|
Audi igitur, Iob, eloquia mea et cetera. Dictum est supra quod
Eliud indignatus fuit contra Iob et contra amicos eius; postquam
locutus fuerat contra ignaviam amicorum Iob, nunc contra ipsum Iob
incipit loqui, et ideo primo eum ad attentionem excitat dicens audi
igitur, Iob, eloquia mea, quia scilicet ego iam respondere intendo;
et ut significet singula verba se cum pondere dicturum, subdit et omnes
sermones meos ausculta, quasi nihil sit in vanum dicturus. Et ne Iob
quaereret quare prius locutus non fuerit, subdit ecce aperui os meum,
quasi dicat: prius dum tacui os meum clauseram propter reverentiam
seniorum, nunc quia ipsi deficiunt necessitas cogit me loqui, unde
subdit loquatur lingua mea in faucibus meis, quasi dicat: non sequar
verba aliorum, sed proprios conceptus enuntiabo. Et quia Iob in
praecedentibus contra amicos suos dixerat quod eum verbis affligebant et
confundebant, ideo hoc a se excludit subdens simplici corde meo
sermones mei, scilicet sunt, quasi dicat: non loquor ad calumniandum
vel ad ridendum sed simplici animo ad veritatem manifestandam. Et quia
tribus praedictis viris Iob imposuerat quod essent fabricatores
mendacii et cultores perversorum dogmatum, hoc a se excludit dicens et
sententiam labia mea puram loquentur, idest absque admixtione alicuius
falsitatis vel erroris. Unde autem fiduciam veritatis manifestandae
acceperit, ostendit subdens spiritus Dei fecit me, et ideo non est
mirum si suam facturam movet et perficit, et hoc est quod subdit et
spiraculum omnipotentis vivificavit me, scilicet ad opera vitae movit
et perfecit inter quae praecipuum est intelligentia veritatis. Et ne
videatur hoc induxisse quasi praeiudicium, afferre intendens Iob ne
contra divinitus loquentem responderet, subdit si potes, responde
mihi, quantum scilicet ad ea quae contra te dicam, et adversus faciem
meam consiste, ut scilicet tu etiam contra me obicias si quid dixero
quod tibi non placet. Et ne Iob dedignaretur cum eo disputare propter
suam famosam sapientiam et illius iuventutem, ad hoc excludendum subdit
ecce et me sicut et te fecit Deus, et ita ex parte factoris uterque
nostrum eandem spem veritatis inquirendae potest habere; ex parte vero
materiae utrique adiacet idem impedimentum, unde subdit et de eodem
luto ego quoque formatus sum, ex cuius scilicet grossitie lumen
intelligentiae obtenebratur. Videbat autem Eliud sibi posse
responderi hoc ad miraculum pertinere si iuveni tanta sapientia et
facundia praeberetur ut contra sapientissimum senem sufficeret
disputare, et ideo quasi innuens hoc miraculose se esse assecutum,
subdit verum tamen miraculum meum non te terreat, ut scilicet
respondere non audeas miraculose scientiam adepto, et eloquentia mea
non sit tibi gravis, ut scilicet ex ea obstupescas. His igitur
praemissis quasi prooemialiter, subiungit ea in quibus Iob
reprehendere intendit, unde subdit dixisti ergo in auribus meis, quasi
dicat: excusare te non potes quin dixeris, et vocem verborum audivi,
scilicet per sollicitudinem attentionis. Primo autem in verbis Iob
notaverat quod se immunem esse dixerat a peccato, unde dicit mundus sum
ego, scilicet ab immunditiis carnis, et absque delicto, scilicet
peccato omissionis, immaculatus, scilicet gravibus peccatis quae sunt
contra Deum, puta idolatria vel aliquid huiusmodi, et non est
iniquitas in me, ut scilicet iniuste proximos laeserim. Secundo notat
in verbis eius quod Deo iniquitatem iudicii imposuerit. Iniquitas
autem iudicii solet ex odio iudicantis procedere, et quantum ad hoc
commemorat Iob dixisse quia querelas in me reperit ideo arbitratus est
me inimicum sibi. Supra quidem XIII 24 Iob dixerat
interrogative cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum?
