|
Addidit autem Iob assumens parabolam suam et dixit: quis mihi tribuat
et cetera. Quia Iob in praemissis verbis in universali ostenderat
rationem ex qua evidenter apparet non esse contra divinam iustitiam quod
mali prosperantur et boni interdum in hoc mundo temporali prosperitate
carent, quibus conceduntur maiora, scilicet spiritualia bona,
manifestat hoc in se ipso quasi in exemplo, intendens eorum confutare
sententiam etiam quantum ad hoc quod asserebant eum pro peccato
adversitates passum. Et primo commemorat prosperitatem praeteritam qua
virtuose utebatur, et deinde magnitudinem adversitatis in quam
inciderat, et ad ultimum multipliciter suam innocentiam demonstrat.
Datur autem intelligi quod sicut postquam satisfecerat verbis
Baldath, Sophar tacente processerit ad suum propositum ostendendum,
ita etiam manifestato proposito expectavit si aliquis aliorum
loqueretur: omnibus autem tacentibus ipse iterato sermonem resumpsit,
unde dicitur addidit quoque Iob assumens parabolam suam, quia scilicet
metaphorice locuturus erat, et dixit: quis mihi tribuat, quod ponitur
ad desiderium designandum magis quam ad petitionem formandum, ut sim
iuxta menses pristinos, idest ut in prosperitate vivam sicut olim? Et
quia hanc prosperitatem non fortunae neque suis viribus sed divino
attribuebat auxilio, subdit secundum dies quibus Deus custodiebat me,
protegendo scilicet contra adversa, et etiam dirigebat ad bona: in
quibusdam quidem perducendo ad bonos effectus etiam supra meam
intentionem, et hoc est quod dicit quando splendebat lucerna eius,
idest providentia ipsius, super caput meum, idest mentem meam,
dirigens in multa bona ad quae mens mea non attingebat; in quibusdam
vero dirigebatur a Deo quasi ab eo instructus de his quae erant
agenda, unde subdit et ad lumen eius, idest ad instructionem ipsius,
ambulabam, idest procedebam, in tenebris, idest in dubiis; et ut non
attribuatur hoc merito iustitiae praecedentis, subiungit sicut fui in
diebus adolescentiae meae, quando scilicet adhuc non potueram tantam
prosperitatem mereri. Deinde seriatim exponit bona status praeteriti,
et incipit quasi a praecipuo a familiaritate divina quam in oratione et
contemplatione percipiebat, unde dicit quando secreto Deus erat in
tabernaculo meo, idest Dei praesentiam sentiebam dum secreto in
tabernaculo meo orabam et meditabar, quod pertinet ad contemplationem;
quantum vero ad actionem subdit quando erat omnipotens mecum, quasi
scilicet mihi cooperans ad bene agendum. Deinde describit
prosperitatem suam ex parte prolis cum subdit et in circuitu meo pueri
mei: adolescentis enim patris filios pueros esse oportet. Ulterius
autem procedit ad affluentiam rerum quae pertinent ad usum vitae cum
subdit quando lavabam pedes meos butyro: apud antiquos enim divitiae
praecipue in pecudibus erant, a quibus propter hoc secundum Augustinum
pecunia nominatur; inter fructus autem pecudum pretiosior videtur esse
butyrum quod est lactis pinguedo, cuius affluentiam parabolice designat
per pedum lotionem, puta si aliquis diceret se tantum sibi abundare
aliquem pretiosum liquorem usque ad pedum lotionem. Et sicut butyrum
videtur esse pretiosius inter fructus animalium, ita etiam oleum inter
fructus terrarum; solent autem olivae optimum oleum habentes in locis
lapidosis et arenosis esse, unde subdit et petra fundebat mihi rivos
olei, per quod abundantiam designat et fructus bonitatem. Deinde
exponit magnitudinem pristinae gloriae cum subdit quando procedebam ad
portam civitatis, per quod dat intelligere se habuisse auctoritatem
iudicandi, quia apud antiquos iudicia exercebantur in portis. Et ut
ostenderet se non fuisse quasi unum ex pedaneis iudicibus, subdit et in
platea ponebant cathedram mihi: per hoc ostenditur singularis
dignitatis fuisse. Ostendit autem consequenter auctoritatem sui
iudicii, primo quidem per signum acceptum ex parte iuvenum cum dicit
