|
Pronuntians quoque Eliud haec locutus est. Postquam Eliud
reprehenderat Iob de hoc quod cum Deo disputare cupiebat, accedit ad
disputandum contra illa duo quae supra praemiserat, et primo disputat
contra id quod, sicut sibi videbatur, Iob dixerat divinum iudicium
esse iniustum; et quia haec materia est valde difficilis et sublimis,
non est contentus in hac disputatione ad solum Iob verba dirigere,
praecipue quia putabat in hac materia esse erroneum, sed invocat
sapientes ad hanc rem diiudicandam. Hominum autem quidam sapientiam
per se ipsos considerant, et quantum ad hoc dicit audite, sapientes,
verba mea, quidam vero de his quae ad sapientiam pertinent
instruuntur, et quantum ad hoc subdit et eruditi, scilicet ab aliis,
auscultate me. Quare autem alios ad audientiam invitet ostendit
subdens auris enim verba probat, quasi dicat: ad hoc vos invito quod
verba mea audientes ea diiudicetis; et inducit similitudinem cum subdit
et guttur escas gustu diiudicat, quasi dicat: sicut gustus habet
iudicare de escis ita auditus de verbis. Ad quid autem haec pertineant
exponit subdens iudicium eligamus nobis, quasi dicat: ex communi
consensu iudicemus quid verius sit, et hoc est quod subdit et inter nos
videamus quid sit melius, utrum scilicet quod Iob dixit aut illud quod
ego sum contra eum dicturus. Unde consequenter proponit verbum Iob
subdens quia dixisti, Iob: iustus sum; hoc idem dixerat supra
XXVII 6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram, et
ulterius suam iustitiam manifestaverat quantum ad multa supra XXXI.
Subdit autem et Deus subvertit iudicium meum, et hoc idem accipit ex
hoc quod Iob supra XXVII 2 dixerat vivit Deus qui abstulit
iudicium meum, et ad idem pertinere videtur quod supra XIX 6
dixerat Deus non aequo iudicio afflixit me. Quae quidem verba Eliud
in peius interpretatus est: Iob enim suum iudicium ablatum esse
dixerat quia poenas sibi irrogatas esse aestimabat non ex iudicio
punientis culpam sed ex providentia probantis iustitiam, unde supra
XXIII 10 dixerat probabit me quasi aurum quod per ignem transit;
non autem quicumque non utitur iudicio subvertit iudicium, sed solum
ille qui iudicium profert iniustum: sic ergo interpretatus est quod
Iob dixerat Deus abstulit iudicium, ac si dixisset: Deus subvertit
iudicium meum iniuste iudicando, unde subdit in iudicando enim me est
mendacium, idest falsitas iudicii; quod quidem Iob numquam dixerat,
sed Eliud hanc esse eius intentionem in verbis praemissis credidit, ut
diceret se esse iniuste punitum. Ideo autem hanc opinionem Eliud
conceperat quia non videbat qualiter aliquis absque peccato posset
affligi nisi iniuste; et quia Iob sine peccato se esse dicebat,
aestimabat quod Iob sentiret se a Deo percussum per violentiam contra
iustitiam, unde subdit et violenta est sagitta mea absque peccato,
quasi dicat Iob dixisse: cum sim absque peccato, sagitta qua Deus me
vulneravit, idest adversitas immissa, violenta fuit, non iusta; et
videtur alludere verbis Iob quibus supra dixerat sagittae domini in me
sunt. Postquam igitur hanc perversitatem Eliud imposuerat ipsi Iob,
eum super hoc vituperare incipit dicens quis est vir ut est Iob?
