|
Habet argentum venarum suarum principia et cetera. Supra Iob
ostenderat quam fragilis et caduca sit pars impiorum quam a Deo
recipiunt, nunc autem ostendere intendit e contrario dignitatem
spiritualis boni quod homines iusti a Deo percipiunt etiam in hoc
mundo, quod quidem spirituale bonum sub sapientia comprehendit; et
ideo intendit praeferre sapientiam omnibus corporalibus rebus et quantum
ad originem et quantum ad pretiositatem. Et incipit primo ostendere
quod omnia quae in rebus corporalibus pretiosa videntur habent in certis
locis originem, et incipit a metallis quae apud homines pretiosa
habentur. Est autem considerandum quod metalla generantur ex vaporibus
humidis resolutis a terra per virtutem solis et aliarum stellarum et in
terra retentis - unde et metalla ductilia et liquabilia sunt -, sicut
e contrario lapides et alia huiusmodi quae non malleantur neque
funduntur generantur ex sicca exhalatione infra terram retenta.
Diversificantur autem metallorum species secundum maiorem vel minorem
puritatem vaporis resoluti et secundum differentiam caloris digerentis,
inter quae aurum videtur purissimum et post hoc argentum et sub hoc
aes, infimum autem ferrum; et secundum maiorem vel minorem puritatem
metalla ut plurimum habent diversas origines: quia ergo aurum est
purissimum, invenitur ut plurimum generatum in sua puritate inter
arenas fluminum propter multitudinem evaporationis et caliditatem
arenae; argentum autem invenitur ut plurimum in quibusdam venis vel
terrae vel etiam lapidum; aes autem invenitur ut incorporatum
lapidibus; ferrum autem, quasi in terra faeculenta nondum perfectam
digestionem habente ut sit perventum usque ad generationem lapidis.
Enumerans ergo diversa metallorum loca dicit habet argentum venarum
suarum principia, scilicet in aliquibus determinatis locis, ex quibus
tales vapores resolvuntur qui sunt apti ad generationem argenti: et sic
dum immiscentur terrae vel lapidi praedicti vapores, efficiuntur ibi
venae argenteae. Quantum autem ad aurum subdit et auro locus est in
quo conflatur, quia scilicet ex multis arenis colliguntur quaedam
granula auri quae in unum liquantur, quod quidem non fit in omni loco
sed in aliquo determinato in quo concurrit debita proportio virtutis
activae ad materiam proportionatam tali speciei. Deinde quantum ad
ferrum subdit ferrum de terra tollitur, quia scilicet in terra quasi
indigesta invenitur. Deinde quantum ad aes dicit et lapis, cui
scilicet vapor proportionatus naturae eius permiscetur, solutus
calore, scilicet ignis vehementis, in aes vertitur, dum scilicet id
quod est ibi de natura aeris per calorem ignis eliquatur. Deinde
prosequitur de aliis rebus quae habent determinatum tempus et locum ex
dispositione divina, unde divinae cognitioni subiacent pleraque ipsorum
quae ab hominibus sunt occulta. Occultantur autem a nobis et sol et
multa alia per tenebras noctis, sed hoc fit per dispositionem divinam,
unde dicit tempus posuit tenebris; occultantur etiam quaedam a nobis
per eorum corruptionem dum resolvuntur in sua principia quae Deo sunt
nota nobis autem occulta, unde subdit et universorum finem ipse
considerat, idest terminum resolutionis rerum. Inveniuntur etiam
quaedam ab hominibus occulta propter locum invium, sicut quandoque sunt
quidam montes inaccessibiles in quibus sunt quaedam invisa hominibus,
et quantum ad hoc subdit lapidem quoque caliginis, idest aliquam rupem
alicuius excelsi montis quae quasi semper caligine nebularum obtegitur,
et umbram mortis, idest aliquem locum umbrosum inter convalles montium
ad quem vitalis calor solis numquam pertingit, dividit torrens a populo
peregrinante: solent enim in radicibus quorundam montium defluere
immeabiles torrentes, ita quod ex una parte torrentis est via per quam
peregrini transeunt et ad aliam partem ripae non patet accessus.