Hoc autem quod dicitur querelas in me reperit non invenitur dixisse,
unde haec est additio Eliud prave interpretantis verba Iob. Iudicis
enim odium iustum esse videtur si, certificatus de malitia alicuius,
odio eum habeat ad puniendum; sed si ex levibus querelis iudex
provocetur ad odium alicuius, erit odium iniustum; et taliter
interpretabatur quod Iob dixerat se a Deo inimicum reputatum esse.
Secundo ad iniquitatem iudicis pertinere videtur si alicui facultatem
iustae defensionis auferat, et quantum ad hoc subdit posuit in nervo
pedes meos, idest compedivit quasi impediendo me a meis operibus.
Tertio pertinet ad iniquitatem iudicii ut quaelibet levia ad
condemnationem congreget alicuius, et quantum ad hoc subdit custodivit
omnes semitas meas, quasi in singulis operibus eum observans. Haec
autem Iob non dixerat ad ostendendum iniquitatem divini iudicii, sed
quasi figuraliter loquens ut supra XVI expositum est, unde et ibi
praemittitur aenigmata percipite auribus vestris. Et quia hoc secundum
excludit primum, subdit hoc est ergo in quo non es iustificatus, quasi
dicat: non potes te iustum dicere, quia hoc ipsum ad iniustitiam tuam
pertinet quod Deo iniustitiam imponis. Respondebo tibi quod maior sit
Deus homine. Proposuerat supra Eliud ea de quibus contra Iob
disputare intendebat. Verum quia Iob, antequam praemissa verba
diceret, praemiserat supra XIII 3 disputare cum Deo cupio,
videtur autem inconveniens cum qui anhelat ad disputandum cum superiori
revocare ad hoc quod cum inferiori disputet, antequam super praemissis
cum Iob disputationem Eliud incipiat, de hoc ipso eum redarguit quod
cum Deo disputare cupiebat. Et primo quidem quia hoc ipsum magnae
praesumptionis videtur quod aliquis maiorem se provocet ad disputandum;
unde dicit respondebo tibi, idest tuo desiderio quo disputare cum Deo
cupis, quod maior sit Deus homine, unde praesumptuosum est quod homo
cupiat disputare cum Deo. Et in hoc quidem iuste Iob argueret si cum
Deo disputare voluisset ad contradicendum quasi de pari; Iob autem
cum Deo disputare volebat quasi ad addiscendum sicut discipulus cum
magistro, unde supra XXIII 4 dixit os meum replebo
increpationibus ut sciam verba quae mihi respondeat; quod tamen Eliud
interpretabatur quasi hoc Iob contentiose contra Deum dixerit,
conquerendo quod ei non responderet, unde subdit adversus eum contendis
quod non ad omnia verba responderit tibi; quod quidem ex praedictis
verbis Iob colligere voluit, et ex hoc quod etiam supra XIX 7
dixerat ecce clamabo vim patiens et nemo exaudiet, vociferabor et non
est qui iudicet; quae quidem verba et si qua similia superius dicta
sunt, non per modum contentionis dicebantur, sed quia desiderabat
rationes divinae sapientiae cognoscere. Ad repellendum autem praedicta
verba Iob quae interpretabatur Eliud ac si contentiose dicta,
ostendit consequenter Eliud non esse necessarium quod Deus homini ad
singula verba respondeat, sed unicuique sufficienter loquitur ad eius
instructionem, unde subdit semel loquitur Deus, scilicet homini
sufficienter ad eius instructionem; unde deinceps non oportet quod ad
singulas hominis interrogationes respondeat, unde subdit et secundo id
ipsum non repetit, quia quod sufficienter factum est iterare superfluum
esset; quomodo autem loquatur Deus homini ostendit subdens per somnium
in visione nocturna. Potest autem et alius esse sensus ut per hoc quod
dixit semel loquitur Deus, scilicet homini, referatur ad mentis
instructionem quae est per lumen rationis naturalis, secundum illud
Psalmi multi dicunt: quis ostendit nobis bona? Et quasi respondens
subdit signatum est super nos lumen vultus tui, domine, per quod
scilicet discernere possumus bonum a malo; et quia naturalis ratio
immobiliter in homine manet ut non sit necesse eam iterare, ideo subdit
et secundo id ipsum non repetit; et deinde ostendit alium modum quo
Deus homini loquitur per imaginariam visionem in apparitionibus
somniorum, unde subdit per somnium in visione nocturna: quod quidem
potest referri ad propheticam revelationem, secundum illud Num.