Quasi: nullus, qui vir videatur, est ita perversus ut ipse; maxima
enim perversitas videtur ut aliquis Deum irrideat eius iudiciis
detrahendo, unde subdit qui bibit subsannationem, idest divinorum
iudiciorum irrisionem et reprobationem, quasi aquam, quae scilicet et
faciliter et cum refrigerio bibitur, ac si ei imponeret quod hoc quod
in contumelias Dei prorumperet, esset ei ad tribulationis refrigerium
et absque obstaculo conscientiae contradicentis hoc ageret. Solet
autem hoc esse proprium in peccatis perseverare volentium ut divina
contemnant iudicia, unde subdit qui graditur, idest consentit, cum
operantibus iniquitatem, qui scilicet iudicia divina despiciunt;
homines autem contra pietatem divinae religionis agentes non solum
despiciunt divina iudicia sed etiam ea negant vel asserunt iniusta,
quorum participem Iob esse credebat, unde subdit et ambulat cum viris
impiis, qui scilicet pietatem divinae religionis abiciunt. Quare
autem eum cum eis consentire dicat ostendit subdens dixit enim: non
placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo, idest etiam si eum
secutus fuerit per viam iustitiae. Hoc autem Iob non dixerat, sed
verbis eius Eliud abutens hoc ei imponit; dixerat enim supra Iob
XXIII 11 vestigia eius secutus est pes meus, et postea supra
XXX 21 dixerat mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus
tuae adversaris mihi, ex quibus verbis credebat Iob hoc sentire quod
Deo displiceret quamvis eum fuerit secutus, sed Iob praedicta verba
retulerat ad exteriorem persecutionem, non ad interiorem
reprobationem. Quia ergo Eliud verbis Iob abutens ei imponere
nitebatur quod ipse non sentiebat nec in suis verbis intellexerat,
manifestum est quod tota sequens disputatio contra Iob non erat; quia
tamen Eliud aestimabat Iob tantae perversitatis esse ut Dei iudicium
reputaret iniustum, dedignatur eum super hoc ad disputationem provocare
sed alios sapientes advocat ad iudicandum, unde subdit ideo viri
cordati, idest intelligentes, audite me: sicut enim cor est
principium vitae corporalis, ita intellectus est principium totius
intellectualis vitae, unde et supra XII 3 cor pro intellectu
posuerat dicens et mihi est cor sicut et vobis. In sua autem
disputatione Eliud primo proponit quod probare intendit, quod scilicet
in divino iudicio iniustitia esse non possit: ipse enim est Deus cui
debetur pietatis cultus, et per suam omnipotentiam omnibus dominatur
leges iustitiae statuens homini; et ideo contra divinitatem eius esset
si impietati faveret, et ideo dicit absit a Deo impietas; esset etiam
contra dominium omnipotentiae eius si ad iniustitiam declinaret, unde
subdit et ab omnipotente iniquitas, scilicet absit. Remota autem
divina iniustitia, ostendit modum divinae iustitiae subdens opus enim
hominis reddet ei, idest retribuet ei bonum vel malum pro eius
operibus; et quia eorum qui bene operantur quidam aliis melius
faciunt, et eorum qui male operantur quidam aliis magis peccant, ideo
subdit et iuxta vias singulorum restituet eis, scilicet melius meliori
et peius peiori. Quod autem in Deo non sit iniustitia probat primo
quidem ex hoc quod si ipse iniustus esset nusquam iustitia reperiretur,
quia ad ipsum pertinet universale iudicium omnium, unde subdit quem
constituit alium super terram? Quasi dicat: numquid credendum est
quod aliquis sit constitutus a Deo qui iuste iudicet omnem terram, si
apud ipsum sit iniquitas? Ideo autem dicit credendum non esse quod
alius terram iudicet quia idem est factor mundi et gubernator; unde
sicut nulli alii commisit quod faceret mundum, ita nullum alium
praeposuit gubernationi mundi, et hoc est quod subdit aut quem posuit
super orbem quem fabricatus est, idest totius orbis gubernatorem?