Contingit autem quandoque quod in huiusmodi inaccessibilibus locis
aliqui rari homines habitant, ad quos etiam pauperes qui omnia
circueunt accedere non praesumunt propter accessus difficultatem, unde
subdit et torrens dividit a populo peregrinante illos homines quos in
locis inaccessibilibus habitantes oblitus est pes egentis hominis, ut
scilicet ad eos non accedat, et invios, idest propter hoc quod ad eos
via non patet. Sunt etiam quaedam loca non propter situm sed propter
aliqua accidentia inaccessibilia, puta quia per aliquam alterationem
subvertuntur ut legitur Gen. XIX 24 de Sodoma et Gomorra, unde
subdit terra de qua oriebatur panis in loco suo, idest quasi in proprio
et convenienti loco, igni subversa est, scilicet subversionis eius
causa ex superabundantia caloris procedit; calore autem superabundante
sequitur quod resolutiones tam siccae quam humidae ad magnam digestionem
perveniant ut exinde generentur aliqua pretiosa, puta lapides vel
metalla: unde quantum ad lapides pretiosos qui generantur ab
exhalatione sicca subditur locus sapphiri lapides eius, scilicet terrae
subversae igni; quantum autem ad pretiosa metalla quae generantur ex
evaporatione humida subdit et glebae illius aurum. Huiusmodi autem
loca sic subversa propter corruptionem aeris ex abundantia sulphuris non
solum homines vitant sed etiam animalia bruta; unde primo quantum ad
aves de quibus minus videtur dicit semitam, scilicet illius terrae,
ignoravit avis, quia scilicet super eam volare non audet propter aeris
corruptionem, nec etiam ei appropinquare, unde subdit nec intuitus
est, scilicet eam, oculus vulturis, qui tamen valde a remotis solet
videre; vel potest aliter exponi: terra illa ignoravit, idest non est
experta, semitam avis, quia scilicet nec avis per eam transit, nec
intuitus est, scilicet aliquis in terra illa, oculus vulturis.
Deinde quantum ad homines dicit non calcaverunt eam filii institorum,
idest mercatorum qui tamen difficilia loca solent adire ad lucrandum.
Deinde quantum ad quadrupedia subdit nec pertransibit per eam leaena,
quae scilicet silvestria loca inhabitat. Haec autem quamvis hominibus
sint occulta, Deum tamen non latent qui et in montibus et in
fluminibus suam virtutem exercet, unde subdit ad silicem, idest ad
montes lapidosos, extendit manum, idest potestatem suam. Et hoc in
duobus effectibus manifestat: primo per hoc quod montes quandoque
funditus diruuntur, et hoc est quod subdit subvertit a radicibus
montes; secundum autem est quod inter medium montium pertranseunt
aquae, quasi divina virtute esset eis via excisa a Deo in petris,
unde subdit in petris rivos excidit, idest meatus rivorum. Et sicut
potentia sua se extendit ad omnia magnifica facienda, ita eius
sapientia se extendit ad omnia pretiosa cognoscenda, unde subdit et
omne pretiosum vidit oculus eius: si enim ipse potest montes
subvertere, si potest petras excidere et similem potestatem exercere in
totam terram, consequens est quod pretiosa videat quae ibi latent
quamvis oculus hominis ea videre non possit; et non solum ea quae
latent in terris oculus eius videt, sed profunda quoque fluviorum
scrutatus est, idest ea quae in profundis fluviorum latent ita perfecte
cognoscit sicut si ea scrutaretur, et huius signum est quia abscondita
producit in lucem, idest manifestationem hominum. Sapientia vero ubi
invenitur et cetera. Quia ostenderat omnia pretiosa quae in
corporalibus inveniuntur determinatis locis contineri, quae si ignota
sint hominibus sunt tamen cognita Deo, ad ostendendum eminentiam
