|
Factum est autem, cum quadam die et cetera. Cum triplex sit hominis
bonum, scilicet animae, corporis et exteriorum rerum, hoc modo ad
invicem ordinantur ut corpus sit propter animam, res vero exteriores et
propter corpus et propter animam. Sicut igitur est perversa intentio
si quis bona animae ordinet ad prosperitatem exteriorum bonorum, ita
est perversa intentio si quis bona animae ordinet ad corporis salutem.
Et quidem quod Iob in actibus virtutum abundaret, quae sunt animae
bona, sensibiliter cunctis poterat esse manifestum, unde et dominus ad
Satan supra dixerat numquid considerasti servum meum Iob et cetera.
Sed Satan calumniam inferebat quasi Iob actibus virtutum intenderet
propter temporalia bona, sicut et mali homines quorum Satan princeps
est perniciose iudicant de intentione bonorum; sed haec calumnia
repulsa erat per hoc quod post exteriorum bonorum amissionem adhuc in
virtute stabilis permanebat, ex quo sufficienter ostensum est quod eius
intentio non erat ad exteriora bona obliquata. Restabat igitur
ostendere ad perfectam demonstrationem virtutis Iob quod nec etiam ad
salutem proprii corporis incurvata erat eius intentio, et ideo rursus
inducitur divinum iudicium quo hoc manifestatur: hoc est ergo quod
dicitur factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei et
starent coram domino, venisset quoque Satan inter eos et staret in
conspectu eius, ut diceret dominus ad Satan: unde venis? Quibus
verbis quia supra exposita sunt diutius immorandum non est, nisi quod
hoc notandum est quod propter aliud factum alia dies hic inducitur,
sicut et in principio Genesis secundum diversa rerum genera quae
instituebantur diversi dies describuntur. Quid autem Satan examinatus
responderit ostenditur consequenter cum dicitur qui respondens ait:
circuivi terram et perambulavi eam. Et hoc ut supra. Et rursus
dominus virtutem Iob ei quasi conspicuam proponit ut supra, unde
sequitur et dixit dominus ad Satan: numquid considerasti servum meum
Iob, quod non est illi similis in terra? Vir simplex et rectus et
timens Deum ac recedens a malo. Sed quia iam quaedam virtus beati
Iob manifestata erat quae prius manifesta non fuerat, scilicet
constantia in adversis, ideo nunc addit et adhuc, scilicet post
amissionem temporalium bonorum, retinens innocentiam; ex quo ulterius
dominus ostendit suspicionem Satan fuisse calumniosam et intentionem
frustratam, unde sequitur tu autem commovisti me adversus eum ut
affligerem illum frustra. Ex hoc autem quod dicitur commovisti me
adversus eum, non est intelligendum quod Deus ab aliquo provocetur ad
volendum quod prius nolebat sicut est apud homines consuetum dicitur
enim Num. XXIII 19 non est Deus ut homo ut mentiatur, neque
ut filius hominis ut mutetur, sed loquitur hic Scriptura de Deo
figuraliter more humano: homines enim quando facere aliquid volunt
propter aliquem ab illo commoveri dicuntur; Deus autem vult quidem
facere, sicut et facit, hoc propter illud, tamen absque omni mentis
commotione quia ab aeterno in mente habuit quid propter quod facturus
esset. Disposuerat igitur dominus ab aeterno Iob temporaliter
affligere ad demonstrandam veritatem virtutis eius, ut omnis malignorum
excluderetur calumnia, unde ad hoc significandum hic dicitur tu autem
commovisti me adversus eum. Quod autem dicitur ut affligerem illum
frustra, intelligendum est quantum ad intentionem Satan non quantum ad
intentionem Dei: expetierat enim Satan adversitatem Iob intendens ex
hoc eum in impatientiam et blasphemiam deducere, quod consecutus non
erat; Deus autem hoc permiserat ad declarandam virtutem eius, quod et
factum erat: sic igitur frustra afflictus est Iob quantum ad
intentionem Satan sed non quantum ad intentionem Dei. Repulsus autem
Satan non quiescit sed adhuc calumniam instruit, ostendere volens quod
omnia bona quae Iob fecerat, et etiam hoc ipsum quod patienter adversa
toleraverat, non pro amore Dei fecerat sed pro sui corporis salute,
unde sequitur cui respondens Satan ait: pellem pro pelle, et cuncta
quae habet homo dabit pro anima sua. Considerandum est autem quod Iob
dupliciter afflictus fuerat, scilicet in amissione possessionum et in
amissione natorum. Intendit igitur Satan dicere quod utramque
afflictionem Iob patienter toleraverat pro corporis sui salute, et hoc
non erat magnae virtutis sed erat humanum et apud homines consuetum; et
hoc est quod dicit homo, quasi quicumque etiam non virtuosus, dabit de
facili pellem pro pelle, idest carnem alienam pro carne sua: sustinet