Quasi dicat nullum, quia sicut ipse per se ipsum orbem fabricatus
est, ita etiam per se ipsum orbem gubernat et iudicat; habet quidem
gubernationis suae executores tamquam ministros, sed ipse est omnium
ordinator: nullo autem modo possibile est quod universalis mundi
gubernatio sit iniusta. Secundo ostendit quod apud Deum non sit
violentia et iniquitas per experimentum: tanta est enim eius potentia
qua res conservat in esse ut, si violentia uti vellet contra
iustitiam, omnes homines subito posset extinguere, unde subdit si
direxerit, scilicet Deus, ad eum, scilicet ad hominem conterendum,
cor suum, idest voluntatem suam, spiritum suum, idest animam eius,
et flatum, idest corporalem vitam ex anima subsecutam, ad se trahet,
eum scilicet sua virtute a corpore separans, secundum illud Eccl.
ult. et spiritus revertatur ad Deum qui dedit illum. Ablato autem
spiritu divinitus homini dato, consequens est ut carnalis vita
deficiat, unde subdit deficiet omnis caro simul, idest species carnis
cessabit, et ulterius in sua componentia resolvetur, unde subdit et
homo in cinerem revertetur, secundum illud Psalmi auferes spiritum
eorum et deficient et in pulverem suum revertentur. Pulverem autem in
quem caro resolvitur cinerem nominat, vel quia apud antiquos corpora
mortuorum igne combusta resolvebantur in cineres, vel quia ea in quae
corpus mortuum resolvitur sunt quaedam reliquiae caloris naturalis qui
in humano corpore vigebat. Quia ergo tam facile est Deo, si velit,
in cinerem redigere totum genus humanum, ex ipsa hominum conservatione
apparet quod ad eos violentia iniusta non utitur. Quia ergo Eliud
putavit praedictas rationes esse sufficientes, ad earum considerationem
Iob invitat cum subdit si ergo habes intellectum, ut scilicet vim
mearum rationum percipere possis, audi quod dicitur, scilicet
exterioribus auribus, et interiori attentione ausculta vocem eloquii
mei, ut scilicet iustitiam divini iudicii recognoscas; ad quod etiam
eum inducit ex proprio periculo vel utilitate cum subdit numquid qui non
amat iudicium sanari potest? Quasi dicat: tu qui sanari indiges,
quasi multis infirmitatibus oppressus, hoc consequi non potes nisi ames
divinum iudicium. Improbat autem consequenter eius sententiam, quam
esse putabat de iniustitia divini iudicii, per multa evidentia indicia
divinae iustitiae, unde subdit et quomodo tu eum, scilicet Deum, qui
iustus est, ut scilicet per multa apparet, intantum condemnas, ut
scilicet eum dicas iudicii subversorem? Ad commendationem autem
divinae iustitiae primo assumit quod potentum personas Deus non accipit
sed eos arguit et punit pro suis peccatis. Inter potestates autem
humanas praecellit regia dignitas, et quantum ad hoc primo dicit qui,
scilicet Deus, dicit regi: apostata. Idest non veretur regem
arguere de apostasia propriae professionis qua profitetur se iustitiam
servaturum; secundum autem locum tenent duces exercituum, de quibus
subdit qui vocat duces impios, quasi dicat: non timet eos de
crudelitate arguere; tertio loco ponit rectores civitatum, cum subdit
qui non accipit personas principum, quin scilicet eos et arguat et
iudicet pro peccatis; quarto autem loco tangit eos qui non habent
legitimam sed usurpatam potestatem, scilicet tyrannos, et quantum ad
hoc subdit nec cognovit, idest approbavit, tyrannum, ei scilicet
deferendo, cum disceptaret, scilicet tyrannus, contra pauperem,
quasi dicat: non favet potentibus contra impotentes, quod ad eius
