque etiam in hac vita subito ea
perdit ad modum quo pluvia subito homini supervenit, unde subdit
apprehendet eum quasi aqua, scilicet pluvialis, inopia, idest subito
superveniet ei; et quamvis pluvia in die aliqualiter praevideri
possit, in nocte tamen omnino subito praeoccupat hominem, unde subdit
nocte opprimet eum tempestas, scilicet adversitatis, idest omnino ex
improviso. Ultimo autem ostendit fragilitatem mundanae prosperitatis
quantum ad ipsam personam hominis, quae quandoque perit per aliquam
febrem vel per aliquam persecutionem, et quantum ad hoc subdit tollet
eum ventus urens, idest occidet eum febris, et auferet, scilicet a
societate viventium; et hoc fiet subito et ex improviso, unde sequitur
et velut turbo rapiet eum de loco suo, idest violenter et absque mora.
Quandoque vero non ab interiori infirmitate sed ab exteriori
persecutore occiditur, unde subdit emittet, scilicet Deus, aliquem
persecutorem super eum, idest qui potentior eo sit, cui non possit
resistere, et non parcet, ipse scilicet persecutor; unde ipse impius
de manu eius, idest de potestate eius, fugiens fugiet, vel per mortem
quia postquam occiderit non habet amplius quid faciat. Eo autem
mortuo, amicis eius remanet stupor et luctus, unde subdit stringet
super illum manus suas, quasi prae stupore, et sibilabit super illum,
quasi compatiens ei, intuens locum eius, idest considerans eius
pristinam dignitatem.
|
|