|
In manibus abscondit lucem et cetera. Prosecutus est Eliud supra de
mutatione aeris quae fit secundum siccitatem et pluviam, et secundum
nubium superinductionem ex quibus Deus lumine suo fulgurat; nunc autem
de ipso lumine quod a nubibus quandoque occultatur et quandoque
reseratur, et de tonitruo quod ex nubibus oritur, latius prosequitur,
et incipit a lumine dicens in manibus abscondit lucem, idest per opera
virtutis suae facit ut quandoque lux solis et stellarum nubibus
occultetur; sed quia haec occultatio non est perpetua sed ad tempus,
subdit et praecipit ei ut rursus adveniat, videlicet discedentibus
nubibus; vel possunt haec verba referri ad obtenebrationem et
illuminationem aeris per solis occasum et reditum. Est autem
considerandum quod sensibilia sunt quaedam intelligibilium signa, unde
per effectus sensibiles in cognitionem intelligibilium devenimus; inter
omnes autem sensibiles effectus spiritualior est lux, unde et
efficacior est ad perducendum in intelligibilium cognitionem, inquantum
scilicet visus, cuius cognitio per lucem perficitur, plurimum
intellectualem cognitionem iuvat: quia igitur ista lux sensibilis ex
potestate Dei hominibus occultatur et communicatur, datur per hoc
intelligi quod apud ipsum sit quaedam excellentior lux, scilicet
spiritualis, quam Deus in praemium virtutis hominibus reservat, unde
subdit annuntiat de ea, scilicet luce per corporalem significata,
amico suo, scilicet virtuoso, quem Deus amat, quod possessio eius
sit, idest quod illa lux spiritualis sit thesaurus quem Deus amicis
suis reservat in praemium, et ad eam possit ascendere, scilicet per
opera virtutum ipsam promerendo et ad eam possidendam se praeparando;
quamvis etiam hoc posset exponi de luce corporali: posuerunt enim
Platonici quod animae hominum derivabantur ab animabus stellarum, unde
quando animae humanae suam dignitatem servant secundum rationem
vivendo, revertuntur ad claritatem stellarum unde defluxerunt; unde in
somnio Scipionis legitur quod civitatum rectores et servatores hinc
profecti, scilicet a caelo, huc revertuntur. In quo etiam dat
intelligere quod non ponebat ultimam remunerationem virtutis in
temporalibus bonis sed in bonis spiritualibus post hanc vitam. Hoc
autem est inter omnia maxime admirandum quod homo terrenus et
corruptibilis ad spiritualium vel caelestium possessionem promoveatur,
et ideo subdit super hoc, scilicet quod homo possit ascendere ad lucem
possidendam, expavit cor meum, timore scilicet admirationis et
stuporis, et motum est de loco suo, ut scilicet non solum desideret et
concupiscat quae videntur ei connaturalia secundum sensibilem vitam sed
etiam ad spiritualia et caelestia transferatur. Post visum autem qui
est cognoscitivus lucis corporalis, maxime deservit intellectui auditus
inquantum est perceptivus vocum quibus intellectuales conceptiones
exprimuntur; sicut autem per visionem lucis corporalis homo reducitur
in cognitionem et expectationem cuiusdam altioris lucis, ita etiam per
auditum corporalium sonorum divina virtute formatorum homo manuducitur
ad audiendum spiritualem Dei doctrinam, unde subdit audiet, scilicet
homo a Deo, auditionem, scilicet spiritualis doctrinae, in terrore
vocis eius, idest in signo tonitrui, quod est quasi quaedam terribilis
vox Dei. Auditionem autem praedictam exponit subdens et sonum de ore
illius procedentem: sonus enim tonitrui corporalis est quasi manu
eius, idest potestate, formatus, sed sonus ex ore eius procedens est
doctrina sapientiae eius, secundum illud Eccli. XXIV 5 ego ex
ore altissimi prodii. Et ne aliquis crederet Deum non habere aliam
superiorem lucem quam sit lux corporalis caeli, hoc excludit subdens
super omnes caelos ipse considerat, quasi dicat: eius visio non est
infra caelum sed supra caelum; nihil autem videtur nisi in aliquo
lumine, quia omne quod manifestatur lumen est, ut dicitur Eph. V
13, unde necesse est quod lux Dei sit excellentior ista luce
corporali quae primo invenitur in caelis, unde subdit et lumen illius,
scilicet intelligibile, est super terminos terrae, idest super omnem
corpoream creaturam. Et sicut lux corporea caeli est infra ipsum, ita
etiam et sonus tonitrui corporalis est inferior ipso, unde subdit post
eum, idest sub ipso, rugiet sonitus, scilicet tonitrui corporalis.