XII 6 si quis fuerit inter vos propheta domini, per somnium aut in
visione loquar ad eum, vel potest referri etiam ad communia somnia quae
credebat Eliud divinitus procurari. Modum autem et ordinem somniorum
consequenter exponit, primo quidem tangens naturalem causam cum dicit
quando irruit sopor super homines, quod quidem fit immobilitatis
exterioribus sensibus per vapores ascendentes ad principium sentiendi.
Secundo ponit dispositionem ex parte voluntatis humanae cum subdit et
dormiunt in lectulo, quia scilicet homines maxime ordinata et
significativa somnia vident quando quiete dormiunt: unde infirmis
propter inquietudinem apparent distorta somnia, unde signanter dicitur
Dan. II 28 somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo
huiuscemodi sunt: tu rex coepisti cogitare in stratu tuo et cetera.
Tertio ponit operationem divinam circa dormientem, quae quidem
attenditur primo quantum ad hoc quod, immobilitatis exterioribus
sensibus per soporem et homine in lectulo quiescente, datur divinitus
homini facultas quaedam percipiendi divinam instructionem eo quod eius
anima circa exteriora non occupatur, unde subdit tunc aperit aures
virorum; et satis convenienter vim perceptivam divinae instructionis in
somniis vocat aures, quia de huiusmodi instructione loquitur sicut de
locutione quadam, eo quod non fit per inspectionem ipsarum rerum sed
per signa quaedam sicut et locutio. Data autem facultate audiendi
consequens est ut doceat, unde subdit et erudiens eos instruit
disciplinam; et sumitur hic disciplina pro instructione eorum quae
homini occurrunt agenda vel vitanda, non pro cognitione scientiarum
speculativarum quae non consueverunt in somnio revelari, unde subdit ut
avertat hominem ab his quae fecit: frequenter enim homo in somniis
corripitur de peccatis commissis; et quia principium peccatorum est
superbia qua Dei praecepta contemnuntur, subdit et liberet eum de
superbia. Per hoc autem quod homo liberatur a culpa consequens est ut
evadat poenam, quod quidem consequenter ostendit quantum ad duplicem
poenam: primo quidem quantum ad spiritualem poenam animae, unde subdit
eruens animam eius de corruptione, quae scilicet est per deordinationem
potentiarum animae; secundo vero quantum ad poenam corporalem, unde
subdit et vitam illius, scilicet corporalem, ut non transeat in
gladium, puniendus scilicet pro suo peccato; vel potest utrumque
referri ad mortem corporalem, quae quandoque accidit per interiorem
corruptionem, sicut cum aliquis ex aegritudine moritur quam Deus
immittit pro peccato, quandoque vero accidit ex violentia gladii.
