|
Igitur Eliud haec rursum locutus est et cetera. Postquam Eliud
improbaverat verba Iob quantum ad hoc quod, sicut ipse aestimabat,
imposuerat iniquitatem divino iudicio, hic intendit improbare verba
eius quantum ad hoc quod dixerat se esse iustum, unde dicitur igitur
Eliud haec rursum locutus est. Interrupto scilicet sermone,
expectans si Iob responderet, quo non respondente iterato sermonem
assumpsit dicens numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres:
iustior Deo sum? Hoc quidem numquam Iob dixerat, nec Eliud ei
imponit quod haec verba protulisset sed quod verba quae protulit ex hac
cogitatione provenirent, unde signanter fecit de cogitatione
mentionem. Ex quibus autem verbis hanc cogitationem eum habuisse
Eliud ostendit subdens dixisti enim: non tibi placet quod bonum est -
alia littera quod rectum est -, vel quid tibi prodest si ego
peccavero? Haec duo verba in praemissis Iob verbis numquam
inveniuntur, sed primum horum, scilicet quod Deo non placeat quod
bonum est, videtur accipere ab eo quod Iob supra X 15 dixerat si
impius fuero, vae mihi est. Et si iustus, non levabo caput, quod
Iob dixerat ad significandum quod temporalibus poenis iusti pariter et
iniusti affliguntur, sed Eliud hoc interpretabatur esse dictum quasi
Deo hominis iustitia non placeret. Hoc vero quod secundo proponit
quid tibi prodest si ego peccavero? Nusquam legitur Iob dixisse, sed
hoc accipere voluit ex hoc quod ibidem Iob dixerat si peccavi et ad
horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non
pateris? Quod Iob dixerat ad ostendendum quod prosperitas temporalis
non semper innocentiam comitatur, alioquin ipse prosperitatis tempore
innocens fuerat, dimissis sibi peccatis, nec erat ratio quare post
peccatorum remissionem iterato a Deo peccatis mundaretur; sed Eliud
ad hanc sententiam haec verba retorsit quasi Iob putaverit peccatum
suum aut poenam peccati Deum induxisse propter suam utilitatem. Ex
his autem duobus, scilicet quod Deo non placeret quod bonum est, et
quod ipse utile sibi reputaret peccatum, sequi videretur quod Iob
iustior Deo esset, cum de se supra dixerit quod displicuerint ei mala
et placuerint bona. Concludit autem ex praemissis propter eorum
absurditatem se compelli ad respondendum, unde dicit itaque ego
respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum, qui scilicet te talia
dicentem convincere non potuerunt. Et incipit ab eo quod ultimo dictum
est, ostendens quod Deus non potest iuvari nec laedi ex operibus
nostris bonis vel malis, et hoc propter eius sublimitatem, quam primo
proponit dicens suspice, idest sursum inspice, caelum, quod scilicet
est sedes Dei, et intuere, scilicet visu, et contemplare, scilicet
mente, aethera, idest totum superius corpus, ex cuius non solum
altitudine sed etiam magnitudine, motu et ornatu conicere potes hoc,
scilicet quod altior te sit, intantum scilicet quod opera tua ei nec
proficere nec nocere possunt, unde subdit si peccaveris, scilicet in
te vel in Deum, quid ei nocebis? Quasi dicat: in nullo ex hoc
detrimentum patietur. Quantum autem ad peccata quae committuntur in
proximum subdit et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quibus
scilicet iniuste proximos laedis, quid facies contra eum? Quasi
dicat: in nullo ex hoc laedetur. Quantum autem ad bona quae in
proximum fiunt subdit porro si iuste egeris, scilicet ius suum proximis
reddens, quid donabis ei? Quasi dicat: quid ipse ex hoc lucrabitur?
