|
Addens quoque Eliud haec locutus est et cetera. Praemiserat Eliud
supra duo in verbis Iob contra quae disputare intendebat, scilicet de
hoc quod dicebat se esse iustum et quod Deo imposuerat iniquitatem
iudicii, prout Eliud verba Iob interpretatus fuerat, et contra haec
duo Eliud in superioribus iam disputaverat; nunc iterato per aliam
viam contra eadem disputare intendit, unde dicitur addens quoque
Eliud, scilicet subsequentes rationes ad praemissas, haec locutus
est, scilicet quae sequuntur. Inter quae primo eum ad attentionem
excitat dicens sustine me paululum, quia scilicet breviter sub una
responsione contra duo praemissa disputare intendit, unde subdit et
indicabo tibi, scilicet veritatem rei de qua agitur; et ne videatur
superfluus, quia scilicet iam supra ostendisse videbatur quod volebat,
subdit adhuc enim habeo quod pro Deo loquar, quasi dicat: adhuc mihi
aliae suppetunt rationes quibus aequitatem divini iudicii defendam. Et
quia contra utrumque praemissorum iterato intendit rationes inducere,
subdit repetam scientiam meam a principio, quasi dicat: contra totum
id quod est a principio dictum iterato secundum meam sententiam rationes
adducam: et quod huius rei sit debitor subdit et operatorem meum,
idest Deum qui me fecit, probabo iustum, excludens scilicet
iniquitatem ab eius iudicio quam tu Iob ei imponere videris ut te
asseras iustum. Et ne aliquis diceret quod ea quae dicturus erat non
ex vera scientia sed ex falsa opinione procedebant, subdit vere enim
absque mendacio sermones mei, quasi dicat: non sum dicturus nisi vera
quae rectae scientiae conveniunt, unde subdit et perfecta scientia
probabitur tibi, idest probationes sequentes tibi concludent ex his
quae videntur pertinere ad perfectam scientiam. His igitur quasi
prooemialiter praemissis, incipit disputare super praemissis verbis
quae Iob imponebat, et primo contra hoc quod Iob dixerat se esse
iustum, ad quod excludendum hoc modo procedit. Iob prosperitatis
tempore magnae potestatis erat; contingit autem quandoque quod aliqui
potentes persequuntur vel propter invidiam vel propter timorem quo
timent ne ab eis per potentiam opprimantur, quod quidem proprie est
impotentum qui et potentibus invident et eorum oppressionibus timent;
sed hoc de Deo dici non potest qui est in potentia excellens, unde
subdit Deus potentes non abicit cum ipse sit potens, ex quo datur
intelligi quod Deus nihil in homine odit in quo ei similatur, quia cum
Deus sit ipsa essentia bonitatis, non potest esse quod aliquid
similetur ei nisi in bono: ex quo patet quod Deus non persequitur
aliquos quia sunt potentes sed quia in eis quandoque invenitur
iniquitas, et pro hac puniuntur a Deo, unde subdit sed non salvat
impios, idest damnat eos; et causam damnationis ostendit subdens et
iudicium pauperibus tribuit, idest iudicium facit de potentibus iniquis
pauperibus qui ab eis sunt oppressi. Non autem propter potentiam
desistit a subventione iustorum, unde subdit non aufert a iusto,
scilicet homine etiam potente, oculos suos, idest prospectum suae
benignitatis et misericordiae, secundum illud Psalmi oculi domini
super iustos. Et quod a potentibus si sunt iusti non auferat suam
misericordiam, manifestat per beneficia quae potentibus confert, primo
quidem stabiliendo potestatem eorum, unde subdit et reges in solio
collocat in perpetuum, scilicet si fuerint iusti. Secundo quia eos
promovet in maius, unde subdit et illi, scilicet in solio collocati,
eriguntur, idest ad maiora exaltantur, dum scilicet Deus eis et
potentiam et divitias auget. Tertio per hoc quod, etiam si puniti
fuerint propter peccata, miseretur eorum si paenitere voluerint, unde
subdit et si fuerint, scilicet reges, in catenis, idest in carcere
positi, et vinciantur, idest ligentur, funibus paupertatis, idest si
in carcere positi paupertatem patiantur, quae est quoddam vinculum quo
homines ligantur ne opera sua possint implere et insuper multis miseriis
astringuntur: et tamen eis sic in miseria constitutis primo quidem
Deus hoc beneficium confert quod eos recognoscere facit pristina
peccata pro quibus puniti sunt, unde subdit indicabit eis opera eorum,
idest faciet ut cognoscant ea quae fecerunt esse iniusta, unde subdit
et scelera eorum, quasi dicat: faciet cognoscere quod opera quae