Deinde subiungit alium modum divinae locutionis, quod scilicet
corrigit hominem per aegritudinem corporalem, in qua primo notat
dolorem sensibilem, unde dicit increpat quoque, scilicet hominem de
peccatis praeteritis, per dolorem, scilicet corporalem ex aegritudine
provenientem, unde subdit in lectulo, secundum illud Psalmi super
lectulum doloris eius. Secundo tangit debilitatem infirmorum cum dicit
et omnia ossa eius marcescere facit, idest fortitudinem eius adnihilat
quae in ossibus consistit. Tertio ponit amissionem appetitus cum
subdit abominabilis ei fit in vita sua, idest dum adhuc vivit,
scilicet propter infirmitatem, panis, qui scilicet est cibus
communis, et animae illius cibus ante desiderabilis, quod refertur ad
alios cibos qui diversimode a diversis desiderantur. Quarto ponit
maciem cum subdit tabescet caro illius, idest deficiet, et sic per
consequens ossa quae tecta fuerant, scilicet carne, nudabuntur, idest
manifestabuntur sola cute contecta. Quinto ponit mortis periculum et
timorem, unde subdit appropinquabit corruptioni anima eius, idest vita
ipsius quae est per animam, unde subdit et vita illius mortiferis,
idest causis inducentibus mortem. Notandum est autem quod haec
proposuit ad respondendum conquestioni Iob quod Deus non ad singula ei
respondeat; voluit enim per praedicta probare quod tripliciter ei Deus
sit locutus: primo quidem per naturalem rationem sicut ad omnes
homines, secundo arguendo per somnia, dixerat enim supra terrebis me
per somnia et per visiones horrore concuties, tertio per infirmitatem,
dixerat enim supra XXX 16 nunc in memet ipso marcescit anima mea et
cetera. Item considerandum est quod Eliud, sicut et tres alii,
credebat infirmitates pro peccato homini advenire, non tamen
principaliter ad puniendum, sicut sonabant verba illorum trium, sed
magis ad redarguendum. Et quia Iob non solum videbatur conquestus
fuisse quod Deus ei non loqueretur, sed etiam quod ipse accedere non
posset ad colloquendum Deo et ad ponendum iudicium suum coram ipso, ut
patet supra XXIII 3, ideo huic questioni satisfacit: quia etsi
homini non pateat manifeste accessus ad Deum, sunt tamen Angeli medii
inter Deum et homines, qui iustitiam hominis Deo proponunt non quasi
eum instruentes sed sicut suis desideriis homines adiuvantes, et sic
nihil deperit homini quod ipse per se ipsum usque ad solium Dei non
potest accedere ut ei iustitiam suae causae proponat. Unde ad hoc
ostendendum subdit si fuerit pro eo, idest pro homine afflicto,
Angelus loquens, idest intercedens; et ne timeretur quod unus
Angelus non sufficeret ad interpellandum pro omnibus, subdit unus de
millibus, secundum illud quod supra XXV 3 dictum est numquid est
numerus militum eius? Ut enuntiet hominis aequitatem, idest coram
Deo proponat si quid est ex parte hominis iustum; miserebitur,
scilicet Deus, eius, scilicet hominis afflicti, et dicet, idest
Angelo imperabit: libera eum, ut scilicet sicut ipse est allegator
iustitiae hominis apud Deum ita etiam ipse sit executor divinae
misericordiae apud homines. Et a quo liberandus sit subdit ut non
descendat in corruptionem, idest in mortem; et ut hanc liberationem
Deo esse gratam ostendat, subdit ex persona Dei dictum inveni in quo
ei propitier, idest apparet in homine aliquid aequitatis ex quo ei
misereri possum, quod quaerebam. Et quia Iob supra VII 5, quasi
reparari non posset, dixerat induta est caro mea putredine, ad hoc
excludendum subdit consumpta est caro eius a suppliciis, quasi dicat:
hoc meae potestati non praeiudicat, unde subdit revertatur ad dies
adolescentiae suae, idest recuperet vigorem sicut in adolescentia.