Habet autem aliam vocem spiritualem, scilicet sapientiae doctrinam,
quae est homini incomprehensibilis, de qua subdit tonabit vocem
magnitudinis suae, idest quae docet magnitudinem eius, et hanc vocem
non omnes audiunt sicut tonitruum corporale; et illi qui aliqualiter
audiunt eam comprehendere non possunt, unde subdit et non
investigabitur, scilicet perfecte, cum audita fuerit, idest percepta
spiritualiter ab aliquo homine, vox eius, idest sapientiae doctrina.
Huiusmodi autem vox non solum ordinatur ad doctrinam hominum qui eam
audiunt sed etiam ad perfectionem naturalium operum quae ex praecepto
divinae sapientiae fiunt, unde secundo repetit tonabit Deus in voce
sua, idest in imperio sapientiae suae, mirabiliter, idest mirabiles
effectus producendo, et hoc est quod subdit qui facit magna, scilicet
secundum eorum naturam, et inscrutabilia, scilicet rationi humanae.
Enumerationem incipiens subdit qui praecipit nivi, scilicet voce
sapientiae suae, ut descendat super terram, quia scilicet ex eius
imperio nives generantur, et etiam pluviae et imbres, unde subdit et
pluviis hiemis, quae scilicet in hieme abundant, et imbribus
fortitudinis suae, qui scilicet ex aliqua vehementiori causa generantur
et cum impetu venti. Et quia omnia quae in rebus inferioribus fiunt ad
homines quodammodo ordinantur, ideo subdit qui in manu omnium hominum
signat ut noverint singuli opera sua; diversis enim hominum operibus
diversae dispositiones aeris congruunt: aliud enim est opus noctis et
aliud diei, rursumque aliud opus exercet homo tempore serenitatis et
aliud tempore pluvioso; quod autem opus cuilibet tempori congruat
discernit homo secundum rationem sibi divinitus datam, et hoc est
signum quod Deus posuit in manu, idest in operativa virtute, omnium
hominum ut sciant congrue distribuere sua opera diversis temporibus.
Et ista providentia usque ad animalia bruta protenditur quae quodam
naturali instinctu diversis temporibus diversa operantur, unde subdit
ingredietur bestia latibulum suum, scilicet tempore pluvioso, et in
antro suo morabitur, scilicet tempore congruo. Deinde ostendit
effectus diversorum ventorum; circa quod considerandum est quod
meridionales venti pluvias et tempestates producunt, venti autem
Septentrionales causant frigus in aere; meridionales autem venti
oriuntur nobis ex parte quae est versus polum Antarcticum, qui
occultatur a nobis utpote depressus sub nostro horizonte secundum
quantitatem qua polus Arcticus super horizontem elevatur, et ideo
dicit ab interioribus egredietur tempestas, quasi dicat: tempestas
apud nos causatur per ventum procedentem a parte caeli quae semper
deprimitur sub nostro horizonte, qui quidem ventus dicitur Auster.
