|
Pepigi foedus et cetera. Postquam Iob narraverat pristinam
prosperitatem et subsequentem adversitatem, hic consequenter
innocentiam suam ostendit ne credatur propter peccata in adversitates
incidisse. Incipit autem innocentiam suam ostendere per immunitatem a
peccato luxuriae quod plures involvit; quod quidem peccatum in lubrico
positum est, ut nisi aliquis principia vitet vix a posterioribus possit
pedem retrahere; primum autem in hoc peccato est aspectus oculorum quo
mulier pulchra aspicitur et praecipue virgo, secundum autem est
cogitatio, tertium delectatio, quartum consensus, quintum opus.
Voluit igitur Iob principia huius peccati excludere ut eo non
involveretur, unde dicit pepigi foedus, idest in corde meo firmavi
sicut pacta firmantur, cum oculis meis, ex quorum scilicet aspectu
provenit concupiscentia mulierum, ita ab inspiciendis mulieribus
abstinere ut nec cogitarem quidem de virgine, idest ut nec primum
gradum interiorem attingerem, scilicet cogitationem: videbat enim esse
difficile si in primum incideret, scilicet in cogitationem, quin in
alia laberetur, scilicet in delectationem et consensum. Deinde
ostendit quare tam sollicite hoc peccatum vitaverit, et primo quidem
rationem assignat ex hoc quod per peccatum luxuriae homo maxime videtur
a Deo discedere: accedit enim homo ad Deum per spirituales actus,
qui maxime impediuntur per delectationem veneream, unde subdit quam
enim partem haberet Deus desuper in me? Quasi dicat: intantum in me
Deus partem habet inquantum ad superiora mea mens rapitur; si vero per
luxuriam mens mea ad carnalem delectationem eiciatur, nullam partem in
me Deus desuper habebit. Contingit autem quandoque quod etiam
luxuriosi ad horam aliquid de Deo spiritualiter cogitant, sed mox per
delectationis concupiscentiam ad ima revocantur, unde pars Dei in eis
firma esse non potest quasi hereditas, unde subdit et hereditatem,
idest firmam possessionem, in me scilicet ad inferiora prolapso,
habere non poterit omnipotens de excelsis, idest qui in excelsis
habitat; unde oportet quod hereditas eius sit in his qui sublimia
petunt, scilicet spiritualia, non autem in his qui ad carnalia
descendunt. Secundo ostendit causam quare luxuriae peccatum vitaverit
ex damno quod homini infert, quod est duplex: unum quidem corporale,
dum scilicet homo propter peccatum luxuriae incurrit periculum personae
et rerum, unde subdit numquid non perditio est iniquo? Quasi dicat:
iniquus qui hoc peccato involvitur in perditionem vadit; aliud vero
damnum est impedimentum a bonis operibus, unde subdit et alienatio
operantibus iniquitatem? Quia enim vehemens delectatio magis animum ad
se trahit, inde est quod homines luxuriae dediti a bonis operibus
discedunt, et etiam a bonis praedicationibus. Tertio assignat causam
quam considerat ex parte divinae providentiae quae omnia facta hominum
prospicit, et sic nullus potest a poena esse immunis, unde subdit
nonne ipse considerat vias meas, idest processum meorum operum ad
remunerandum? Nec solum totalem processum ipse cognoscit sed et
singulas partes illius processus, unde subdit et cunctos gressus meos
dinumerat? Idest omnia etiam modica quae in actibus meis
reprehensibilia videntur suo iudicio examinat, et ita non transirem pro
eis impunitus. Secundo mundat se a vitio dolositatis, utens in hoc et
in omnibus subsequentibus quodam iuramento quod fit per execrationem,
dum scilicet homo si non est verum quod dicitur obligat se ad poenam,
unde dicit si ambulavi, idest si processi, in vanitate, idest in
aliqua falsitate: dicuntur enim vana illa quae soliditatem non habent,
soliditas autem maxima est per veritatem. Quomodo autem ambuletur in
vanitate ostendit subdens et festinavit in dolo pes meus, idest
affectus meus et quaecumque alia virtus animae est motionis principium;
signanter autem dicit festinavit in dolo, quia scilicet homo per
aliquas vias dolosas intendit velociter obtinere quod per viam veritatis
cum magna difficultate obtineretur. Quod autem aliquis absque dolo
ambulet considerari potest ex inspectione rectitudinis iustitiae a qua
dolosus declinat, unde subdit appendat me in statera iusta, scilicet
Deus, ut ex eius iustitia discernatur an ego in dolo processerim.
