|
Nunc autem derident me iuniores tempore et cetera. Postquam
enumeraverat multa ad prosperitatem pertinentia quae in tempore
praecedenti habuerat, hic enumerat adversitates quas tunc patiebatur,
et primo quidem contra gloriam et reverentiam pristinam ostendit se in
praesenti contemptui haberi. Tanto autem aliquis gravius fert alicuius
contemptum quanto fuerit persona contemnentis abiectior; unde ostendit
eos a quibus contemnebatur esse abiectos multipliciter: primo quidem ex
tempore, unde dicit nunc autem derident me iuniores tempore, contra id
quod supra dixerat videbant me iuvenes et abscondebantur et senes
assurgentes stabant. Secundo ex ignobilitate cum subdit quorum non
dignabar patres ponere cum canibus gregis mei, idest non reputabam eos
dignos ut eos assumerem ad ministeria domus meae quantumcumque infima,
puta ad custodiam canum, quod per oppositum respondet ei quod supra
dixerat principes cessabant loqui. Tertio quantum ad modicitatem
potentiae, unde subdit quorum, scilicet deridentium vel etiam patrum
ipsorum, virtus manuum mihi erat pro nihilo, idest omnem eorum
potentiam quasi nihilum parvipendebam, et hoc per oppositum respondet
ei quod supra dixerat vocem suam cohibebant duces. Quarto quantum ad
inhonestatem, unde subdit et vita ipsa putabantur indigni, scilicet
propter multitudinem gravium peccatorum, et hoc per oppositum respondet
ei quod supra dixerat auris audiens beatificabat me et cetera. Quinto
quantum ad paupertatem, unde subdit egestate, scilicet quantum ad
rerum defectum, et fame, quantum ad afflictionem inde consequentem,
steriles, idest fructificare non valentes, contra id quod supra de se
dixerat petra fundebat mihi rivos olei. Sexto quantum ad gravem vitam
quam ducebant, unde subdit qui rodebant in solitudine, idest grossis
cibis utebantur quos in desertis quaerebant, puta glandibus aut aliis
huiusmodi, eo quod fructus agrorum non habebant prae egestate; et
huius victus effectus ostendit subdens squalentes, idest deturpati,
calamitate, quantum ad afflictionem proprii corporis, et miseria,
quantum ad adversitates exteriores. Exponit autem consequenter quid
rodebant cum subdit et mandebant herbas, scilicet agrestes et crudas,
et arborum cortices, et radix iuniperorum erat cibus eorum, in quibus
grossitiem et vilitatem cibi ipsorum demonstrat. Ostendit autem
consequenter quod nec in huiusmodi tam vilibus cibis abundabant,
ostendens quod huiusmodi cibos acquirebant, et laboriose, quod
significat cum dicit qui de convallibus ista rapientes, idest cum magna
difficultate accipientes propter ascensum et descensum, et in parva
quantitate, quod significat cum dicit cum singula reperissent, et cum
quadam contentione, quod significat cum dicit ad ea cum clamore
currebant, ut scilicet unus alium praeveniret; et omnia ista per
oppositum respondent ei quod supra dixerat lavabam pedes meos butyro.