sapientiae primo inducit quod determinato loco non continetur, unde
dicit sapientia vero ubi invenitur? Quasi dicat: nullo corporeo loco
concluditur quia non est aliquid corporale; ea vero quae sunt in
corporibus pretiosa non solum ipsa sed etiam eorum principia locis
corporalibus concluduntur, sed hoc de sapientia dici non potest, unde
subdit et quis est locus intelligentiae? Intellectus enim est
principium scientiae et sapientiae; sicut autem sapientia non
concluditur loco, ita etiam nec intelligentia quae est principium
eius. Secundo ostendit dignitatem sapientiae eo quod pretio aestimari
non potest, unde subdit nescit homo pretium eius, idest nihil quod
homo cognoscat est sufficiens sapientiae pretium. Utrumque autem
praemissorum per consequentiam manifestat, et primo quidem quod dixerat
sapientiam in loco determinato non inveniri. Inveniuntur autem quae
apud homines pretiosa reputantur, partim quidem apud homines deliciosos
qui pretiosa lapidum et metallorum congregare nituntur, unde subdit nec
invenitur in terra suaviter viventium, idest deliciosorum, quia ipsi
maxime a sapientiae perceptione impediuntur cor habentes deliciis
occupatum. Partim autem inveniuntur huiusmodi pretiosa corporalium in
aliquibus profunditatibus obscuris, sed non est ita de sapientia, unde
subdit abyssus dicit: non est in me, quasi scilicet ea quae in
absconditis profundorum latent maxime sunt sapientiae humanae
abscondita. Partim autem inveniuntur in mari, tum quia ibi
generantur, sicut margaritae in conchis marinis, sive quia ibi
depereunt in navibus ibi submersis, sed non est ita de sapientia, tum
etiam quia per mare solent huiusmodi pretiosa deferri de loco ad locum,
unde subdit et mare loquitur: non est mecum, quin immo ea quae sunt in
mari maxime latent sapientiam humanam. Deinde manifestat id quod
dixerat de hoc quod sapientia pretio aestimari non potest, et enumerat
quae sunt apud homines pretiosissima, dicens non dabitur aurum
obrizum, idest purissimum, pro ea, quia nullo auro potest pretium
sapientiae aestimari; post aurum autem inter cetera pretiosius
reputatur argentum, de quo subdit nec appendetur argentum in
commutatione eius. Sunt etiam praeter metalla quidam pretiosissimi
lapides diversorum colorum qui maxime nutriuntur in India, de quibus
subditur non conferetur, idest non comparabitur sapientia, tinctis
Indiae coloribus, idest lapidibus pretiosis diversis coloribus
naturaliter in India tinctis. Et subiungit de quibusdam pretiosis
lapidibus qui etiam in aliis terris inveniuntur, unde subdit nec lapidi
sardonycho pretiosissimo, qui scilicet est compositus ex duobus
lapidibus, scilicet ex sardio, qui est rubei coloris accendens animum
ad gaudium et acuens ingenium, et onychino, qui ab eo ligatur quasi
habens quasdam noxias virtutes, scilicet excitandi tristitias et
timores, cuius nocumentum refrenatur per sardium: unde proprietatem
habere dicitur quod luxuriam depellit, hominem castum et pudicum
reddens, unde et pretiosissimus nominatur; subdit autem et sapphiro,
qui est caelestis coloris, qui etiam pretiosus est propter multas
virtutes quas habet; nec refert quod aliqui alii lapides pretiosiores
sunt, quia pretia lapidum non sunt eadem nec in omnibus locis nec in
omnibus temporibus. Subdit autem de his quae habent pretiositatem ex
pulchritudine dicens non adaequabitur ei aurum, quod habet
pulchritudinem ex splendore, vel vitrum, quod habet pulchritudinem ex
perspicuitate quamvis non sit praecellens pretii aestimatione. Subdit
autem de his quae habent pulchritudinem ex artificio cum dicit non