iustitiam pertinet. Et quare eis non deferat subdit opus enim manuum
eius sunt universi, scilicet tam magni quam parvi, et ideo parvos non
despicit sed amat sicut sua opera, nec potentes timet cum sint suae
potestati subiecti. Et ne crederet aliquis quod potentes Deus solum
argueret, non autem eos ulterius puniret, subditur de eorum duplici
poena: primo quidem de morte ex improviso eis superveniente, unde
subditur subito morientur, secundum illud Is. XXX 13 subito dum
non speratur veniet contritio eius; si enim consueto modo eis mors
expectata superveniret, non imputaretur hoc divino iudicio sed
inferioribus causis. Secundo ponit poenam rebellionis subditorum, per
quam potestatem amittunt, unde subdit et in media nocte curvabuntur
populi, idest populi regibus et principibus subiecti subito incurvantur
ex aliqua occulta machinatione ad hoc quod principes suos deserant,
unde subdit et pertransibunt, scilicet dominium commutantes, et
auferent, idest deponent a dominio vel etiam occident, violentum,
idest eum qui spreta iustitia violentiam subditis inferebat, absque
manu, scilicet armatorum: cum enim aliquis princeps ab extraneis
aufertur requiritur quod habeat manum armatam contra ipsum, sed quando
subditi in quibus erat tota eius potentia subito eum deserunt, videtur
auferri sine manu; quamvis et hoc possit referri ad poenam populorum,
sed primum melius est quia nunc agitur de iustitia quam Deus exercet in
magnos, postea autem dicetur de iustitia quam exercet in populos. Ut
autem huiusmodi poenae ex divino iudicio provenire credantur, subdit
oculus enim eius, idest prospectus divinae providentiae, est super
vias hominum, idest super opera eorum; et ut exprimat Deum
singulariter omnia particularia operum humanorum cognoscere, subdit et
omnes gressus eorum, idest omnes processus operationum humanarum,
considerat, scilicet distincte, non solum in generali. Posset autem
aliquis credere quod quia Deus lux est, impii autem in tenebris sunt,
quod occultentur a Deo, sed hoc excludit subdens non sunt tenebrae,
scilicet ignorantiae, et non est umbra mortis, idest obscuritas culpae
ducens ad mortem, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem, quasi
scilicet sicut ipsi cognoscere Deum nolunt ita Deus eos non
cognoscat; dicitur tamen eos ignorare reprobando. Et quia dixerat
principes pro suis peccatis subito mori et auferri, quod videtur esse
irremediabilis poena, huius rationem ostendit consequenter ex hoc quod
ex quo Deus hominem iudicat pro suis peccatis finaliter condemnandum,
non datur homini facultas ut ulterius quasi iudicio decertet cum Deo:
et hoc est quod subdit neque enim ultra, scilicet postquam Deus
iudicat eum condemnandum, in hominis potestate est ut veniat ad Deum
in iudicium, quasi scilicet Deus sit propter eum suum iudicium
retractaturus; et hoc praecipue videbatur dicere contra Iob qui
postquam condemnatus erat ad poenam, supra XXIII 3 dixerat veniam
usque ad solium eius, ponam coram eo iudicium. Conteret multos et
innumerabiles et cetera. Duo sunt propter quae homines maxime solent a
iustitia declinare, quorum primum est quia deferunt magnatibus,
secundum est quia deferunt multitudini contra iustitiam; ostenderat
autem supra perfectionem divinae iustitiae ex hoc quod magnatibus non
defert, unde nunc consequenter ad commendationem divinae iustitiae
ostendit quod nec etiam multitudini peccantium defert, unde dicit
conteret multos, scilicet peccatores, eos occidendo vel aliter
