|
Respondens autem dominus Iob de turbine et cetera. Praemissa
disputatione Iob et amicorum eius de providentia divina, Eliud sibi
vices determinantis assumpserat, in quibusdam redarguens Iob, in
quibusdam autem amicos ipsius; sed quia humana sapientia non sufficit
ad veritatem divinae providentiae comprehendendam, necessarium fuit ut
praedicta disputatio divina auctoritate determinaretur; sed quia Iob
circa divinam providentiam recte sentiebat, in modo autem loquendi
excesserat intantum quod in aliorum cordibus exinde scandalum proveniret
dum putabant eum Deo debitam reverentiam non exhibere, ideo dominus,
tamquam quaestionis determinator, et amicos Iob redarguit de hoc quod
non recte sentiebant, et ipsum Iob de inordinato modo loquendi, et
Eliud de inconvenienti determinatione; unde dicitur respondens autem
dominus Iob, quia scilicet propter eum ista responsio fiebat quamvis
non fuerit ipse immediate ante locutus. Modum autem respondendi
ostendit subdens de turbine, quod quidem potest et ad litteram
intelligi ut dicatur formatam esse vocem Dei miraculose in aere cum
quadam aeris turbatione, sicut in monte Sinai factum legitur Exodi
XX 18, vel sicut ad Christum vox facta est quando quidam dixerunt
tonitruum factum esse, ut legitur Iob XII 29; vel potest
intelligi ut sit metaphorice dictum, ut haec responsio domini sit
inspiratio interior divinitus facta ipsi Iob, et sic dicitur dominus
ei de turbine respondisse tum propter turbationem quam adhuc
patiebatur, tum etiam propter turbinis obscuritatem, quia scilicet
divinam inspirationem in hac vita non possumus clare percipere sed cum
quadam obumbratione sensibilium similitudinum, ut Dionysius dicit I
cap. caelestis hierarchiae; et hoc etiam significavit dominus si de
turbine corporali vocem suam sensibiliter fecit audiri. Determinata
autem disputatione quasi per sententiam iudicii, nihil ultra restat
dicendum nisi determinationis sententia reprobetur, et ideo dominus
primo improbavit determinationem disputationis quam Eliud fecerat;
improbat autem eam quia veras sententias quas proposuerat involverat
multis falsis et frivolis verbis, unde sequitur dixit: quis est iste
involvens sententias sermonibus imperitis? Sententias quidem Eliud
dixerat arguendo Iob de hoc quod dixerat se velle disputare cum Deo et
de hoc quod intantum se iustum dixerat quod quasi videbatur iustitiae
divini iudicii derogare, sed istas sententias involverat multis
praesumptuosis et etiam falsis sermonibus, ut ex supra dictis patet,
qui hic dicuntur sermones imperiti quia omnis inordinatio ex defectu
rationis procedere videtur. Sic igitur exclusa determinatione Eliud
dominus ipse incipit determinare disputationem, et primo excitat Iob
ad attendendum cum dicit accinge sicut vir lumbos tuos, quod
metaphorice dicitur: homines enim solent lumbos praecingere ad hoc quod
sint prompti ad iter vel ad quamlibet actionem, unde volebat dominus
eum esse promptum ad considerandum quae ei dicebantur, remotis
quibuslibet impedimentis, unde signanter de praecinctione lumborum
facit mentionem, quia per lumbos voluptas carnalis intelligitur quae
praecipue impedit spiritualem auditum, secundum illud Is.
XXVIII 9 quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet
auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Primo autem
incipit in sua determinatione Iob arguere de hoc quod praesumptuose
videbatur esse locutus dum Deum ad disputandum provocaret; et quia
supra XIII 22 videtur Deo dedisse duorum optionem cum dixit voca
me et respondebo tibi, aut certe loquar et tu responde mihi, quia Iob
iam satis locutus fuerat, dominus quasi alteram partem eligit cum
subdit interrogabo te et responde mihi, quae quidem interrogatio Dei
non est ut addiscat sed ut hominem de sua ignorantia convincat.