commutabuntur pro ea vasa auri excelsa, scilicet quantitate, et
eminentia, scilicet in compositione. Et sicut non possunt pro
sapientia commutari, ita etiam omnia praedicta nihil reputantur in
comparatione ad sapientiam, unde subdit nec commemorabuntur in
comparatione eius, idest non est dignum quod etiam memoria de his
habeatur cum fit de excellentia sapientiae mentio. Et quia dixerat
quaedam corporalia esse occulta et ob hoc pretiosa reputari,
consequenter ostendit quod haec etiam pretiositas sapientiae non deest
cum subditur trahitur autem sapientia de occultis; est enim humanae
sapientiae origo occulta dupliciter: uno modo ex parte intellectualis
luminis quod derivatur ad nos ab occultissima omnium causa, scilicet a
Deo, alio modo ex parte rerum cognitarum quarum occultas proprietates
et essentias sapientia inquirit, et ex his in divinorum cognitionem
ascendit, quae maxime sapientiae appropriatur. Unde concludit quod
neque ratione pretiositatis neque ratione occultationis aliquid potest
ei comparari, neque in lapidibus pretiosis, unde subdit non
adaequabitur ei topazius de Aethiopia, qui scilicet sic vocatur a loco
primae suae inventionis, vel quia in colore auri similitudinem
praetendit; quantum autem ad pretiosas vestes subdit nec tincturae
mundissimae, idest cuiuscumque panni serici vel lanei, componentur,
idest comparabuntur sapientiae. Quia ergo sapientiam sic
incomparabilem dixerat et occultam habere originem, inquirit unde sit
eius principium cum subdit unde ergo sapientia venit, idest unde
derivatur? Et quis est locus intelligentiae, idest a quo principio
homines lumen intellectus participant? Ostendit autem hoc principium
excedere omnem cognitionem humanam, unde subdit abscondita est ab
oculis omnium viventium, quia fons sapientiae est verbum Dei in
excelsis, ut dicitur Eccli. I 5. Fuerunt autem aliqui auguriorum
sectatores qui crederent quasdam aves augurales quendam effectum
sapientiae participare supra homines, inquantum scilicet ex eis ad
homines pervenire credebant cognitionem futurorum; sed quod sapientia
hanc coniecturam excedat ostendit subdens volucres quoque caeli latet,
per quod potest intelligi quod origo sapientiae excedit caelestia
corpora a quibus huiusmodi aves moventur. Sunt etiam aliqui qui a
mortuis futurorum cognitionem exquirerent, sed nec hoc attingit ad
sapientiae originem, unde subdit perditio et mors dixerunt: auribus
nostris audivimus famam eius; et recte famam sapientiae morti et
perditioni attribuit, quia perditio et mors important recessum et
elongationem a bonis quae sapientiam consequuntur. Possunt tamen tria
praedicta secundum metaphoram ad tria rationalis creaturae genera
pertinere, ut quod dicit abscondita est ab oculis omnium viventium
referatur ad homines, quod vero subdit volucres caeli latet referatur
ad Angelos, quod vero additur perditio et mors dixerunt: audivimus
famam eius referatur ad Daemones qui a Deo damnabiliter elongati, a
remotis quasi ex sola fama divinae sapientiae notitiam habent. Ut ergo
ostendat sapientiae radicem subdit Deus intelligit viam eius, idest
totum sapientiae processum, dum et ipse est et origo sapientiae et
locus intelligentiae; et quia ipse se ipsum perfecte novit ideo subdit
et ipse novit locum illius, idest se ipsum in quo plene sapientia
invenitur sicut in prima origine. Derivatur autem sapientia ab ipso in
omnes creaturas quae per Dei sapientiam fiunt, sicut ars derivatur a
mente artificis in opere eius, unde dicitur Eccli. I 10 quod Deus
effundit sapientiam super omnia opera sua; unde etiam ipsa universitas
