|
Omiserunt autem tres viri isti et cetera. Finita disputatione Iob et
trium amicorum eius, subditur disputatio Eliud contra Iob, qui
quidem acutioribus rationibus contra Iob utitur quam priores et magis
ad veritatem accedit, unde et Iob ei non respondet, licet tamen in
aliquo a veritate deviet et verba Iob sinistre interpretetur, ut infra
patebit. Praemittitur autem causa ex qua motus fuit ad loquendum,
scilicet ex indignatione contra Iob et contra amicos eius. Praemittit
ergo ante amicorum silentium cum dicit omiserunt autem tres viri isti,
scilicet de quibus supra habitum est, respondere Iob, ubi notandum
est quod eos viros non nominaret si non fuisset res gesta sed parabola
conficta. Causam autem silentii ostendit subdens eo quod iustus sibi
videretur: multa enim dixerat Iob quae ad suae iustitiae ostensionem
pertinebant, quibus praedicti tres viri contradicere non valebant. Et
ex utroque horum, scilicet ex silentio amicorum et ex hoc quod Iob
iustus sibi videbatur, commotus fuit Eliud, qui astabat, ad iram,
et ideo subditur et iratus, scilicet in corde, indignatusque,
ostendendo irae signa exterius, est Eliud, in quo describitur ex
nomine, filius Barachiel, in quo describitur ex origine, Buzithes,
in quo describitur ex patria, de cognatione Ram, in quo describitur
ex genere: quae tota descriptio ad hoc valet ut ostendatur ad rem
gestam pertinere. Causam autem irae explicat consequenter, et primo
quidem contra Iob cum dicit iratus est adversus Iob eo quod iustum se
esse diceret coram Deo, idest secundum divinum testimonium, quod
maxime accipi potest ex eo quod dixerat supra XXIII 10 ipse scit
viam meam, et postea subdit vestigia eius secutus est pes meus.
Quantum autem ad amicos subdit porro adversus tres amicos eius
indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem, qua
scilicet responderent verbis eius quibus se iustum asserebat, sed
tantummodo condemnassent Iob, dicentes scilicet eum esse iniquum.
Ostendit autem consequenter causam quare Eliud prius in nullo
responderat Iob, cum subdit igitur Eliud expectavit Iob loquentem,
in nullo scilicet contradicens eius sermonibus, eo quod seniores essent
qui loquebantur, eis scilicet deferens quasi sapientioribus, quod
aetas senectutis requirebat. Sed quia non videbatur ei quod alicui
deberet reverentiam exhibere in praeiudicium veritatis, iratus contra
tres seniores ipse iunior respondere incepit, unde dicitur cum autem
vidisset quod tres respondere non potuissent, scilicet rationibus
Iob, iratus est vehementer, quasi aestimans quod per illorum ignaviam
veritas deperiret; et ideo loco illorum voluit veritatem, ut
credebat, defendere, et hoc est quod subditur respondensque Eliud,
filius Barachiel, Buzithes, scilicet sermonibus et rationibus Iob.
In hac autem sua responsione primo excusat pristinum silentium, tum ex
sua aetate, unde sequitur dixit: iunior sum tempore, tum etiam ex
illorum antiquitate, unde subdit vos autem antiquiores; iuvenes autem
debent reverentiam deferre senioribus, unde sequitur idcirco demisso
capite, scilicet in signum reverentiae et humilitatis, veritus sum
indicare vobis meam sententiam, ne scilicet praesumptuosus viderer
impediendo meis sermonibus sapientiorum verba. Probabile autem videtur
quod senes sapientius loquantur propter duo: primo quidem quia iuvenes
ex fervore animi frequenter multa et inordinate proponunt, senes autem
propter gravitatem aetatis maturius loquuntur, unde subdit sperabam
enim quod aetas prolixior loqueretur, scilicet gravius et efficacius;
secundo vero quia senes per experientiam longi temporis multa cognoscere
potuerunt et per consequens sapientius loqui, unde sequitur et annorum
multitudo, propter quam scilicet experimentum accipi potest, doceret
sapientiam, scilicet ex experimento acceptam. Consequenter excusat se
quare nunc loqui incipiat, quia scilicet expertus est quod aetas non
est sufficiens sapientiae causa sed magis inspiratio divina, unde
subdit sed ut video, idest per effectum considero, spiritus, scilicet
Dei, est in hominibus, inquantum scilicet in eis operatur, et hoc
est quod subdit et inspiratio omnipotentis, qua scilicet hominibus
inspirat spiritum sanctum qui est spiritus sapientiae et intellectus,
dat intelligentiam, scilicet veritatis quae est sapientiae principium
his quibus inspiratur. Quod autem haec inspiratio sit sapientiae
praecipua causa ostendit per hoc quod aetas non perfecte sapientiam
causat, unde subdit non sunt longaevi sapientes, quantum scilicet ad
cognitionem divinae veritatis, nec senes intelligunt iudicium, quantum
scilicet ad ordinationem humanorum actuum; et quia licet non esset
senex confidebat tamen se inspiratum a Deo, ideo loqui audebat, unde
subdit ideo dicam. In hac autem sua locutione primo inducit eos ad
audiendum ex auctoritate Dei cuius inspiratione loquebatur, unde dicit
audite me, ut scilicet eius sermonem non interrumperent. Audientibus
autem promittit scientiae dogmata, unde subdit et ostendam vobis etiam
ego, scilicet quamvis sim iuvenis, scientiam meam, ex qua scilicet
respondebo rationibus Iob. Iustum autem erat quod ipsi eum audirent
quia etiam ipse eos audierat, unde subdit expectavi enim, scilicet
diu, sermones vestros, quos scilicet contra Iob protulistis. Et
quia reputabat se posse discernere quid ab eis bene dictum esset et quid
non bene, subdit audivi prudentiam vestram, quasi dicat: audiendo
diiudicavi quid in verbis vestris ad prudentiam pertineret. Non autem
parum sed diu expectaverat; terminum autem expectationis suae
determinat ex duobus: primo quidem ex illorum voluntate, unde subdit
donec disceptaretis in sermonibus vestris, idest donec placuit vobis
contra Iob disceptare; secundo ex spe quam de eorum sapienti doctrina
habebat, unde subdit et donec putabam vos aliquid dicere expectabam.