Et quantum ad Aquilonem subdit et ab Arcturo frigus: Arctos enim in
Graeco dicitur pars Septentrionalis, unde Arcturus vocatur
constellatio ursae quae semper elevatur super horizontem, et ex illa
parte procedit Aquilo qui causat frigus propter remotionem solis ab
illa plaga caeli. Et ut hoc attribuatur divinae sapientiae, subdit
flante Deo concrescit gelu, quasi dicat: ventus Aquilo qui causat
gelu oritur Deo flante, idest ipsum flatum causante; et rursum,
scilicet Deo flante, idest producente ventum Australem, latissimae,
idest abundantissimae, fluunt aquae, scilicet pluviarum quae causantur
ex Austro. Et ut huiusmodi etiam effectus ad utilitatem hominum
referri ostendat, subdit frumentum desiderant nubes, quasi dicat:
nubes ordinantur ad frumentum sicut ad quendam finem propter quem sunt
utiles; quaelibet autem res desiderat suum finem, et pro tanto dicit
quod nubes desiderant frumentum quia videlicet ex nubibus utilitas
frumento provenit, vel ratione pluviae ex nube descendentis quae
irrigando terram fecundat eam ad productionem frumenti, vel etiam
quantum ad hoc quod utile est frumento quod aliquando nubibus obumbretur
ne desiccetur continuis solis ardoribus. Subiungit aliam utilitatem
nubium cum dicit et nubes spargunt lumen suum, quod potest referri vel
ad lumen coruscationum, secundum id quod supra in praecedenti capitulo
praedixerat si voluerit extendere nubes et fulgurare lumine suo; vel
magis potest referri ad lumen quod resplendet in aere ex radiis solis
reverberatis ad nubes et quodammodo contemperatis per ipsas: unde
claritas solis apparet in aere ante ortum solis et etiam post occasum
propter reverberationem radiorum solis ad nubes quae sunt in loco
sublimiori, ad quas citius accedunt radii solares et tardius eas
deserunt. Posita autem utilitate nubium describit earum motum dicens
quae lustrant cuncta per circuitum: non enim nubes super unam tantum
partem terrae resident ex qua vapores sunt elevati, sed ventorum
impulsu ad diversas partes transferuntur; solent autem venti ut
plurimum gyrum quendam facere sequentes motum solis, unde in mane flant
venti Orientales et postea meridionales et tandem versus vespere
Occidentales: unde et ex consequenti nubes circuitu quodam moventur.
Et ut ostendat hoc ex providentia divina procedere, subdit quocumque
eas voluntas gubernantis, scilicet Dei, duxerit, quia scilicet non
semper ad omnes partes terrae nubes perveniunt sed quandoque ad hanc
quandoque ad illam secundum Dei dispositionem. Procedunt autem ex
nubibus diversi effectus, puta pluviae, nives, grandines, tonitrua
et similia; et sicut ex divina dispositione dependet ad quam partem
terrae nubes perveniant, ita etiam ex ea dependet quis effectus ex
nubibus consequatur, unde subdit ad omne quod praeceperit illis super
faciem orbis terrae, quasi dicat: ex praecepto divino dependet quis
effectus sequatur ex nubibus super terram. Et quia dixerat quocumque
eas voluntas gubernantis duxerit, hoc exponit subdens sive in una
tribu, quia scilicet contingit quandoque quod in uno territorio nubes
apparent et in alio non apparent, secundum illud Amos IV 7 plui
super unam civitatem et super alteram civitatem non plui; et hoc
dupliciter contingit, quia quandoque nubes apparent in eadem regione ex
qua vapores generantur, quod contingit quando ex impulsu venti ad loca
remota vapores non transferuntur, et quantum ad hoc dicit sive in terra
sua, scilicet nubium unde sunt exortae; quandoque vero transferuntur
ad aliam regionem, et quantum ad hoc subdit sive in quocumque loco
misericordiae suae eas iusserit inveniri: ex magna enim Dei
misericordia procedit quod nubes et pluvias alicui regioni provideat
temporibus opportunis, et praecipue in terris calidis ubi sunt pluviae
rariores. Ausculta enim, Iob et cetera. Postquam Eliud multa
mirabilia operum divinorum narraverat, hic invehitur contra Iob qui
Deum de iniustitia arguere videbatur cum tamen eius opera comprehendere
non posset, et ideo dicit ausculta enim, Iob, quae scilicet a me
dicuntur de magnitudine divinorum operum, sta, scilicet per mentis
rectitudinem, et considera, scilicet per te ipsum, mirabilia Dei,
quae scilicet in eius operibus manifestantur. Inter quae mirabilia a
pluviis incipit, quas quidem sensibiliter homines percipiunt, sed
tamen earum primam originem secundum quod a Deo sunt institutae
scientia comprehendere non potest, unde subdit numquid scis quando
praecepit Deus pluviis, quae scilicet ex divina ordinatione super
terram cadunt? Et post earum casum aer, qui prius erat tenebrosus ex
densitate nubium, eis rarescentibus redditur clarus, unde subdit ut
ostenderent, scilicet pluviae cadentes, lucem nubium eius? Idest
lucem solis per nubes rarefactas splendentem quae per nubes condensatas
occultabatur. De quarum motu subdit numquid nosti semitas nubium,
quomodo scilicet et ex qua causa ad diversas partes propellantur flatu
ventorum? Nubium autem cognitio est principium cognoscendi omnes aeris
permutationes, puta ventos, pluvias, nives, grandines, tonitrua et
cetera huiusmodi, et ideo subdit magnas et perfectas scientias?