videbant me iuvenes, qui scilicet solent esse ad peccata proclives, et
abscondebantur, quasi scilicet meum iudicium formidantes. Secundo
quantum ad senes cum subdit et senes assurgentes stabant, quasi
scilicet meo iudicio subiecti: habebat enim auctoritatem non solum ad
iudicandum iuvenes sed etiam senes. Tertio quantum ad civitatum
rectores qui eius iudicio reverentiam exhibebant, primo quidem quantum
ad hoc quod verba inchoata dimittebant dum ille loqui volebat, unde
subdit principes cessabant loqui; secundo quia eo loquente ipsum
interrumpere non audebant, unde subdit et digitum superponebant ori
suo. Quarto quantum ad duces bellorum qui solent audaciores esse et
promptiores ad loquendum, qui tamen coram eo praesumptuose et
tumultuose loqui non audebant, unde subdit vocem suam cohibebant
duces, scilicet plane et humiliter loquendo; et quandoque intantum
stupebant quod loqui penitus non auderent, unde subdit et lingua eorum
gutturi suo adhaerebat, quasi loqui non valerent. Et quia solent
homines tam rigidae auctoritatis a populo potius timeri quam amari,
ostendit se populo amabilem fuisse, quia ad magnanimum pertinet ut apud
magnos auctoritatem servet et tamen minoribus condescendat, unde subdit
auris audiens, scilicet ab aliis, recitari scilicet meam gloriam vel
mea iudicia, non odiebat nec invidebat sed beatificabat me, idest
beatum me reputabat et beatitudinem mihi optabat, et hoc pertinet ad
absentes; quantum autem ad praesentes subdit et oculus videns,
scilicet meam gloriam et iudicia, testimonium, scilicet de virtute,
reddebat mihi, scilicet apud alios, et hoc propter opera misericordiae
quae exercebam. Et hoc primo ostendit quantum ad pauperes, unde
subdit eo quod liberassem, scilicet de manu opprimentis, pauperem
vociferantem, idest conquerentem; secundo quantum ad pupillos, unde
subdit et pupillum cui non erat adiutor, scilicet amisso patre; tertio
quantum ad homines in periculis existentes, unde subdit benedictio
perituri super me veniebat, idest ille qui in periculis erat a me
adiutus mihi benedicebat; quarto quantum ad viduas, unde subdit et cor
viduae consolatus sum, quia scilicet solatium viri amiserat. Non est
autem sic in iudicio aliquibus miserendum quod iustitia relinquatur,
unde subdit iustitia indutus sum, idest undique in processibus meis
iustitia apparuit: vestimento enim homo undique circumdatur; et ut
ostendat se non esse coactum sed voluntarie fecisse iustitiam, subdit
et vestivi me, quasi propria sponte, iustitiam induens sicut
vestimentum, scilicet undique protegens et ornans. Sicut autem in
concertatione bellorum victoribus datur corona, ita etiam et iudex cum
per iudicium suum iustitiae victoriam tribuit coronam meretur, unde
subdit et diademate iudicio meo, ac si dicat: indutus sum iudicio meo
sicut diademate. Et ut ostendat qualiter simul cum iustitia potuerit
misericordiam conservare, subdit oculus fui caeco, idest instruxi
simplices qualiter in negotiis suis procederent ne per ignorantiam
detrimentum paterentur; et quia non solum ignorantibus dabat consilium
sed etiam impotentibus auxilium, subdit et pes claudo, idest illi qui
non poterat procedere in suo negotio auxilium dedi ut posset procedere;
tuebatur etiam illos qui tutela carebant, unde subdit pater eram
pauperum, scilicet eos protegendo et fovendo. Contingit autem
quandoque quod simplices, impotentes et pauperes aliqui per
fraudulentiam calumniose laedunt, sed contra hoc adhibebat diligentem
sollicitudinem ut calumniosos processus malignorum excluderet, unde
subdit et causam quam nesciebam diligentissime investigabam, ne
scilicet aliquid fraudis ibi lateret. Quidam vero per violentiam
pauperes opprimunt eos quodammodo per rapinam deglutientes, quorum
violentiam Iob sua potentia destruebat, unde subdit conterebam molas
iniqui, idest destruebam violentiae rapacitatem ne scilicet posset
ulterius rapere, et de dentibus illius auferebam praedam, quia