puniendo. Et ne credatur usque ad aliquam certam quantitatem
multitudinis procedere divinam iustitiam et non ultra, subdit et
innumerabiles, quasi dicat: certo numero comprehendi non possunt illi
quos propter peccata Dei iustitia conterit. Sed ne ex hoc deperire
credatur humani generis status, subdit et stare faciet alios pro eis,
quia scilicet quibusdam morientibus alii succedunt, et quibusdam a
prosperitate decidentibus alii sublevantur, ut sic quodammodo
uniformitas in genere humano appareat. Solet autem contingere quod
quando sunt multi puniendi, non possunt iudices singulorum causas
diligenter perscrutari; sed ne hoc de Deo credatur subdit novit enim
opera eorum, quid scilicet unusquisque mereatur; et ideo singulis
secundum sua opera retribuit, unde subdit idcirco inducet noctem,
idest subitam et inopinatam adversitatem, et conterentur, scilicet ex
improviso. Quare autem in nocte opprimantur ostendit ex hoc quod, cum
ipsi possent videre illud quod eis expediebat, hoc contempserunt, et
ideo iustum est ut non detur eis facultas praevidendi supervenientia
mala ad cavendum: et hoc est quod subdit quasi impios, idest pietatis
notitiam respuentes, percussit eos, scilicet existentes in loco
videntium, idest in statu in quo videre poterant, tum per naturalem
rationem tum per sacram doctrinam, quid esset faciendum et quid esset
vitandum; sed hoc ipsi respuerunt, unde subdit qui quasi de industria
recesserunt ab eo, scilicet Deo, peccantes ex certa malitia. Unde
ponit consequenter in eis ignorantiam affectatam cum subdit et omnes
vias eius, idest mandata Dei, intelligere noluerunt, et sic patet
quod propter ignorantiam non excusantur sed magis damnabiles redduntur.
Effectum autem huiusmodi malitiae affectatae ostendit subdens ut
pervenire facerent ad eum clamorem egeni, quasi dicat: intantum
ostendunt se viarum Dei ignaros ut pauperes opprimerent quos Deus
exaudit; unde sicut non exhorrent pauperum oppressionem, ita non
timent Dei indignationem, unde subdit et audiret vocem pauperum,
quasi dicat: parvipendunt quod Deus voluntatem suam adhibet ad
pauperes exaudiendum. Et quia multitudinis contritionem attribuerat
divino iudicio, posset autem aliquis credere hoc non provenire ex
divino iudicio quod aliqua multitudo conteritur et alia prosperatur,
sed per alicuius potentis principis aut gubernationem aut
impugnationem, ideo ad hoc excludendum subdit ipso enim concedente
pacem, quis est qui condemnet? Quasi dicat: ideo dico quod ipse est
qui conterit multos et innumerabiles, quia si ipse vellet eis pacem
temporis et prosperitatis concedere, nullus posset multitudinem
condemnare, et e contrario si ipse condemnare intendit, nullus est qui
possit pacem praebere, unde subdit ex quo abscondit faciem suam,
subtrahendo scilicet suae consolationis praesentiam, quis est qui
contempletur eum, idest qui possit in eo consolationem invenire quasi
eius pulchritudinem videndo? Est autem et alia poena multitudinis
praeter contritionem, qua scilicet affligitur tyrannorum dominio, et
quantum ad hanc poenam subdit et super gentem et super omnes homines,
quasi dicat: non solum in una gente iudicia sua exercet per
contritionem vel tyrannorum oppressionem, sed etiam in omnes homines;
et subdit de tyrannorum oppressione qui regnare facit hominem hypocritam
propter peccata populi, qui scilicet ex eius regimine affligitur, in
quo etiam videtur respondere quaestioni quam Iob proposuerat supra
XXI 7 quare impii vivunt, confortati sunt sublimatique divitiis?