Magnas quidem propter hoc quod huiusmodi impressiones in sublimiori
corpore fiunt, perfectas autem quia nubium scientia comprehendit omnem
notitiam praedictarum impressionum et effectuum qui ex eis consequuntur
in his inferioribus. Et quia nubes a ventis impelluntur, consequenter
de effectu venti subiungit dicens nonne vestimenta tua calida sunt cum
perflata fuerit terra Austro? Ventus enim Auster quia procedit ex
regionibus calidis aerem calefacit, ex cuius calore vestimenta hominis
magis eum calefacere possunt; et signanter facit mentionem de effectu
Austri quia ipse quasi ab imo veniens vapores congregando condensat in
nubes et eas movet, Aquilo vero quasi ab alto veniens magis eas
dispergit. Et quia ad omnes huiusmodi effectus virtus caelestium
corporum operatur, ideo ulterius procedit usque ad caelestia corpora,
unde subdit tu forsitan cum eo fabricatus es caelos? In quo
metaphorice causalitatem Dei super caelestia corpora exprimit; nam
sicut artifex est causa fabricae ita Deus est causa caelestium
corporum, aliter tamen et aliter: nam artifex fabricam constituit ex
materia praeiacente, caelestia autem corpora ex materia praecedenti
fieri non potuerunt sed simul in eorum productione fuit materia cum
forma producta. Et ut distingueret superiores caelos a caelis qui
dicuntur aerei, subiungit qui solidissimi quasi aere fundati sunt;
sciendum est autem quod apud nos quaedam corpora sunt quae cedunt
tangenti et a transeuntibus dividi possunt, sicut aer et aqua et
huiusmodi, quaedam vero non cedunt tangenti nec pertransiri possunt,
sicut corpora lapidum et metallorum: et ideo ut ostendat superiores
caelos non esse divisibiles aut pertransibiles ad modum aeris et aquae,
comparat eos aeri praecipue inter cetera metalla quia eo ut plurimum
homines ad talia opera utebantur. Et ne forte praesumptuose Iob
diceret se Dei opera perfecte cognoscere, irrisorie subicit dicens
ostende nobis quid dicamus illi, quasi dicat: si tu es ita sapiens
quod omnia Dei opera cognoscas et quod super his etiam possis disputare
cum eo, doceas nos ut possimus ei respondere; et necessitatem ostendit
subdens nos quippe involvimur tenebris, quasi dicat: multum
indigeremus quod praedicta nobis ostenderes quia nos ea penitus
ignoramus. Et quia ipse multa de effectibus divinis locutus fuerat,
ne hoc ei ad praesumptionem imputaretur quasi ipse aestimaret se
praedicta perfecte cognoscere, ad hoc excludendum subdit quis narrabit
ei quae loquor? Quasi dicat: haec quae de effectibus eius locutus sum
nullus sufficienter narrare potest prout convenit ei, secundum
excellentiam scilicet suae virtutis. Et si quis in tantam
praesumptionem erigeretur ut sufficienter de Deo loqui se aestimaret,
ex hoc ipso sibi periculum immineret, unde subdit etiam si locutus
fuerit homo, scilicet quasi volens divinos effectus comprehendere,
devorabitur, quasi absorptus a magnitudine materiae de qua loquitur,
secundum illud Prov. XXV 27 qui perscrutator est maiestatis
opprimetur a gloria. Vel potest aliter intelligi ut sit sensus: non
solum homo non potest convenienter enarrare divinos effectus sed etiam
si ipse Deus eos locutus fuerit, homini scilicet revelando, homo
devorabitur, quasi tantam rem capere non valens, unde dicitur Iob
XVI 12 multa habeo vobis dicere quae non potestis portare modo, et
Deut. V 26 dicitur quid est omnis caro ut audiat vocem Dei
viventis? Sed ne aliquis crederet quod cognitio veritatis divinae in
perpetuum esset homini subtrahenda, ad hoc excludendum subdit at nunc,
idest in praesenti tempore, non vident, scilicet homines, lucem,
idest claritatem divinae cognitionis: amico tamen Dei annuntiatur quod
ad eam quandoque possit ascendere, ut supra dictum est; et ad hoc
similitudinem inducit dicens subito aer cogetur in nubes, propter
congregationem vaporum ab Austro, et ex hoc redditur aer tenebrosus;
sed huiusmodi tenebrae postmodum transeunt nubibus fugatis, unde subdit
et ventus transiens, scilicet Aquilo, fugabit eas, quasi dicat: per
hunc modum, licet nunc tenebris involvatur, tamen superveniente morte
quae est quasi quidam transitus venti, praedictae tenebrae fugabuntur.