Interrogat autem ipsum de suis effectibus qui humanis sensibus praesto
sunt, quos cum homo ignorare ostenditur multo magis convincitur
sublimiorum scientiam non habere; inter alios autem sensibiles effectus
incipit interrogare de principalibus partibus mundi, inter quas terra
est nobis notior utpote propinquior, de qua interrogare incipiens dicit
ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? Recte fundamento terram
comparat quia sicut fundamentum est infima aedificii pars, ita etiam
terra est infimum corporum quod subiacet omnibus. Et quia terra est
praecipue materia humani corporis, materia autem tempore praecedit id
quod ex ea fit, et multo magis ratio artificis qui materiam condidit,
ideo signanter dicit ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? Ac si
dicat: cognoscere rationem fundationis terrae non potes, quia cum
terra fundata est nondum eras in rerum natura. Est autem considerandum
quod quidam antiquorum situm terrae et aliorum elementorum non
attribuerunt alicui rationi ordinanti sed necessitati materiae,
secundum quod gravia levibus succident; ut autem haec opinio
excludatur, dominus consequenter comparat fundationem terrae fundationi
aedificii quae fit secundum aedificatoris rationes: et similiter
fundatio terrae facta est secundum providentiam divinam quam humana
intelligentia comprehendere non valet, et hoc significat cum subdit
indica mihi, si habes intelligentiam, quasi dicat: ideo horum
rationem indicare non potes quia ad haec capienda intelligentia tua non
sufficit. Est autem considerandum quod artifex in aedificii fundatione
quatuor disponit: primo quidem quantum debeat esse fundamentum, et
similiter divina ratione dispositum est quod tanta debeat esse quantitas
terrae, et non maior vel minor, et quantum ad hoc subdit quis posuit
mensuras eius, scilicet secundum omnes dimensiones; et signanter dicit
posuit: non enim species terrae ex necessitate talem quantitatem
requirit, sed haec quantitas est terrae imposita ex sola ratione
divina, quam homo cognoscere non potest, et ideo subdit si nosti,
quia scilicet hoc homo nec nosse nec indicare potest. Secundo artifex
per suam rationem disponit determinatum situm fundamenti, quem
comprehendit per extensionem lineae mensuralis, unde subdit vel quis
tetendit super eam lineam, per quam scilicet significatur ratio divinae
dispositionis designans determinatum situm terrae in partibus universi.
Tertio excogitata quantitate fundamenti et ubi collocandum sit,
disponit artifex in quo possit fundamentum firmiter collocari, et
quantum ad hoc subdit super quo bases illius, scilicet terrae,
fundatae sunt, quia fundata est super centrum mundi. Quarto autem
praedictis tribus excogitatis, artifex iam incipit iacere lapides in
fundamentum, et primo lapidem angularem ad quem diversi parietes
congregantur, et quantum ad hoc subdit aut quis demisit, idest deorsum
misit, lapidem angularem eius, per quem scilicet significatur ipsum
centrum terrae cui diversae partes terrae connectuntur. Solet autem
homo fundamentum aedificii collocare propter necessitatem habitationis,
sed ut ostendatur Deus non ex indigentia fundamenta terrae iecisse,
subiungit cum me laudarent singula astra matutina, quasi dicat:
quamvis adesset mihi habitatio caeli cuius astra me laudant, terram
tamen fundavi, non ex indigentia famulantium qui eam inhabitarent sed
ex sola voluntate. Non autem hoc dicitur quasi caelum prius sit factum