Septimo ostendit eorum abiectionem ex parte habitationis, quia
scilicet domos non habebant ad manendum, quod significat subdens in
desertis habitabant torrentium, idest in alveis torrentium desiccatis
in quibus se protegebant a calore, et in cavernis terrae, scilicet
propter umbram, vel super glaream, scilicet propter refrigerium aquae
vicinae vel propter mollitiem arenae; et hoc etiam eis iocundum
videbatur quando talia loca invenire poterant ad manendum, unde subdit
qui inter huiuscemodi laetabantur, quasi etiam talium locorum copiam
non habentes; et si aliquando contingeret quod commodiora loca
invenirent, hoc quasi deliciosum reputabant, unde subdit et esse sub
sentibus, idest sub umbra parvarum arborum, delicias computabant,
quia scilicet talis locus erat commodior ad manendum quam praemissa;
hoc autem videtur respondere per oppositum ad id quod supra dixerat in
nidulo meo moriar. Enumeratis autem per singula eorum miseriis, quasi
epilogando colligit quod dictum est subdens filii stultorum, scilicet
mente, et ignobilium, scilicet genere, et in terra penitus non
parentes, idest nulla dignitate vel gloria conspicui. Consequenter
exponit quid ab eis patiebatur, et primo quidem ostendit quod ab eis
irridebatur ore, et in ludis, quod significat cum dicit nunc in eorum
canticum versus sum, quia scilicet de eo faciebant irrisorias
cantilenas; et in seriis, et quantum ad hoc subdit et factus sum eis
in proverbium, quia scilicet in communi quasi proverbiis utebantur
infortuniis Iob, inducentes eum in exemplum culpae et miseriae;
secundo ostendit quomodo contemnebant eum corde cum subdit abominantur
me, scilicet quasi vilem et immundum; tertio ostendit quomodo
contemnebant eum facto, primo quidem inquantum eius praesentiam
horrebant, unde subdit et longe fugiunt a me, contra id quod supra
dixerat expectabant me sicut pluviam; secundo vero inquantum ei
iniurias irrogabant: et faciem meam conspuere non verentur, scilicet
in signum contumeliae et despectus. Et ne putaretur propter aliquam
culpam commissam se in despectum venisse, ostendit causam praedicti
contemptus ex parte divinae percussionis, ostendens primo quidem se
divinitus afflictum cum dicit pharetram enim suam aperuit et afflixit
me: ex pharetra sagittae extrahuntur quibus aliqui utuntur ad
percutiendum; per sagittas autem intelliguntur divina flagella,
secundum quod supra VI 4 dixerat sagittae domini in me sunt quarum
indignatio ebibit spiritum meum; pharetra ergo Dei est divina
dispositio ex qua hominibus adversitates proveniunt, quam apertam esse
dicit propter abundantiam adversitatum ex quibus non solum exterius sed
etiam interius se afflictum dicit. Secundo asserit se impeditum a Deo
ne saltem verbo suas iniurias repellere possit, unde subdit et frenum
posuit in os meum, quia scilicet per flagella divina auferebatur sibi
fiducia respondendi cum alii ex ipsis flagellis argumenta sumerent
contra eum. Ostendit autem consequenter huiusmodi adversitates esse
sibi a Deo immissas ex eo quod praeter consuetum modum humanarum
adversitatum advenerint, quod quidem primo ostendit ex loco unde
adversitates advenerint. Solent enim, et praecipue in terris illis,
impugnationes insurgere a parte Septentrionali, in qua habitabant
barbarae nationes et homines magis feroces et bellicosi, secundum illud
Ier. I 14 ab Aquilone pandetur omne malum; sed impugnatores beati
Iob provenerunt ex parte meridiei ubi solent homines minus bellicosi et
feroces habitare: dictum est enim supra quod eius adversitas incepit a
Sabaeis qui tulerunt boves et asinas et pueros occiderunt, unde dicit
ad dexteram orientis, idest ex parte meridiei quae est dextrum respectu
orientis - si quis enim se ad orientem convertat meridies erit ei a
dextro -, calamitates meae illico surrexerunt, idest statim a
principio Sabaeis irruentibus. Secundo ostendit suas adversitates
esse praeter communem modum quantum ad multiplicitatem impugnationis:
impugnatus enim fuit et quantum ad amissionem bonorum ex quibus homo
habet facultatem operandi, quae per pedes significatur, unde subdit
pedes meos subverterunt, idest omnes facultates meas destruxerunt, et
hoc fecerunt faciliter et totaliter, unde subdit et oppresserunt,
scilicet praedictos pedes meos, semitis suis, quasi in suo transitu
sine aliqua difficultate; et exemplum addit cum dicit quasi fluctibus:
fluctus enim maris et subito cooperiunt terram sive navem et totaliter
eam absorbent. Subversis autem pedibus, idest facultatibus, per
consequens sequitur quod eius processus fuerint impediti, unde sequitur
dissipaverunt itinera mea, idest omnes processus operum meorum.