Cum autem dolus praecipue in intentione cordis consistat, ille solus
potest de dolo iudicare cui patet cordis intentio, scilicet Deus,
unde subdit et sciat Deus simplicitatem meam, quae scilicet
duplicitati dolositatis opponitur; dicit autem sciat Deus, non quasi
de novo cognosciturus sed quasi de novo alios scire facturus, vel quia
in ratione suae iustitiae hoc ab aeterno cognovit. Et quia
universaliter a se dolum excluserat, descendit ad quaedam specialia
peccata quibus aliquis dolose rebus alienis insidiatur, quod quidem
contingit et in furto et in adulterio. In furto enim aliquis dolose
insidiatur rebus possessis a proximo, et hoc excludit a se dicens si
declinavit gressus meus de via, scilicet iustitiae contemnendo ipsam;
ex quo sequitur quod homo res proximi insidioso oculo videat ad
rapiendum, unde subdit si secutus est oculus meus cor meum, idest
desiderium meum, quasi dicat: si ad hoc habendum oculus meus intendit
quod cor desideravit; tertio autem contingit quod homo, contempta
iustitia et intentione directa ad acquirendum quod cor concupiscit,
adhibet homo manum ad rapiendum aliena, unde sequitur et manibus meis
adhaesit macula, scilicet per ablationem rei alienae. Iustum est
autem ut si quis bona aliena rapit, etiam bona eius ab aliis
diripiantur, unde subdit seram et alius comedat, quasi dicat: si bona
aliena rapui, bona mea ab aliis rapiantur, quod est execrationis
iuramentum. Solent autem homines aliena rapere ut filiis suis divitias
congregent, secundum illud Nah. II 12 leo cepit sufficienter
catulis suis, et ideo iustum est ut homini qui aliena rapit non solum
sua diripiantur sed etiam filii moriantur, unde subdit et progenies mea
eradicetur, cui scilicet videretur rapina fuisse conservata. In
adulterio vero homo uxori proximi dolose insidiatur, in quibus insidiis
quaedam cordis deceptio praecedit, dum scilicet ratio per
concupiscentiam obtenebratur, unde subdit si deceptum est cor meum
super mulierem, scilicet alienam concupiscendam; ex quo autem cor a
concupiscentia mulieris vincitur, consequens est ut mulierem concupitam
quibuscumque dolis habere conetur, unde subdit et si ad ostium vicini
mei insidiatus sum, ut scilicet eius uxore abuterer. Iuste autem
puniri videtur qui alienam uxorem adulterio polluit quod etiam eius uxor
ab aliis polluatur, unde subdit scortum alterius sit uxor mea, ut
scilicet aliis se venalem exhibeat: ex quo sequitur quod alii ea
abutantur, unde subdit et super illam incurventur alii, scilicet
adulterium committendo. Quare autem hoc peccatum vitaverit ostendit
subdens hoc enim nefas est, quia scilicet est contra statutum Dei qui
virum et mulierem in matrimonio coniunxit; et, si consideretur humana
iustitia, est iniquitas maxima, quia scilicet quanto est maius bonum
quod subripitur tanto est iniustitia maior: si quis enim furaretur
bovem, maior esset iniquitas quam si furaretur ovem, unde et maiori
poena punitur, ut habetur Exodi XXII 1; ille autem qui
adulterium committit maximum quid ei subtrahit, scilicet uxorem quae
est una caro cum ipso, et prolem certam et per consequens totam
patrimonii successionem, quae propter adulterium quandoque ad extraneum
pervenit, unde subditur ignis est, scilicet adulterium, usque ad
consumptionem devorans, quia scilicet defraudat hominem in toto
patrimonio, ut dictum est, et omnia eradicans germina, dum scilicet
filiorum successionem facit incertam, unde dicitur Eccli. XXIII
32 mulier omnis relinquens virum suum peccabit, statuens hereditatem
ex alieno matrimonio. Sic ergo postquam expurgavit se de iniustitia
quantum ad hoc quod aliis iniuriam non fecit nec in rebus subripiendis
nec in persona coniuncta abutenda, excusat se consequenter quod
iniustitiam non incurrit per iustitiae defectum, unde subdit si
contempsi iudicium subire cum servo meo et ancilla mea cum disceptarent
adversum me, quasi dicat: si minoribus meis iustitiam reddere
contempsi, haec et illa gravia mihi accidant. Quare autem cum servis
suis iudicium subire non contempserit, ostendit subdens cum surrexerit
ad iudicandum dominus Deus, idest cum apparuerit iudicaturus ipse
cuius iudicium modo despicitur, non haberem ad cuius auxilium vel
consilium refugerem; nec etiam possem Deo rationabiliter in iudicio
respondere, unde subdit et cum quaesierit, idest cum facta mea
examinaverit, quid respondebo illi, idest quam rationem reddere potero
quare cum servis meis iudicium subire noluerim? Quasi dicat nullam.