Sic igitur positis Dei verbis liberantis, Eliud utens suis verbis
describit modum liberationis humanae dicens deprecabitur Deum, quasi
dicat: non sufficit quod Angelus pro eo loquatur, sed ad hoc quod
liberetur oportet quod ipse etiam pro se oret; vel aliter potest
continuari: quia enim supra ostenderat quod homo non potest conqueri de
hoc quod iudicium suum coram Deo ponere non possit, quia Angelus pro
eo efficaciter proponit, nunc ostendit quod etiam ipse pro se proponere
potest orando. Ut ostendat hoc etiam esse efficax sicut et primum,
subdit et placabilis erit ei, scilicet Deus homini, secundum illud
Ioel. II 13 benignus et misericors est et placabilis super
malitiam. Et ex hoc sequitur in homine fiducia cogitandi de Deo cum
quadam spirituali laetitia, unde subdit et videbit, scilicet homo,
faciem eius, idest considerabit bonitatem ipsius, in praesenti quidem
vita imperfecte in futura autem perfecte, in iubilo, idest in quodam
inexplicabili gaudio; et sic reddet, scilicet Deus, homini iustitiam
suam, idest remunerabit eum pro meritis, remoto impedimento peccati.
Sed hoc esse non potest nisi homo humiliter suum peccatum recognoscat
et confiteatur, unde subdit respiciet homines, quasi ultro se offerens
ad confessionem peccati, unde subdit et dicet: peccavi. Et ut non
credatur hoc ex humilitate dicere, subdit et vere deliqui, quod
inducit contra Iob quia supra dixerat XVII 2 non peccavi et in
amaritudinibus moratur oculus meus. Et in sua confessione non
murmurabit de poenae gravitate, unde subdit et ut eram dignus non
recepi, quasi dicat: graviorem poenam merui, et hoc videtur dicere
contra hoc quod Iob supra VI 2 dixerat utinam appenderentur peccata
mea quibus iram merui et cetera. Et fructum humilitatis ostendit
subdens liberavit enim animam suam, scilicet confitendo peccatum, ne
pergeret in interitum, idest in mortem, corporalem scilicet vel
spiritualem, et ut ulterius bona consequeretur, unde subdit sed vivens
videret lucem, scilicet vel corporalem vel spiritualem sapientiae. Et
quia Deus non statim hominem finaliter damnat sed multotiens monet,
ideo subdit ecce haec omnia, scilicet quae pertinent ad instructionem
per somnia et increpationem per dolores et sanationem, operatur Deus
tribus vicibus, idest multotiens quandiu viderit expedire; sed utitur
numero ternario ut congruat humanae consuetudini per quam solent homines
ter moneri vel citari. Et hoc facit non uni tantum sed omnibus
indigentibus, unde subdit per singulos, quos scilicet viderit
instruendos et increpandos. Et assignat utilitatem subdens ut revocet
animas eorum a corruptione, quod pertinet ad liberationem a malo, et
illuminet in luce viventium, quod pertinet ad consecutionem bonorum:
et potest utrumque exponi corporaliter vel spiritualiter. Quod autem
dicitur hic de tribus vicibus referendum est ad duos secundos modos
locutionis: nam de primo dictum est quod secundo id ipsum non repetit;
inducit autem hoc quasi ad ostendendum rationem quare aliquando
peccatores sustinentur in prosperitate et non statim condemnantur. Et
quia videbatur ei quod efficaciter locutus esset, inducit Iob ad
tacite audiendum ea quae restant, unde subdit attende, Iob, scilicet
corde, et audi me, scilicet auribus, et tace dum ego loquor,
scilicet ne me impedias. Et ne videatur ei auferre facultatem
respondendi, subdit si autem habes quid loquaris, responde mihi; et
quasi desiderans eius responsionem subdit loquere; et causam desiderii
subdens dicit volo enim te apparere iustum, quod dicit ad ostendendum
quod non intendebat eius confusionem. Et quia non credebat eum esse
iustum subdit quod si non habes, quid scilicet pro tua iustitia dicas,
audi me, tace, et docebo te sapientiam, quam scilicet ignoras.
|
|