Quantum autem ad opera divini cultus subdit aut quid de manu tua
accipiet, scilicet in sacrificiis et oblationibus? Quasi dicat
nihil, secundum illud Psalmi non accipiam de domo tua vitulos. Et
quia posset aliquis credere quod ad Deum non pertineret utrum homo
ageret iuste vel iniuste, ad hoc excludendum subdit homini qui similis
tui est nocebit impietas tua, qui scilicet susceptivus est nocumenti,
et filium hominis adiuvabit iustitia tua, qui scilicet auxilio
iustitiae indiget; propter hoc ergo prohibetur a Deo impietas et
iustitia mandatur, quia Deo est de hominibus cura qui per hoc vel
iuvantur vel laeduntur. Et ex hac fide contingit quod homines oppressi
clamant ad Deum contra oppressores, quorum quidam dolose opprimunt per
calumniam, unde subdit quantum ad hos propter multitudinem
calumniatorum clamabunt, scilicet ad Deum illi qui ab his oppressi
sunt; quidam vero opprimunt manifeste per violentiam, et quantum ad
hos subdit et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum, idest plorabunt
ad Deum propter violentam potentiam tyrannorum; ex quo datur intelligi
quod non solum Deo non prodest quod aliquis peccat, sed ei displicet
et punit, alioquin frustra clamarent oppressi. Deinde convertit se ad
improbandum aliud verbum quod praemiserat non tibi placet quod rectum
est, quod divinae sapientiae repugnaret, quae primo quidem apparet in
rerum creatione, unde dicit et non dixit, scilicet Iob sentiens quod
Deo bona non placerent: ubi est Deus qui fecit me? Non enim Deus
fecit res nisi propter bonum, unde dicitur Gen. I 25 vidit Deus
quod esset bonum etc., unde manifestum est quod Deo placet bonum.
Secundo inducit beneficium humanae instructionis quo aliqui instruuntur
ad bonum ex revelatione divina, unde subdit qui dedit, scilicet per
revelationem, carmina, idest humanae instructionis dogmata quae ab
antiquis multotiens carminibus comprehendebantur, in nocte, idest ad
litteram in somnio nocturno, vel in quiete contemplationis seu
obscuritate visionis; non autem erudiret homines ad bonum familiariter
nisi bonum ei placeret. Tertio inducit infusionem naturalis luminis
quo bonum a malo discernimus per rationem in qua excedimus bruta, unde
subdit qui docet nos super iumenta terrae, quae scilicet ratione
carent; et quia antiqui avium garritus et motus observabant quasi
divinitus instructarum ac si rationem haberent, ideo ad hoc excludendum
subdit super volucres caeli erudit nos, quae etiam rationem non
habent. Et quia odit malum et placet ei bonum, ideo oppressos
clamantes audit, oppressores non audit, unde subdit illi clamabunt,
scilicet calumniatores et tyranni, quasi petentes a Deo desideriorum
suorum impletionem, et non exaudiet, scilicet Deus, et hoc propter
superbiam malorum, scilicet hominum, secundum illud Psalmi respexit
in orationem humilium. Et ne aliquis crederet Deum indifferenter
omnes exaudire, subdit neque enim frustra, idest sine ratione,
exaudiet Deus, quia scilicet iustissima ratione hos exaudit et non
illos, unde subdit et omnipotens singulorum causas intuebitur, ut
scilicet dignos exaudiat, non indignos. Maxime autem videtur quod
Deus singulorum causas non videat ex hoc quod quandoque impii
prosperantur, sed ad hoc excludendum subdit etiam cum dixeris, idest
in corde tuo cogitaveris: non considerat, scilicet Deus, facta
hominum, iudicare coram illo, idest praepara te ut iudicium eius
suscipias, et expecta eum, scilicet in futurum iudicantem etsi hic non
puniat: tardat enim ut in futuro gravius damnet, unde subdit nunc
enim, idest in praesenti vita, non infert furorem suum, idest
magnitudinem poenae, nec ulciscitur scelus valde, idest non punit in
praesenti secundum quod exigit gravitas culpae, quia poenae praesentis
vitae sunt ad correctionem et ideo illos quos correctione indignos
iudicat futurae damnationi reservat: et haec est alia ratio quare impii
in hoc mundo prosperantur, in quo concordat cum opinione Iob. Sed
quia eius verba prave intellexerat ideo ea reprehendit concludens ex
dictis: ergo Iob frustra, idest sine ratione, aperit os suum, quasi
prolixitatem sermonis in ipso reprehendens, et absque scientia verba
multiplicat, in quo arguit in ipso ignorantiam et loquacitatem
inutilem.
|
|