Et hoc ostendit consequenter per hoc quod naturaliter est eadem
condicio omnium hominum, unde subdit numquid non in utero fecit me qui
et illum operatus est? Quasi dicat: eandem animam cum servis meis
habeo a Deo creatam; corpus etiam meum eadem divina virtute formatum
est, unde subdit et formavit me in vulva unus? Scilicet Deus qui et
illum formavit, et ideo manifestum est quod cura est Deo qualiter
illum tractem. Postquam igitur ostendit se non fuisse luxuriosum neque
iniustum, consequenter ostendit se non fuisse immisericordem, quod
quidem primo ostendit ex hoc quod beneficia miseris non subtraxit.
Solent autem quidam pauperi eleemosynam petenti statim a principio
negare quod petitur, quod a se excludit dicens si negavi pauperibus
quod volebant; quidam vero non negant sed donum dare differunt, quod a
se excludit dicens et oculos viduae expectare feci; alii vero non
negant nec dare differunt quae petuntur sed nihil ex proprio motu
darent, sed hoc a se excludit ostendens quod nec modicis solus voluit
uti quin aliis communicaret, unde subdit si comedi buccellam meam solus
et non comedit pupillus ex ea, et subintelligitur: haec vel illa
gravia mihi accidant. Est autem considerandum quod valde signanter
loquitur: pauperes enim non solum petere sed etiam instare solent,
unde beneficium misericordiae non subtrahitur eis nisi per omnimodam
negationem; viduae autem petunt quidem sed instare verentur, et ideo
nisi cito eis subveniatur, misericordiae beneficio privantur; pupilli
autem nec petere audent, unde oportet quod etiam eis non petentibus
misericordia impendatur. Quare autem tam misericors fuerit ostendit ex
duobus: primo quidem ex antiqua consuetudine quam a pueritia
inchoavit, unde subdit quia ab infantia mea crevit mecum miseratio:
quanto enim magis crescebat in annis, tanto magis in misericordiae
operibus exercebatur; secundo quia naturalem inclinationem habebat ad
misericordiam, sicut diversi homines ad diversas virtutes quasdam
naturales inclinationes habere solent, unde subditur et de utero matris
meae egressa est mecum, quia scilicet ex primis generantibus sic
dispositus fui ut essem ad miserendum promptus. Solet autem duplex
esse misericordiae impedimentum. Quorum primum est contemptus miseri
quem non reputat miseratione dignum: consueverunt autem despici qui
vilibus induuntur et honorari qui utuntur vestibus pretiosis, unde
dicitur Eccli. XIX 27 quod amictus corporis enuntiat de homine;
sed hoc misericordiae impedimentum a se excludit subdens si despexi
praetereuntem, idest quemcumque extraneum per viam transeuntem, et
pauperem, scilicet notum, eo quod esset absque operimento, subaudi:
haec vel illa mihi accidant. Nec solum non despexi vestimentis
carentem sed etiam de vestimentis providi, unde subdit si non
benedixerunt mihi latera eius, quae scilicet discooperta operui et sic
fuerunt occasio quod mihi benediceret; et rationem huius exponit
subdens et de velleribus ovium mearum calefactus est, scilicet per
vestimenta sibi exhibita, et est subaudiendum idem quod supra. Aliud
autem impedimentum misericordiae est fiducia propriae potestatis, ex
qua homini videtur quod impune possit alios gravare et maxime inferiores
personas, et hoc a se excludit dicens si levavi super pupillum manum
meam, ut scilicet eum opprimerem, etiam cum viderent me in porta,
idest in loco iudicii, superiorem, idest magis potentem. Iustum est
autem ut homo membris privetur quibus ad iniustitiam utitur, et ideo
subiungit amissionem quasi poenam non solum manus sed etiam brachii in
quo radicatur manus, et humeri cui brachium colligatur, unde subdit
humerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus
conteratur, si scilicet manu mea sum abusus ad pauperum oppressionem.