Hoc enim esse asserit non propter eorum merita, sicut ibidem Iob
probaverat, sed propter aliorum demerita qui ex eorum prosperitate
puniuntur. Sic ergo ostenso quod in Deo iniustitia esse non potest et
quod eius iustitia maxime manifesta est ex iudiciis quae exercet in
principes et multitudinem, dat Iob locum respondendi, unde subdit
quia ergo ego locutus sum ad Deum, idest ea quae ad Dei honorem
spectant, te quoque non prohibebo, dans scilicet tibi locum
respondendi. Et ad quid debeat sua responsio tendere ostendit subdens
si erravi, scilicet sicut aliis amicis tuis imposuisti, scilicet quod
essent cultores perversorum dogmatum, tu doce me, scilicet veritatem
ut possim ab errore liberari. Potest autem aliquis in loquendo
deficere non solum errando contra veritatem doctrinae, sed etiam in
particulari iudicio deficiendo contra veritatem iustitiae, unde subdit
si iniquitatem locutus sum, ultra non addam, ostendens scilicet se
correctioni paratum. Et quia aestimabat quod Iob contra eum graviter
turbaretur, consequenter ostendit eius turbationem esse iniustam
subdens numquid a te Deus expetit eam? Quasi dicat: etiam dato quod
sim iniquitatem locutus, tu pro ea non teneris Deo respondere, unde
non debes graviter per hoc turbari, unde subdit quia displicuit tibi?
Scilicet per inordinatam animi turbationem. Ostendit autem secundo
quod non debet inde graviter turbari quia ipsemet Iob verba inceperat
dicens pereat dies etc., ex quibus tota disputatio habuit ortum, unde
subdit tu enim coepisti loqui, et non ego. Tertio ostendit eum non
debere graviter turbari quia ipse etiam habet facultatem dicendi quod
sibi placuerit, unde subdit quod si quid nosti melius, scilicet quam
ego dixerim, loquere, scilicet ostendendo errorem vel iniquitatem
meam. Et ne videretur hoc dixisse quasi dubitans de sua iustitia et
veritate suorum verborum, intendit asserere consequenter Iob et in
sapientia et in intellectu deficere: et propter hoc reputabat eum
indignum sua disputatione, cuius una pars pertinet ad opponentem, in
quo maxime requiritur acumen intellectus ad inveniendum rationabiles
vias ad propositum ostendendum, unde subdit viri intelligentes
loquantur mihi, scilicet mihi obicientes; altera vero pars
disputationis pertinet ad respondentem, in quo maxime requiritur
sapientia ut bene iudicet de auditis, unde subdit et vir sapiens audiat
me, scilicet opponentem, paratus ad respondendum. Horum autem
defectum in Iob ex eius verbis collegerat, unde subdit Iob autem
stulte, idest contra sapientiam, locutus est, quantum scilicet ad hoc
quod reputabat eum aliquid dixisse contra rectitudinem divini iudicii,
et verba illius non sonant disciplinam, quae scilicet pertinet ad
ordinatam intelligentiam, et hoc videtur retulisse ad hoc quod Iob se
iustum asserebat. Et quia Iob istos defectus in se non
recognoscebat, convertit Eliud verba sua ad Deum postulans ut
probetur Iob ad suos defectus recognoscendum, unde subdit pater mi,
idest o Deus quem patrem reputo propter reverentiam quam ad te habeo,
iustitiam tuam in omnibus defendens, probetur Iob, idest ostendatur
sibi per flagella suus defectus, usque ad finem, idest quousque se
recognoscat iniustum; vel usque ad finem, idest usque ad mortem. Et
huius petitionis iustitiam ostendit subdens ne desinas ab homine
iniquitatis, quasi dicat: iniquitas sua hoc meretur ut flagella non
cessent. Et ad maiorem exaggerationem subdit qui super peccata sua,
scilicet praeterita pro quibus flagellatus est, addit blasphemiam, ut
scilicet se iustum, Deum vero asserat iniustum; pro quo exoptat ei
primo quidem poenam in praesenti, unde subdit inter nos interim
constringatur, scilicet adversitatibus; secundo autem innuit poenam
futuram, unde subdit et tunc, scilicet iam temporaliter afflictus, ad
iudicium, scilicet futurae ultionis, provocet sermonibus suis Deum,
quibus scilicet contra eum blasphemat.
|
|