Contingit autem quandoque quod in aliquo loco tenebroso aliquid
fulgidum invenitur, sicut pars Septentrionalis tenebrosa dicitur
propter elongationem eius a sole et tamen in Septentrionalibus
regionibus multum auri invenitur quod est inter cetera metalla
fulgidius, et hoc ideo quia calore propter circumstans aeris frigus
recurrente ad interiora viscera terrae efficacius ibi operatur ad auri
generationem, et hoc est quod subdit ab Aquilone aurum veniet, quasi
dicat: in regione aquilonari aurum magis abundat. Et sicut in
tenebris Septentrionis invenitur fulgor auri, ita etiam inter tenebras
ignorantiae huius vitae invenitur aliqua licet obscura refulgentia
divinae cognitionis, unde subdit et a Deo formidolosa laudatio: si
enim nihil divinae lucis in nobis fulgeret, nullatenus eum laudare
possemus; rursus si fulgeret nobis divina veritas manifeste sicut in
meridie, eum secure laudaremus, sed quia in nostra cum quadam
obscuritate nobis aliquid de divina luce fulget, cum formidine ipsum
laudamus, sicut cum formidine homo facit illud quod scit se perfecte
facere non posse, unde subdit digne eum invenire non possumus, ut
scilicet per nostram inventionem perveniamus ad eum cognoscendum sicuti
est; quod quidem ex eius excellentia contingit, unde subdit magnus
fortitudine, quia scilicet eius virtus in infinitum excedit omnes suos
effectus, unde ex eis inveniri digne non potest. Et ne credatur
propter virtutis magnitudinem sola violentia uti in hominum
gubernatione, subdit et iudicio, scilicet magnus est, quia scilicet
incomprehensibilia sunt iudicia eius; nec hoc est propter iustitiae
defectum sed propter excellentem iustitiam, unde subdit et iustitia,
scilicet magnus est. Et propter suam magnitudinem nec mente cogitare
nec ore sufficienter de eo loqui possumus, unde subdit et enarrari non
potest, scilicet digne ab homine. Et haec est causa quare est eius
laudatio formidolosa, unde subdit ideo timebunt eum viri, scilicet
quantumcumque fortes, propter fortitudinis magnitudinem, et non
audebunt contemplari, quasi praesumentes ad plenum cognoscere, omnes
qui sibi videntur esse sapientes: et hoc signanter dicit quia sapientia
hominis, quantacumque eis vel aliis videatur, divinae sapientiae
comparata quasi nihil est. Est autem considerandum ex praemissis
Eliud verbis quod partim cum Iob conveniebat, partim cum amicis
eius: in hoc enim conveniebat cum Iob quod credebat remunerationem
bonorum futuram post hanc vitam et punitionem malorum, cum amicis autem
Iob conveniebat in hoc quod credebat omnes adversitates praesentis
vitae pro peccatis provenire, de quibus si quis paeniteat ad
prosperitatem redibit. Conveniebat etiam cum amicis Iob quantum ad
personam ipsius Iob, quia putabat eum pro peccato punitum et quod
iustitia quae in eo primitus videbatur fuerit simulata. Verba etiam
Iob prave accipiebat sicut et alii. Circa prosperitatem malorum in
hoc mundo solus tangit hanc causam quod prosperantur pro peccatis
aliorum; similiter etiam solus manifeste tangere videtur Angelos esse
medios inter Deum et homines. Iob autem verbis eius non respondet,
primo quidem quia in principalibus dogmatibus cum eo concordabat, in
quibus amici eius errabant, quos supra XIII 4 vocaverat
perversorum dogmatum cultores. Quid autem de sua persona sentiret
Eliud, non tantum cura erat ei quod propter hoc cum Eliud vellet
contendere, praesertim quia puritatem conscientiae suae non aliter quam
supra poterat probare, scilicet divino testimonio; secundo quia ex
iuvenili quadam praesumptione, more contentiosorum, Iob imponebat
verba quae non dixerat vel quae aliter dixerat quam ipse acciperet: et
ideo ut se a contentionibus separaret decrevit magis esse silendum et
divino iudicio committendum.
|
|