enim homo non virtuosus ut quicumque alii etiam quantumcumque coniuncti
potius corpore affligantur quam ipse; et similiter homo quicumque dabit
cuncta exteriora quae possidet pro anima sua, idest pro vita sua
conservanda: exteriora enim bona ad conservationem vitae quaeruntur,
ut sint in subsidium victus et vestitus et aliorum huiusmodi quibus vita
hominis commode conservatur. Et quia posset aliquis dicere ad Satan
unde: potest probari quod Iob amissionem natorum et possessionum
patienter tulerit timens pelli suae et vitae suae? Quasi huic
quaestioni respondens subdit alioquin, scilicet si verbo simplici non
creditur, mitte manum tuam, idest exerce virtutem tuam, et tange os
eius et carnem, idest affligas eum in corpore, non solum in
superficie, quod posset significari per tactum carnis, sed etiam in
profundum, quod significatur per tactum ossis, ut scilicet tactus
usque ad intima perveniat; et tunc videbis, idest manifeste ab omnibus
conspici poterit, quod in faciem benedixerit tibi, quod exponendum est
ut supra. Voluit igitur dominus ostendere quod Iob Deo non servierat
propter corporis salutem, sicut supra ostenderat quod ei non servivit
propter exteriora bona, unde subditur dixit ergo dominus ad Satan:
ecce in manu tua, idest potestatem tibi trado eum in corpore
affligendi, verum tamen animam illius serva, idest vitam ei ne
auferas. Non enim totaliter Deus servos suos voluntati Satan exponit
sed secundum mensuram convenientem, secundum illud apostoli Cor. X
13 fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod
potestis. Egressus igitur Satan et cetera. Accepta potestate Satan
ad eius executionem procedit, unde dicitur egressus igitur Satan a
facie domini percussit Iob, percussione quidem turpi et abominabili,
unde dicitur ulcere, incurabili et doloroso, unde dicitur pessimo, et
universali, unde dicitur a planta pedis usque ad verticem eius.
Solent autem aegrotantium afflictiones remediis exterius adhibitis et
deliciis alleviari, sed Iob sic alleviatus non fuit, sequitur enim
qui testa saniem radebat, in quo ostenditur quod lenitiva medicamenta
et delicata ei non adhibebantur; sedens in sterquilinio, ex quo
ostenditur quod non recreabatur neque loci amoenitate neque stramentorum
mollitie neque alicuius suavitatis odore, sed magis contrariis
utebatur. Potest autem hoc dupliciter contigisse: vel quia percussus
a domino ipse etiam se magis sponte affligebat et humiliabat ut
misericordiam facilius obtineret, vel quia cuncta quae habebat
amiserat, unde non poterat sibi convenientia remedia exhibere; et hoc
satis probabile est ex hoc quod supra dominus dixit; nec videtur quod
Satan citra potestatem sibi datam aliquid egerit ad nocendum. Solent
etiam afflictiones hominum verbis consolatoriis relevari, sed afflicto
Iob verba exasperantia dicuntur, tanto magis provocantia quanto a
persona magis coniuncta proferuntur, sequitur enim dixit autem illi
uxor sua, quam solam Diabolus reliquerat ut per eam viri iusti mentem
pulsaret qui per feminam primum hominem deiecerat. Haec autem primo in
verba irrisionis prorupit dicens adhuc tu permanes in simplicitate tua,
quasi dicat: saltem post tot flagella cognoscere debes quia inutile
tibi fuit simplicitatem servare, sicut etiam ex quorundam persona
dicitur Mal. III 14 vanus est qui servit Deo; et quod
emolumentum quia custodivimus praecepta eius? Secundo procedit ad
verba perversae suggestionis dicens benedic Deo, idest maledic, quasi
dicat: ex quo tibi benedicenti Deo adversitas supervenit, maledic
Deo ut prosperitate potiaris. Ultimo concludit in verba desperationis
dicens et morere, quasi dicat: pro mortuo te habe quia nihil tibi
residuum est in simplicitate remanenti nisi ut moriaris. Vel aliter
benedic Deo et morere, idest ex quo post tantam Dei reverentiam sic
adversitate afflictus es, si adhuc Deo benedicas nihil restat nisi ut
mortem expectes. Sanctus autem vir qui sua incommoda patienter
tulerat, iniuriam Dei ferre non potuit, sequitur enim qui ait ad
illam: quasi una de stultis mulieribus locuta es. Recte eam
stultitiae arguit quae contra divinam sapientiam loquebatur. Quod
autem stulte locuta fuerit ostendit si bona suscepimus de manu domini,
mala autem quare non sustineamus? In quo perfectam hominis sapientiam
docet. Cum enim temporalia bona et corporalia non sint amanda nisi
propter spiritualia et aeterna, istis salvatis quasi principalioribus,
non debet homo deici si illis privetur nec elevari si eis abundet.