Ostendit autem consequenter quare licet esset superior super pupillos
manum non levaret, quia scilicet etsi non dimitteret propter hominem
dimitteret tamen propter Deum cuius et iudicia timebat, unde subdit
semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et loquitur ad
similitudinem in mari navigantium qui, intumescentibus fluctibus super
altitudinem navis, timent ne ab eis submergantur: similiter timebat
comminationes divinas quasi fluctus intumescentes; et etiam auctoritati
divinae cedebat ex qua prohibetur pupillorum oppressio, unde subdit et
pondus eius, idest auctoritatem Dei protegentis pupillos, ferre non
potui, quin scilicet ei me inclinarem. Si putavi aurum robur meum.
Postquam Iob excusavit se de iniustitia et de immisericordia, hic
consequenter excusat se de inordinato affectu ad divitias, quod quidem
contingit dupliciter: uno modo per hoc quod homo nimis de divitiis
confidit, et hoc excludit dicens si putavi aurum robur meum, ut in
divitiis principaliter virtutem meam reputarem, et si obrizo, idest si
auro purissimo, dixi: fiducia mea, scilicet tu es, contra id quod
apostolus dicit I ad Tim. ult.: divitibus huius saeculi praecipe
non sperare in incerto divitiarum; secundo deordinatur hominis affectus
circa divitias per hoc quod nimis de divitiis gaudet, et ideo quantum
ad divitias iam habitas subdit si laetatus sum, scilicet inordinate,
super multis divitiis meis, quas sicut propria possederam; quantum
autem ad acquisitionem divitiarum dicit et quia plurima reperit manus
mea: solent enim homines de his quae de novo acquirunt magis gaudere.
Deinde excusat se a peccato superstitionis, quod est contra Deum;
colebant autem antiquitus idolatrae stellas caeli et praecipue luminaria
propter maximam eorum claritatem, et hoc a se excludit dicens si vidi
solem cum fulgeret et lunam incedentem clare, propter quae scilicet ab
idolatris coluntur, et laetatum est in abscondito cor meum, quasi
interiori cultu eis devotus existens; et quantum ad exteriorem cultum
subdit et osculatus sum manum meam ore meo, quasi in eorum
reverentiam. Et quare hoc vitaverit ostendit subdens quae est
iniquitas maxima: si enim iniquum est ut id quod est uni homini debitum
alteri exhibeatur, maxime videtur esse iniquum ut cultus Deo debitus
exhibeatur creaturae; et quia impossibile est quod homo simul Deo et
creaturae exhibeat latriam, ideo subdit et negatio contra Deum
altissimum: etsi enim quibusdam creaturis nomen Dei per
participationem attribuatur soli tamen Deo altissimo latriae cultus
debetur, qui negatur altissimus si etiam aliis talis cultus
exhibeatur. His igitur praemissis quae pertinent ad communem
iustitiam, subiungit quaedam quae pertinent ad perfectionem virtutis,
inter quae primo odium inimicorum excludit, quod maxime manifestatur
quando aliquis gaudet, vel de totali ruina eius, et hoc excludit
dicens si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat, vel de aliquo malo
ei superveniente, quod excludit subdens et si exultavi quod invenisset
eum malum, idest ex insperato ei supervenisset. Et quare hoc
vitaverit ostendit subdens non enim dedi ad peccandum guttur meum ut
expectarem maledicens animam eius: naturaliter enim homo desiderat ea
de quibus gaudet et desiderium interius explicat verbis; consequens
igitur est ut si aliquis de malis alicuius gaudeat, quod ea desideret
et per consequens quod maledicendo ei malum imprecetur. Deinde
perfectionem suae virtutis ostendit quantum ad superabundantiam bonorum
quae aliis exhibuit, et primo quidem quantum ad domesticos suos dicit
si non dixerunt viri tabernaculi mei: quis det de carnibus eius ut
saturemur? Cum enim aliquod animal est delectabile ad usum
comestionis, desiderant homines eius carnibus saturari: per hoc ergo
dat intelligere quod eius conversatio tam fuit suis domesticis grata
quod eius carnali praesentia cuperent saturari. Quantum autem ad
extraneos subdit foris non mansit peregrinus, quin scilicet in domo mea