quam terra, praesertim cum in Genesi legitur in principio Deum
creasse caelum et terram, astra autem de quibus hic fit mentio leguntur
facta fuisse quarta die, sed hoc dicitur ad ostendendum quod ordine
naturae caelum et astra priora sunt terra sicut incorruptibile
corruptibili et movens moto. Dicit autem astra matutina, idest de
novo condita, sicut apud nos astra matutina dicuntur quae in principio
diei solent apparere. Quod autem dicuntur astra matutina Deum laudare
potest uno modo intelligi materialiter, inquantum scilicet propter sui
claritatem et nobilitatem erant materia divinae laudis, etsi non
hominibus qui adhuc non erant, saltem Angelis qui iam erant; alio
modo secundum illos qui dicunt corpora caelestia animata, astra in suae
institutionis initio Deum laudabant non laude vocali sed mentali; quod
etiam potest referri ad Angelos quorum ministerio caelestia corpora
moventur, ut quod subditur et iubilarent omnes filii Dei referatur ad
Angelos supremae hierarchiae, quos Dionysius dicit esse collocatos in
vestibulis deitatis: et ideo signanter illis tamquam inferioribus
laudem, istis autem tamquam superioribus attribuit iubilationem quae
excellentiam quandam laudis importat. Praemisso igitur de fundatione
terrae subiungit consequenter de aquis quae immediate superponuntur
terrae; videtur autem naturalis ordo elementorum requirere ut aqua ex
omni parte circumdaret terram sicut aer ex omni parte circumdat terram
et aquam, sed divina dispositione factum est ad generationem hominum,
animalium et plantarum ut aliqua pars terrae discooperta remaneret ab
aquis, Deo sua virtute aquas maris sub certis limitibus retinente,
unde subdit quis conclusit ostiis mare, idest certis terminis?
Fuerunt autem aliqui qui putaverunt per actionem solis aliquam partem
terrae exsiccatam esse, sed dominus ostendit hoc a principio ita fuisse
dispositum ut mare non undique terram operiret. Describit autem
productionem maris sub similitudine nativitatis rei viventis, scilicet
pueri, quia aqua est maxime formabilis in res vivas, unde et omnium
semina humida sunt; puer autem primo quidem de utero matris egreditur,
et hoc significat cum dicit quando erumpebat quasi de vulva procedens.
Utitur autem in productione maris verbo erumpendi, quia scilicet
proprium est aquae quasi continue moveri; dicitur autem quasi de vulva
procedere non quod ortum habuerit ex alia materia corporali, sed quia
ex occulto divinae providentiae procedebat quasi ex utero quodam.
Secundo autem puer natus induitur, et quantum ad hoc subdit cum
poneret nubem vestimentum eius: quia enim nubes ex vaporibus resolutis
ex aqua generantur, consequens est ut in locis maritimis huiusmodi
nubes magis multiplicentur. Tertio autem puer natus quibusdam fasciis
involvitur, et quantum ad hoc subdit et caligine illud quasi pannis
infantiae obvolverem; et possunt per caliginem designari vapores non
elevati neque condensati in nubes sed super maris superficiem aerem
obscurantes, et forte alludit ei quod dicitur Gen. I 2 quod
tenebrae erant super faciem abyssi. His igitur positis quae pertinent
ad novam maris productionem, explicat eius conclusionem ac si dicat:
quando mare de novo factum est, tunc circumdedi illud terminis meis;
et videtur tria ponere pertinentia ad conclusionem maris, quorum primum
significatur cum dicit terminis meis, idest a me positis, secundum
significatur cum dicit et posui vectem, tertium cum dicit et ostia.