fecerunt erant scelerata; et quantum ad quid peccaverint ostendit
subdens quia violenti fuerunt: hoc enim est peccatum proprium potentum
ut subditis violentias inferant, utentes sua potentia quasi lege
iustitiae. Nec solum facit eos peccata sua praeterita cognoscere sed
etiam ostendit eis quod pro suis peccatis puniuntur, unde subdit
revelabit quoque aurem eorum, idest faciet ut intelligant quod eis
Deus puniendo loquitur, quod scilicet propter sua peccata puniuntur,
unde subdit ut corripiat, quasi dicat: hoc faciet eos recognoscere
quod Deus eos punivit ad correptionem. Et ulterius persuadebit eis
quod paeniteant, unde subdit et loquitur, scilicet interius vel per
exteriorem admonitorem, ut revertantur ab iniquitate, paenitendo
scilicet a pristinis peccatis. Et huius paenitentiae fructum ostendit
subdens si audierint, scilicet corde proponentes, et observaverint,
scilicet opere implentes, reducentur ad statum pristinum et ita
complebunt dies suos in bono, scilicet virtutis vel prosperitatis
terrenae, et annos suos in gloria, scilicet terrena; si autem non
audierint, idest si non oboedierint interiori inspirationi ut
paeniteant, transibunt per gladium, idest de carcere educentur ad
occisionem gladii, et consumentur, idest destruentur, in stultitia,
idest propter suam stultitiam. Ubi considerandum est quod Eliud in
hoc videtur cum amicis Iob convenire quod ponit adversitates praesentes
esse poenas peccatorum et quod per paenitentiam aliquis redit ad
pristinam prosperitatem: hoc autem etsi aliquando contingat, non tamen
semper secundum opinionem Iob. Sed quia quandoque contingit quod
aliqui adversitates patiuntur quorum peccata non apparent, ne per hoc
praedicta eius sententia elidatur, interpretatur eos simulatores esse
quantum ad hoc quod praetendunt iustitiam quam non habent, et callidos
inquantum scilicet astutiis quibusdam utuntur ad hoc quod sub colore
iustitiae iniustitiam faciant, et ex hoc ipso gravius peccant, unde
subdit simulatores et callidi provocant iram Dei, quia scilicet hoc
Deus magis detestatur; tales etiam non de facili paenitent etiam inter
flagella quia se aestimant iustos sicut ab aliis laudantur, unde subdit
neque clamabunt, scilicet ad Deum misericordiam petentes, cum vincti
fuerint, scilicet catenis et funibus paupertatis: in quo dat
intelligere quod aestimaverit Iob simulatorem et callidum fuisse, et
ideo inter poenas peccatum suum recognoscat. Et quia tales non
paenitent in poenis ideo ab adversitate non liberantur, unde subdit
morietur in tempestate anima eorum, quae scilicet usque ad mortem
diversas angustias patietur, et vita eorum, scilicet deficiet, inter
effeminatos, quibus scilicet non est virtus ut se de manu opprimentium
liberent. Recte autem simulatores effeminatis comparat quia ex
parvitate animi contingit quod homines sint simulatores: est enim
proprium magnanimi esse manifestum, ut dicitur in IV Ethicorum. Et
quia dixerat quod Deus potentibus in tribulatione constitutis
subvenit, ne videatur Deum dicere acceptorem personarum ostendit quod
idem etiam beneficium pauperibus confert, unde subdit eripiet pauperem
de angustia sua, scilicet eum ab adversitate liberando; et ordinem
liberationis ostendit subdens et revelabit in tribulatione aurem eius,
idest faciet eum intelligere quod pro peccatis suis punitur et ad
paenitentiam eum inducit, sicut et supra de potentibus dixit. Ea
autem quae supra communiter dixerat applicat ad personam Iob; et primo
quidem, quia dixerat quod Deus in tribulatione salutem affert et
pauperibus et potentibus, concludit quod etiam Iob huiusmodi salutem
sperare potest a Deo cum subdit igitur salvabit te de ore angusto
latissime, idest de tribulatione quae est sicut quoddam foramen
angustum per quod homo in quandam latitudinem diversarum miseriarum
intrat: unum enim malum fit homini causa diversorum malorum, et
huiusmodi malorum multiplicatio procedere potest usque ad infinitum ut
numquam sit pervenire ad statum quietis, et hoc est quod subdit et non
habente fundamentum, scilicet in quo homo possit quiescere, subter
se, idest cum descenderit in profundum malorum, quod praecipue
pertinere videtur ad poenas quae sunt post mortem, quae in perpetuum
durant sine quiete. Non solum autem promittit ei liberationem a malis