reciperetur, ostium meum viatori patuit, ut scilicet ei non esset
difficilis ingressus. Ulterius procedit ad ostendendam suae virtutis
perfectionem quantum ad exclusionem timoris indebiti. Solent autem
homines propter confusionis timorem interdum contra iustitiam suam
culpam occultare, vel eam negando, quod a se excludit dicens si
abscondi quasi homo, idest sicut homines solent facere, peccatum
meum, illud scilicet indebite negando; vel excusando, vel etiam
astutiis aliquibus palliando, unde subdit et celavi in sinu meo, idest
per aliquam occultam simulationem, iniquitatem meam, cum scilicet eam
confiteri tenerer. Consequenter autem excludit a se inordinatum
timorem corporalium periculorum, qui quidem maxime solet procedere ex
multitudine contra hominem insurgente, secundum illud Eccli. XXVI
5 a tribus timuit cor meum: zelaturam civitatis et collectionem populi
etc., unde dicit si expavi ad multitudinem nimiam; additur autem ad
hunc timorem si homo despiciatur a propinquis a quibus iuvari debuerat,
unde subdit et despectio propinquorum terruit me. Solent autem homines
impavidi in contrarium incedere per praesumptionem, et quandoque quidem
saltem verbis loquuntur contra fortiores, et hoc a se excludit dicens
et non magis tacui, quandoque autem ulterius procedunt ut praesumptuose
multitudinem adversariorum invadant, sed hoc excludit dicens nec
egressus sum ostium. Et quia multa et magna de se dixerat, super his
divinum testimonium invocat, unde subdit quis mihi tribuat adiutorem,
qui scilicet mecum interpellet ad Deum? Et ad quid adiuvari velit
ostendit subdens ut desiderium meum audiat omnipotens; et quod sit suum
desiderium exponit subdens et librum scribat, scilicet meae
accusationis vel commendationis super praemissis, ipse qui iudicat,
scilicet omnes actus humanos, scilicet interiores et exteriores. Et
si quidem per huius libri testimonium, idest per certam veritatis
manifestationem, ego culpabilis appaream, volo portare poenam, unde
subdit in humero meo portem illum; si vero manifestata veritate
commendabilis appaream, exinde praemii coronam accipiam, unde subdit
et circumdem illum quasi coronam mihi, per quod dat intelligere suum
desiderium esse ut qui iniuste condemnabatur ab amicis iusto Dei
iudicio reservetur. Praedicto autem libro divini testimonii se non
contradicturum promittit, unde subdit per singulos gradus meos, idest
processus operum meorum, pronuntiabo illum, idest confitebor veritatem
divini testimonii; nec recusabo subire sententiam secundum testimonium
divinum, unde subdit et quasi principi offeram illum, scilicet
gratanter ferens ut secundum divinum testimonium cum eo agatur. Deinde
excludit a se vitium superfluae cupiditatis etiam in rebus acquirendis
ex propriis possessionibus, quod quidem dupliciter manifestatur: uno
modo per hoc quod homo per nimium cultum superfluos fructus a suis
possessionibus extrahere nititur, et ad hoc excludendum metaphorice
subdit si adversum me terra mea clamat, quasi non permiserim eam
quiescere sed nimis eam coluerim, unde subdit et cum ipsa sulci eius
deflent, et loquitur per similitudinem hominis qui nimis angariaretur.
Alio modo manifestatur superflua cupiditas per hoc quod homo operariis
denegat pretium laboris, unde subdit si fructus eius comedi absque
pecunia, scilicet soluta operariis, et animam agricolarum eius
afflixi, scilicet vel nimis cogendo ad laborandum vel mercedem
subtrahendo. Est autem debitum ut qui superflua et inconsueta cupit
etiam debita et consueta perdat, unde subdit pro frumento, quod
scilicet seminatur ad victum hominum, oriatur mihi tribulus, qui
scilicet non solum est inutilis sed pungitivus, et pro hordeo, quod
scilicet seminatur in cibum iumentorum, spina, quae scilicet etiam
iumenta pungendo laedit. Quibus praemissis subditur epilogus cum
dicitur finita sunt verba Iob, quia scilicet ad suae sententiae
assertionem nihil post hoc proposuit.
|
|