creaturarum est quasi quidam secundarius sapientiae locus; et ideo ad
ostendendum quod Deus cognoscit locum sapientiae, subiungit quod ipse
cognoscit universitatem creaturarum: primo quidem hoc ostendit quantum
ad extremas creaturas sub quibus aliae continentur, unde subdit ipse
enim fines mundi intuetur, idest excellentiores creaturas in quibus
ordo creaturarum terminatur ab inferioribus ascendendo, sicut sunt
caelestia corpora et caelestes spiritus; deinde hoc ostendit quantum ad
alias creaturas sub eis contentas, sicut sunt elementa, unde subdit et
omnia quae sub caelo sunt respicit. Et ne aliquis crederet quod
notitiam rerum habeat a rebus acceptam sicut nos habemus, ostendit
consequenter quod cognoscit res sicut omnium causa, unde subdit quantum
ad quasdam occultas creaturas, scilicet ventos et pluvias, qui fecit
ventis pondus, idest dedit eis inclinationem motus, ut scilicet
quandoque moveantur ad hanc partem quandoque ad illam. Deinde loquitur
de pluviis, et primo quidem secundum quod sunt vaporabiliter elevatae
in nubibus, unde subdit et aquas, scilicet vaporabiles, appendit,
idest appensas tenet in aere, et hoc in mensura, ne scilicet si
superexcederent omnia submergerent, vel si plus debito diminuerentur
omnia siccarentur; secundo quantum ad ipsam generationem pluviarum cum
dicit quando ponebat pluviis legem, ut scilicet certis temporibus et
locis descenderent; tertio quantum ad effectum, et praecipue in mari
quod maxime ex immutatione aeris commovetur, unde subdit et viam,
scilicet ponebat, procellis, scilicet marinis, sonantibus, ex magna
commotione, quia etiam huiusmodi procellae certis temporibus et
secundum certam quantitatem consurgunt. Quia vero ex ipsis creaturis
sapientiam non acquirit sicut nos sed potius ex sua sapientia creaturas
produxit, ideo subiungit tunc, scilicet quando creaturas faciebat,
vidit illam, scilicet sapientiam in se ipso, inquantum per actualem
suae sapientiae considerationem res in esse produxit. Ab ipso autem
sapientia derivata est primo quidem ad Angelos qui facti sunt
participes sapientiae divinae, et quantum ad hoc dicit et enarravit,
scilicet sapientiam suam eis manifestando; secundo vero ad
universitatem creaturarum eam per sapientiam suam disponendo, et ad hoc
pertinet quod subdit et praeparavit, scilicet in sapientia sua orbem
terrae; tertio ad homines qui non per simplicem apprehensionem
percipiunt sapientiam veritatis, sicut Angeli quibus enarratur, sed
per inquisitionem rationis ad eam perveniunt, unde subdit et
investigavit, idest homines eam investigare fecit, et hoc est quod
subdit et dixit homini, scilicet per interiorem inspirationem
illuminando ipsum et sapientiam communicando: ecce timor domini, quem
scilicet praesentialiter tibi do, ipse est sapientia, quia per timorem
domini homo Deo inhaeret in quo est vera sapientia hominis sicut in
altissima omnium causa; et recedere a malo, idest a peccato quo homo
amittit Deum, est intelligentia, quia scilicet intelligentia ad hoc
praecipue est homini necessaria ut per intelligentiam discernat a bonis
mala, quibus evitatis per executionem bonorum operum ad sapientiae
divinae participationem perveniat. Sic igitur quia timor domini est
sapientia, et recedere a malo intelligentia, consequens est quod iusti
qui Deum timent et recedunt a malo habeant sapientiam et
intelligentiam, quae praeferuntur omnibus bonis terrenis quae mali
homines possident: et sic manifestum est quod in hoc salvatur ratio
providentiae divinae quod iustis dantur bona spiritualia tamquam
meliora, malis autem bona temporalia tamquam caduca.
|
|