si peccatum recognoscere et paenitere voluerit, sed etiam abundantiam
bonorum, unde subdit requies autem mensae tuae erit plena pinguedine,
quasi dicat: cum securitate et quiete comedere poteris abundanter de
bonis quae tibi divinitus restituentur. Et quia ostenderat quod Deus
potentes non abicit sed iniquos, Iob autem videbatur a Deo abiectus
per multiplices adversitates, subdit causa tua quasi impii iudicata
est, quasi dicat: non es punitus quia potens eras sed quasi impius;
et contra hoc recompensationem sibi promittit si paenituerit, cum
subdit causam iudiciumque recipies, idest causa et iudicium restituetur
tibi ut possis aliorum causas discutere et de eis iudicare. Et quasi
iam hoc factum esset monet eum qualiter in statu illo se debeat habere:
contingit autem quandoque quod iudices a iustitia declinant propter
iram, et quantum ad hoc dicit non te ergo superet ira ut aliquem
opprimas iniuste, quando scilicet causam iudiciumque recipies.
Quandoque vero iudices a iustitia declinant propter cupiditatem
munerum, et quantum ad hoc subdit nec multitudo donorum inclinet te,
in illo scilicet statu futurae auctoritatis. Contingit etiam quandoque
quod aliquis ex sola superbia aliis iustitiam facere contemnat, et
quantum ad hoc subdit depone magnitudinem tuam, idest superbiam animi
tui, absque tribulatione, idest antequam tibi tribulatio immittatur a
Deo ad tuam humiliationem. Quandoque vero contingit quod iudices a
iustitia declinant deferentes aliquibus potentibus propter timorem, et
quantum ad hoc subdit et omnes robustos fortitudine, scilicet tua,
deponas; vel quantumcumque robustos in sua fortitudine tu non dubites
deponere per iustitiam. Quandoque autem contingit quod aliqui iudices
a iustitia deficiunt parcentes propter suam quietem, unde subdit ne
protrahas noctem, idest ne velis nimis dormire ut expeditioni iustitiae
non intendas; vel ne protrahas noctem, idest non permittas diu latere
iustitiam causae sed festina ut veritas manifestetur; et causam
ostendit subdens ut ascendant populi pro eis, scilicet robustis, quasi
dicat: non ita protrahas iudicium quousque totus populus concitetur ex
violentiis robustorum et pro eorum iniuriis ad te inquietandum
accedant; vel aliter ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis,
quasi dicat: ne differas iudicium contra robustos exercere, ne forte
per suam potentiam inveniant multos fautores qui pro eorum defensione
consurgant, et sic tuum iudicium impediatur. Omnia autem ista ad hoc
tendunt ut in statu futurae prosperitatis iniustitiam vitet, unde
subdit cave ne declines ad iniquitatem, scilicet per aliquem
praedictorum modorum vel aliquos alios. Posset autem Iob dicere hanc
admonitionem esse superfluam quia ipse solebat iustitiam diligenter
exequi, sicut dixerat supra XXIX 14, et ideo Eliud subiungit
hanc enim, scilicet iniquitatem, coepisti sequi post miseriam,
scilicet in hoc quod te reputas Deo iustiorem, et ideo cavendum est
tibi ne ad iniustitiam declines si te contingat ad statum prosperitatis
redire. Ecce Deus excelsus in fortitudine sua et cetera. Postquam
Eliud improbaverat verba Iob quantum ad hoc quod se iustum dicebat,
hic nititur improbare verba eius quantum ad hoc quod credebat eum
locutum esse contra iustitiam divini iudicii. Unde primo proponit
sublimitatem divinae potestatis cum dicit ecce Deus excelsus in
fortitudine sua, idest habet potestatem ceteris sublimiorem: non est
autem rationi consonum ut maior potestas a minori de iniustitia
condemnetur. Secundo proponit eius auctoritatem cum subdit et nullus
ei similis in legislatoribus, quia scilicet legum conditores per eius
sapientiam iusta decernunt, ut dicitur Prov. VIII 15, unde
nullius legibus potest ipse de iniustitia condemnari, quin potius sua
sapientia est regula et mensura omnium legum. Tertio proponit
incomprehensibilitatem operum eius cum subdit quis poterit scrutari vias
eius, idest sufficienter invenire rationes operum ipsius? Et ex hoc
quasi concludit quod non potest de iniustitia condemnari, unde subdit
aut quis audet ei dicere: operatus es iniquitatem? Ad hoc enim quod
aliquis de iniquitate condemnetur, requiritur quod sit subiectus
superiori potestati et quod alienis legibus astringatur et quod eius
opera cognoscantur, quae in Deo locum non habent, ut dictum est.