scilicet eos restituere cogebat id quod iam acceperant per rapinam. Ex
praemissis autem bonis operibus confidebat quod eius prosperitas
perduraret; cuius continuationem primo describit quantum ad propriam
personam, unde subdit dicebamque: in nidulo meo moriar, idest
sperabam propter praecedentia merita quod in quiete domus meae moriturus
essem, non exul a domo nec etiam domo mea perturbata; nec tamen
credebat se tempestiva morte praeoccupari, unde subdit et sicut palma,
quae scilicet diutissime vivit, multiplicabo dies, scilicet per vitae
longaevitatem. Secundo describit continuitatem prosperitatis quantum
ad divitias, quarum augmentum describit subdens radix mea aperta est
secus aquas: arbores enim quae secus aquas radices habent solent
abundare in fructibus, unde per hoc designat temporalium fructuum
multiplicationem; contingit autem quandoque quod fructus alicuius
hominis multiplicantur, sed propter aliqua impedimenta supervenientia
eos colligere non potest, unde ad hoc excludendum subdit et ros
morabitur in messione mea: contingit enim in terris calidis quod
propter vehementiam aestus messores in agro consistere non possunt ad
metendum, sed nubes roris eis refrigerium praestat ut a metendo non
impediantur, secundum illud Is. XVIII 4 sicut nubes roris in
diebus messis. Tertio describit processus continuitatem quantum ad
gloriam cum subdit gloria mea semper innovabitur, scilicet per bona
opera quae multiplicare proponebat. Quarto quantum ad continuationem
potentiae subdit et arcus meus in manu mea instaurabitur: per arcum
enim potentia designatur, talibus enim armis maxime Orientales utuntur
ad bella. Sic igitur in praemissis descripsit et severitatem et
misericordiam quam exhibebat in iudicando, nunc autem tertio ostendit
quomodo etiam sapientia utebatur; et primo quidem in iudiciis, et
quantum ad hoc dicit qui me audiebant, quasi meo iudicio subiecti,
expectabant sententiam, scilicet meam, credentes se aliquid
sapientissimum audire; quantum vero ad consilia subdit et intenti
tacebant ad consilium meum, scilicet expectantes ipsum et avide
audientes. Et postquam consilium dederam erant eo contenti, unde
subdit verbis meis addere nihil audebant, propter scilicet magnam
sapientiam quam in me aestimabant; et non solum firmum tenebant meum
consilium sed etiam in eo consolabantur, percipientes illud esse
efficax ad suum propositum consequendum, unde subdit super illos
stillabat eloquium meum, idest ad modum stillarum eos refrigerabat.
Quia igitur iam dixerat qualis erat in iudiciis et in consiliis,
consequenter ostendit qualis erat in communi hominum conversatione, et
primo ostendit quod erat gratiosus, quia cum erat absens eius
praesentia desiderabatur, unde dicit expectabant me sicut pluviam, per
quam scilicet homines refrigerantur; quando autem erat praesens ex eius
aspectu et sermonibus consolabantur, unde subdit et os suum, idest
suum animum, aperiebant, scilicet versus me ut consolationem
reciperent, et hoc est quod subdit quasi ad imbrem serotinum, qui
scilicet refrigerium praestat post aestum diei. Secundo ostendit quod
erat in conversatione moderatus: neque enim dissolvebatur gaudio, unde
dicit si quando ridebam ad eos, scilicet aliqua signa laetitiae
ostendens, non credebant, scilicet me esse risibus deditum; similiter
etiam non erat per tristitiam depressus, unde subdit et lux vultus mei
non cadebat in terram: solent enim homines maerore depressi oculos ad
terram demersos habere. Tertio ostendit quod non erat immoderatus
circa honores, quia scilicet neque eos cupiebat, unde subdit si
voluissem ire ad eos, quod tamen non de facili faciebam, sedebam
primus, scilicet apud eos in honore existens; neque tamen erat in
honoribus fastuosus, unde subdit cumque sederem quasi rex circumstante
exercitu, omnibus scilicet me hinc inde admirantibus, eram tamen
maerentium consolator, quasi non despiciens eos.
|
|