Ulterius etiam me in persona persecuti sunt, et dolose, quod
significat cum subdit insidiati sunt mihi, et potenter, in hoc quod
addit et praevaluerunt, et sine contradictione quia non fuit qui eos
impediret in ipso facto, unde subdit et non fuit qui ferret auxilium,
scilicet mihi dum ab eis opprimerer, nec etiam qui eos impediret ne ad
me accederent, unde subdit quasi rupto muro et aperta ianua irruerunt
super me, idest ac si nullum obstaculum fuisset, neque ex ipsa
substantia negotii, quod significatur per murum, neque ex
sollicitudine humana, quod significatur per ianuam; ad me autem tam
libere intrantes non sunt miserti, unde subdit et ad meas miserias
devoluti sunt, idest totaliter ad hoc intenderunt ut me miserum
redderent. Tertio ostendit huiusmodi adversitates esse a Deo immissas
ex effectu earum, quia scilicet per eas totaliter erat destitutus,
unde subdit redactus sum in nihilum, quod dicit quia nihil ei de
pristina prosperitate remanserat, quae quidem in duobus consistebat:
uno quidem modo in exterioribus rebus quae per violentiam amiserat,
unde subdit abstulit quasi ventus, scilicet per violentiam, desiderium
meum, idest omne desiderabile quod in rebus exterioribus habebam; alio
modo consistebat eius prosperitas in salute propriae personae, et
quantum ad hoc subdit et velut nubes, idest subito et totaliter,
pertransiit salus mea, scilicet meae personae. Ablatis autem
desiderabilibus bonis, eius anima in tristitia remanebat, unde subdit
nunc autem in memet ipso marcescit, scilicet per tristitiam, anima
mea: non enim poterat non tristari, filiis et rebus amissis.
Recedente autem salute corporali, consequens erat ut etiam corporalem
dolorem sentiret qui nec in die dabat ei requiem, unde subdit et
possident me dies afflictionis, idest corporalis doloris, qui etiam in
nocte aggravabatur, unde subdit nocte os meum perforatur doloribus,
quasi dicat: ita in nocte increscunt dolores mei quod videtur mihi quod
perveniant usque ad ossium perforationem. Causam autem doloris ex
vulneribus putrefactis fuisse ostendit, unde subdit et qui me
comedunt, scilicet vermes ex putredine vulnerum generati, non
dormiunt, quia scilicet nullam requiem ei dabant; et ut eorum
multitudinem ostendat, subdit in multitudine eorum consumitur
vestimentum meum, quasi dicat: tanta est vermium multitudo quod non
solum carnem comedunt sed etiam vestimenta corrodunt; et ut ostendat
eos non in una tantum parte corporis esse sed quasi per totum corpus
usque ad caput diffundi, subdit et quasi caputio tunicae succinxerunt
me, quasi dicat: prae multitudine non continentur sub velamine
ligaturae et vestimenti sed prorumpunt in apertum et circumdant collum.