Non est autem amplius audiendus de quo non speratur quod aliquid utile
sit dicturus; videbat autem quod verba eorum quibus contra Iob
utebantur efficacia non erant, primo quidem quia eum rationibus
convincere non poterant, unde subdit sed ut video, non est qui possit
arguere Iob, scilicet eum convincendo rationibus; secundo quia non
poterant eius rationibus obviare, unde subdit et respondere, scilicet
sufficienter, ex vobis, idest ex vestro sensu - vel non est qui
possit ex vobis, idest ex vestro numero -, sermonibus eius, quibus
scilicet contra vos utitur. Praecipuae autem eorum rationes contra
Iob fundabantur in hoc quod adversitates Iob attribuebant divino
iudicio quod errare non potest, quam quidem responsionem esse
insufficientem consequenter ostendit dicens ne forte dicatis: invenimus
sapientiam, idest istud sufficit ad sapientem responsionem, Deus
proiecit eum, scilicet in adversitates, qui errare non potest, et non
homo, qui potest decipi et decipere; ipse autem intendebat efficacius
respondere, unde subdit nihil locutus est mihi, ex quo scilicet vult
ostendere quod non loquitur quasi provocatus, et ego non secundum
sermones vestros respondebo illi, idest non sequar vias vestras in
respondendo sed alias efficaciores ad respondendum vias inveniam.
Intendit autem se de futura responsione excusare non solum apud ipsos
sed etiam apud alios, et ideo ad alios convertit sermonem suum dicens
extimuerunt, scilicet ulterius loqui ne manifestius convincerentur,
nec responderunt ultra, scilicet rationibus Iob. Et ut ostendat hoc
fuisse propter eorum ignaviam, non propter efficaciam rationum Iob,
subdit abstuleruntque a se eloquium, scilicet negligenter tacendo:
quando autem homo efficaci ratione convincitur, non ipse a se aufert
eloquium sed potius ei ab alio aufertur. Quia ergo illi defecerant
dicit se velle eorum supplere defectum, unde subdit quoniam igitur
expectavi, scilicet diu ut eis deferrem, et non sunt locuti, scilicet
respondentes sermonibus Iob, respondebo et ego partem meam, quia
scilicet defensio veritatis pertinet ad omnes et unusquisque debet ibi
ponere quasi pro parte sua quod potest. Non autem solum zelo veritatis
defendendae sed etiam ex inani gloria movebatur, unde subdit et
ostendam scientiam meam: quaerit enim inanis gloriae cupidus ut si quid
in se excellens est manifestet; et ideo consequenter ostendit maximam
sibi facultatem adesse ad respondendum cum subdit plenus sum enim
sermonibus, quasi abundanter occurrit mihi quid respondeam; et quia
facultas non sufficit ad agendum nisi homo ab aliquo incitetur, ideo
subdit et coartat me spiritus uteri mei: uterus est locus
conceptionis, unde per uterum hic metaphorice significatur intellectus
intelligibilia diversa concipiens; spiritus ergo uteri est voluntas
impellens hominem ad manifestandum conceptiones cordis per sermonem.
Est autem homini molestum cum non implet quod desiderat, et ideo
anxietatem quam patiebatur tacendo exponit per similitudinem subdens en
venter meus, idest mens mea, quasi mustum, scilicet quod fervet,
absque spiraculo quod lagunculas novas dirumpit: nisi enim vapor musti
ferventis ex parte aliqua evaporet, multiplicatur vapor interius
quandoque usque ad vasis confractionem; ita etiam se musto propter
iuventutem comparat, et ideo ex magno desiderio loquendi periculum sibi
aestimat imminere nisi loquatur, unde subdit loquar et respirabo
paululum, quasi scilicet per verba evaporabo interiorem fervorem ut ab
anxietate desiderii quiescam. Quid autem loqui velit ostendit subdens
aperiam labia mea et respondebo, scilicet verbis Iob. Quem autem
modum in respondendo observare debeat ostendit subdens non accipiam
personam viri: ille enim in respondendo personam hominis accipit qui
veritatem relinquit ut homini deferat. Quare autem hoc ipse facere
nolit ostendit subdens et Deum homini non aequabo: talis enim sibi
videbatur esse disputatio praesens ut, si homini deferret,
excellentiae divinae reverentiam debitam non servaret. Quod quidem
quare facere timeat ostendit subdens nescio enim quandiu subsistam,
scilicet in hac mortali vita, ut possim mihi diuturna spatia temporis
ad paenitendum repromittere, et si post modicum tollat me factor meus,
scilicet per mortem assumat ad suum iudicium; ex quo patet quod Eliud
in hoc concordabat cum Iob quod retributio peccatorum esset post
mortem: alias enim frustra videretur timuisse Deum offendere propter
vicinitatem mortis.
|
|