Consequenter manifestare incipit quod vias Dei, idest opera eius,
homo scrutari non possit, dicens memento quod ignores opus eius de quo
cecinerunt viri, idest sapientes, quos viros nominat propter animi
virtutem; dicit autem cecinerunt, propter antiquam sapientum
consuetudinem qui metrice divina et philosophica describebant.
Quantumcumque autem homines aliqui sint sapientes non possunt
pertingere ad cognoscendam et enarrandam essentiam eius, sed tota
hominis cognitio et sermo est de Deo per opera eius, quae tamen neque
Iob neque aliquis alius homo perfecte cognoscere potest, et ideo
subdit omnes homines vident eum, scilicet per sua opera: nullus enim
adeo in sapientia deficit quin aliqua divinorum operum percipiat. Et
rursus nullus est adeo sapiens cuius cognitio non multum vincatur ab
excellentia claritatis divinae, unde subdit unusquisque intuetur
procul, idest cognitio hominis longe distat a perfecta comprehensione
divinae essentiae, tum quia non potest homo nisi per opera cognoscere
quae in infinitum distant ab excellentia essentiae eius, tum quia etiam
opera eius perfecte homo non cognoscit. Et ex hoc concludit quod Deus
per suam excellentiam hominis cognitionem excedit, unde subdit ecce
Deus magnus vincens scientiam nostram: quod enim a nobis perfecte
Deus cognosci non possit non contingit propter defectum ipsius, sicut
contingit de motu et tempore, sed propter eius excellentiam. Posset
autem aliquis dicere quod quamvis de Deo non possimus cognoscere quid
sit, possumus tamen cognoscere de Deo an est, quod pertinet ad eius
durationem; sed quod hoc etiam excedat hominis cognitionem ostendit
subdens numerus annorum eius inaestimabilis, quia videlicet aeternitas
durationis ipsius humano intellectu comprehendi non potest. Ostendit
autem consequenter magnitudinem operum Dei quae humanam rationem
excedunt, enumerans diversas aeris transmutationes, qui quandoque per
siccitatem disponitur, et quantum ad hoc dicit qui aufert stillas
pluviae, scilicet impediendo ne pluat; quandoque vero in aere abundant
pluviae, quarum magnitudinem describit dicens et effundit imbres ad
instar gurgitum, qui scilicet fluunt in terra. Et huiusmodi
abundantia pluviae admirabilis apparet si consideretur pluviarum origo,
ut scilicet tanta aqua prorumpat de nubibus quae soliditatem non
habent, et quantum ad hoc subdit qui, scilicet gurgites, de nubibus
fluunt, non tamen ita quod in actu tanta pluvia in nubibus existat sed
quia ipsi vapores nubium successive in pluvias condensantur. Est autem
et aliud in pluviis mirabile quod longo spatio terrarum superfunduntur,
unde subdit quae praetexunt cuncta desuper, scilicet loca in regione in
qua pluit ut nulla pars illius terrae remaneat non compluta.
Consequenter de ipsis nubibus loquitur dicens si voluerit nubes
extendere quasi tentorium suum, quia scilicet per nubes occultatur
caelum quod est sedes Dei sicut sedes alicuius hominis occultatur
tentorio. De nubibus autem procedunt fulgura propter collisionem
venti, unde subdit et fulgurare lumine suo desuper; nubes autem
quandoque contegunt caelum usque ad horizontem alicuius regionis infra
quam extremitates maris claudi videntur: cardines quoque maris
operiet, scilicet tentorio nubium. Dicit autem si voluerit ut
ostendat divinam voluntatem principium esse naturalium operum; est
autem proprium voluntatis ut propter finem operetur, et ideo finem
horum operum ostendit subdens per haec iudicat populos, quantum
scilicet ad eos qui per haec puniuntur, et dat escas multis
mortalibus, quantum ad hoc scilicet quod pluviae sunt utiles ad terrae
fecunditatem per quam hominibus cibaria nascuntur.
|
|