Haec autem tria pertinent ad imperium divinae virtutis, unde quasi
exponens praedicta subdit et dixi: hucusque venies, quod pertinet ad
rationem terminorum, nam terminus est ultimum motus, et non procedes
amplius, quod scilicet pertinet ad vectem quo processus alicuius
impeditur, et hic confringes tumentes fluctus tuos, quod pertinet ad
ostia quae ad hoc ponuntur quod aliquis non passim egrediatur aut
ingrediatur sed secundum certam regulam: ita etiam mare non passim
transgreditur litus sed secundum quandam mensuram fluctuum
intumescentium. Post terram autem et aquas ulterius procedit ad aerem
qui secundum aspectum caelo continuatur; prima autem dispositio
communis ad totum corpus quod superiacet aquae et terrae est variatio
noctis et diei, quae fiunt secundum motum diurnum qui est primus
motuum, et ideo consequenter dicit numquid post ortum tuum praecepisti
diluculo? Quasi dicat: numquid ex praecepto tuo alternantur nox et
dies super terram? Diluculum enim est quoddam confinium diei et
noctis. Et signanter dicit numquid post ortum tuum, sicut et supra
quando de terra loquebatur dixerat ubi eras? Quia sicut terra est
principaliter materiale principium hominis, ita etiam supremum caelum,
quod suo motu variat diem et noctem, est principale principium humani
corporis inter causas corporales. Est autem considerandum quod
claritas diluculi sive aurorae diversificatur secundum diversas partes
elevationis signorum quae sol perambulat, quia quando est in signo
velocis ascensionis, quo scilicet cito oritur, parum durat aurora,
quando autem est sol in signo tardae ascensionis amplius durat; et est
determinata mensura loci ex quo, sole ibi existente, incipit claritas
diluculi apparere, et hoc est quod subdit et ostendisti aurorae locum
suum? Quasi dicat: numquid tu dispensasti loca in caelo ex quibus
aurora illucescat? Quasi dicat non. Et ex his omnibus datur
intelligi quod tua ratio deficit a comprehensione divinorum operum,
unde patet quod tu non es idoneus ad disputandum cum Deo. Numquid
tenuisti concutiens et cetera. Postquam dominus connumeravit
principales partes creaturae corporalis, scilicet terram, mare et
caelum, hic incipit prosequi mirabilia divinorum operum quae in
dispositione praedictarum trium partium mundi apparent. Et incipit a
terra in qua praecipue admirandum apparet quod accidit circa
terraemotum, de quo metaphorice loquitur ad similitudinem hominis qui
tenens corpus aliquod concutit ipsum, unde dicit numquid tenuisti,
idest virtute tua comprehendisti, concutiens extrema terrae? Quod non
est sic intelligendum quasi tota terra simul concutiatur in terraemotu,
sed quia aliquae extremitates terrae concutiuntur. Omnia vero quae
accidunt in corporali creatura in utilitatem hominum redundant:
terraemotus autem et alia huiusmodi terribilia utilia sunt ad hoc quod
homines territi a peccatis desistant, unde subdit et excussisti impios
ex ea? Et loquitur ad similitudinem hominis qui concutit vestimentum
ut ex eo excutiat pulverem seu tineam: ita etiam Deus videtur
concutere terram ut excutiat peccatores ex ea, quandoque quidem per
mortem, quandoque autem per emendationem vitae. Solet autem in
terraemotu contingere quod aliqua aperte recluduntur, sicut parietes
vel aliquid huiusmodi, et quantum ad hoc subdit restituetur ut lutum
signaculum: lutum enim quando dividitur de facili ad eandem
dispositionem reintegratur, ita etiam aliquod signaculum, puta in
pariete vel in quocumque alio huiusmodi, quod videbatur immutatum per
apertionem parietis, quandoque divina virtute restituitur in pristinum
statum. Contingit etiam quandoque quod turres et arbores et alia
huiusmodi per terraemotum concutiuntur et non cadunt, et quantum ad hoc
subdit et stabit sicut vestimentum, quod scilicet si concutiatur
pristinam integritatem non perdit. Contingit autem quandoque e
contrario quod homines vel absorpti terra vel etiam oppressi parietibus
per terraemotum cadentibus moriuntur, et quantum ad hoc subdit
auferetur ab impiis lux sua, scilicet per mortem. Contingit etiam
quandoque quod munitiones et turres fortissimae per terraemotum
deiciuntur, et quantum ad hoc subdit et brachium excelsum
confringetur, idest aliqua fortissima munitio vel aliquis potens amicus
in quo homo confidit sicut in suo brachio. His igitur praemissis de
terraemotu et de effectibus eius, procedit ad dispositionem medii
elementi, scilicet maris, in quo videntur hominibus occulta et
mirabilia, primo quidem ea quae sunt in profundo maris, puta piscium
dispositiones in mari viventium, et quantum ad hoc dicit numquid
ingressus es profundum maris, ut scilicet cognosceres animalia quae in
eo latent? Aliud autem quod in mari videtur occultum et admirandum est
dispositio terrae sub aquis maris existentis, et quantum ad hoc subdit
et in novissimis abyssi deambulasti, idest in infimis partibus eius?