Ex huiusmodi autem poena ostendit se abominabilem hominibus factum,
unde subdit comparatus sum luto, ut scilicet mihi prae multitudine
putredinis et vermium nullus appropinquare velit sicut nec luto, et
assimulatus sum favillae et cineri, idest omnino deiectus et contemptui
habitus. Solent autem qui ab hominibus despiciuntur auxilium habere a
Deo, sed ipse a Deo relinquebatur in temporali adversitate, unde
subdit clamabo ad te, scilicet continue petens liberari ab hac
adversitate, et non exaudies me, scilicet tam cito; sto, idest
persevero in orando, et non respicis me, scilicet ab adversitate
liberando; et ita si considerarem tantum temporalem statum reputarem te
crudelem et durum hostem, unde subdit mutatus es mihi in crudelem,
secundum scilicet quod videtur ex exterioribus flagellis dum nec
deprecanti parcis, et in duritia manus tuae adversaris mihi, scilicet
graviter me affligendo. Et secundum quod ex exterioribus apparet,
videtur quod in malum meum mihi pristinam prosperitatem concesseris,
unde subdit elevasti me, scilicet tempore prosperitatis, et quasi
super ventum ponens, idest in altissimo statu, instabili tamen ad
modum venti, elisisti me valide, idest graviter me laesisti quasi de
alto in terram proiciens. Et ne videretur haec ex desperatione
dixisse, subdit scio quia morti trades me, quasi dicat: non patior
haec quasi inexcogitata, scio enim quod adhuc ad ulteriorem defectum
deducar, scilicet usque ad mortem; hoc autem dicit se scire propter
condicionem mortalis vitae, unde subdit ubi constituta est domus omni
viventi, quia videlicet ad mortem omnes homines tendunt sicut homo ad
suam domum; nec tamen per mortem homo totaliter consumitur, quia
remanet anima immortalis, unde subdit verum tamen non ad consumptionem
eorum, scilicet hominum viventium, emittis manum tuam, ut scilicet
per tuam potentiam eos in nihilum redigas, et si corruerint, scilicet
per mortem, ipse salvabis, animas scilicet beatificando, et hoc de
tua benignitate spero quantumcumque in temporalibus adversis mihi
crudelis et durus videaris. His igitur praemissis de pristina
prosperitate et subsecuta adversitate, quasi sub quodam compendio
praemissa recolligit dicens flebam quondam, scilicet prosperitatis
tempore, super eo qui afflictus erat, secundum illud apostoli Rom.
XII 15 flere cum flentibus; et etiam compatiebar defectum
patientibus, quod ostendit subdens et compatiebatur anima mea pauperi,
scilicet non solum in affectu sed etiam in effectu, ut supra dixit; et
pro his misericordiae operibus expectavi bona, scilicet prospera huius
mundi secundum opinionem amicorum suorum, et venerunt mihi mala, idest
adversa, per quod patet eorum sententiam esse falsam; praestolabar
lucem, idest consolationem vel consilium quo a malis eriperer, et
irruperunt tenebrae, scilicet amaritudinum et dubitationum. Exponit
autem consequenter mala supervenientia, et incipit ab interioribus
malis cum dicit interiora mea efferbuerunt absque ulla requie, quod
potest referri ad infirmitatem interiorum viscerum procedentem ex
inordinati caloris fervore, vel etiam ad afflictionem cordis
procedentem ex fervore doloris; et ut huiusmodi inquietudinem nimis
tempestivam ostenderet, subdit praevenerunt me dies afflictionis:
omnes enim homines senectutis tempore affliguntur propter
invalitudinem, sed ipse in iuventute fuerat praeventus afflictionibus.
Deinde quantum ad exteriora subdit maerens incedebam, idest cum inter
homines ambulavi post miseriam tristitiam praetendebam, sed licet
tristitia sit causa irae haec tamen in me non fuit, unde subdit sine
furore consurgens in turba clamavi, exponens scilicet meas miserias,
quae scilicet partim erant ex defectu amicorum de quibus subdit frater
fui draconum, idest illi qui me debebant ut fratrem diligere mordebant
me ut dracones, et socius strutionum, qui scilicet solent oblivisci
etiam proprii fetus: ita et ipsi obliti sunt mei ut mihi non
subvenirent. Partim autem erat eius adversitas ex infirmitate
corporali, unde primo quantum ad exteriora dicit cutis mea denigrata
est super me, scilicet propter interiorem corruptionem humorum; deinde
quantum ad interiora subdit et ossa mea aruerunt prae caumate, idest
tanta vis inordinati caloris in me irruit quod quasi medullae ossium
aruerunt. Partim autem consistebat eius adversitas in exterioribus
tristitiae signis, unde subdit in quae commutata erant signa gaudii,
quae quidem sunt vel musica instrumenta, et quantum ad hoc dicit versa
est in luctum cithara mea, quasi dicat: succedit mihi luctus citharae
qua ad iocunditatem utebar; vel sunt humanae vocis cantica, unde
subdit et organum meum, quo scilicet utebar ad gaudium, in vocem
flentium, scilicet versum est.
|
|