Docet ergo nos Iob tantam animi constantiam habere ut et bonis
temporalibus, si nobis a Deo dentur, sic utamur ut ex hoc in
superbiam non elevemur, et contraria mala sic sustineamus ut ex eis
noster animus non deiciatur, secundum illud apostoli Phil. ult.
Scio humiliari, scio et abundare, et postea omnia possum in eo qui me
confortat. Deinde concluditur perseverans innocentia Iob cum dicitur
in omnibus his non peccavit Iob labiis suis. Non solum per uxorem
Diabolus mentem beati Iob exasperare nitebatur sed etiam per amicos,
qui quamvis ad consolandum venerint tamen ad verba increpationis
processerunt, de quibus dicitur igitur audientes tres amici Iob omne
malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz
Themanites et Baldath Suites et Sophar Naamathites. Et quia inter
hos fere vertitur tota disputatio huius libri, considerandum est quod
hi tres in aliquo eiusdem opinionis erant cum Iob, unde amici eius
dicuntur, et in aliquo ab eo differebant inter se invicem
concordantes, unde sibi invicem connumerantur et a Iob discernuntur.
Conveniebant siquidem cum Iob quod non solum res naturales sed etiam
res humanae divinae providentiae subiacerent, sed differebant ab eo
quod putabant hominem pro bonis quae agit remunerari a Deo prosperitate
terrena, et pro malis quae agit puniri a Deo adversitate temporali,
quasi temporalia bona sint praemia virtutum et temporalia mala sint
propriae poenae peccatorum. Hanc autem opinionem quilibet eorum
propriis modis defendere nititur, secundum quod sibi proprium ingenium
suggerebat: propter quod dicuntur venisse singuli de loco suo. Iob
autem huius opinionis non erat, sed credebat bona opera hominum
ordinari ad remunerationem spiritualem futuram post hanc vitam, et
similiter peccata futuris suppliciis esse punienda. Quod autem
praedicti amici Iob ad consolandum venerint, ostenditur ex hoc quod
sequitur condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et
consolarentur, in quo veros amicos se ostenderunt in tribulationibus
sibi non deficientes, dicitur enim Eccli. XII 9 in tristitia et
in malitia viri amicus agnitus est. Et primo quidem ipsa visitatio
consolativa erat: nam videre amicum et ei convivere delectabilissimum
est. Consolantur etiam ipsum factis, compassionis suae ad eum signa
ostendendo. Quibus compassionis signis praemittitur provocativum ad
compassionem cum dicitur cumque elevassent procul oculos suos non
cognoverunt eum: erat enim immutata facies ex ulcere, et habitus et
reliquus cultus ex rerum amissione; quod autem dicit procul
intelligendum est secundum eam mensuram qua homo a remotis potest
cognosci. Haec autem immutatio amici eos provocavit ad tristitiam et
compassionem quam per signa ostenderunt, sequitur enim et exclamantes,
scilicet prae magnitudine doloris, ploraverunt, scissisque vestibus
sparserunt pulverem super caput suum in signum humilitatis et
deiectionis, quasi se ex deiectione amici deiectos reputantes. Addit
autem in caelum, ut quasi hac humiliatione caelestem misericordiam
provocarent. Considerandum est autem quod amicorum compassio
consolativa est, vel quia adversitas quasi onus quoddam levius fertur
quando a pluribus portatur, vel magis quia omnis tristitia ex
admixtione delectationis alleviatur: delectabilissimum autem est
experimentum sumere de amicitia alicuius, quod maxime sumitur ex
compassione in adversis, et ideo consolationem affert. Non solum
autem ex compassione ostensa eum consolabantur sed etiam ei societatem
exhibendo, sequitur enim et sederunt cum eo in terra septem diebus et
septem noctibus; intelligendum tamen est non continue sed congruentibus
horis, indigebat enim magna tristitia diuturna consolatione. Sed
tertium quod maxime est consolatorium, scilicet verbum, non
exhibebant, sequitur enim et nemo loquebatur ei verbum.
Taciturnitatis autem causa ostenditur cum subditur videbant enim
dolorem esse vehementem, quae causa magis redditur secundum
consolantium opinionem quam secundum statum afflicti; cum enim mens
alicuius fuerit dolore absorpta consolationis verba non recipit, unde
et poeta dicit quis matrem nisi mentis inops in funere nati flere
vetat? Iob autem non sic erat dispositus ut prae tristitia
consolationem recipere non posset, sed magis ipse secundum rationem
consolabatur se ipsum, ut ex verbis eius supra inductis apparet.
|
|