Post dispositionem autem terrae et maris procedit ad dispositionem
caeli sub quo etiam continetur aer, et in hoc latius immoratur propter
multa mirabilia quae in eo apparent; et primo incipit a dispositione
lucis et tenebrarum quae communiter respicit totum superius corpus.
Est autem considerandum quod corpora caelestia per suam lucem agunt in
ista inferiora, eo quod lux est quasi qualitas activa caelestium
corporum, sicut calor et frigus elementorum, et ideo effectus
caelestium corporum in istis inferioribus coniungit cum consideratione
lucis et tenebrarum. Inter alios autem effectus caelestium corporum in
istis inferioribus communior est generatio et corruptio, et ab hoc
incipit dicens numquid apertae sunt tibi portae mortis? Mors enim est
corruptio corporis viventis, et sic proprie ad hominem pertinet cui
praesens sermo dirigitur; portae autem mortis sunt causae corruptionis
quantum ad virtutes caelestium corporum, per quas primo proceditur ad
talem effectum; est autem difficillimum cognoscere quis sit periodus
vitae et permanentiae cuiuslibet rei, et ideo portae mortis nobis
apertae non sunt quia non possumus in corporibus caelestibus cognoscere
propriam causam corruptionis cuiusque rei. Morti autem competit
tenebra, tum quia per mortem homo privatur corporali visu cuius
cognitio est per lumen, tum etiam quia homo post mortem in oblivionem
quasi in tenebras quasdam vadit, et ideo subdit et ostia tenebrosa
vidisti? Ut intelligatur idem appellare ostia tenebrosa propter
proprietatem mortis, quod prius appellaverat portas mortis; vel hoc
quod dicit ostia tenebrosa potest referri ad alium effectum caelestium
corporum qui est obtenebratio aeris, ut sic hoc quod dixit de portis
mortis referatur ad sola viventia corpora, quod autem dixit de ostiis
tenebrosis ad corpora perspicua. Subdit autem de diversitate caloris
et frigoris circa terram, dicens numquid considerasti latitudinem
terrae? Ubi considerandum quod secundum astrologos longitudo terrae
attenditur secundum progressum ab oriente in occidentem, latitudo autem
eius attenditur a meridie in Septentrionem, eo quod in qualibet re
maior dimensio vocatur longitudo, minor autem dimensio vocatur
latitudo; est autem experimento probatum quod dimensio terrae a nobis
habitatae maior est ab oriente usque in occidentem quam a meridie usque
in Septentrionem, unde latitudo terrae accipitur secundum progressum a
meridie usque in Septentrionem, in quo quidem progressu diversitas
caloris et frigoris est, quia quanto magis appropinquatur ad meridiem
in nostro habitabili tanto locus calidior est propter solis
propinquitatem: unde quod de latitudine terrae dicitur potest referri
ad diversitatem locorum calidorum et frigidorum. His ergo praemissis
quae pertinent ad effectum caelestis lucis in his inferioribus, facit
mentionem de ipsa luce cum subdit indica mihi, si nosti omnia, ut
scilicet sis idoneus ad disputandum cum Deo qui omnia novit, in qua
via lux habitet; ubi considerandum est quod lux in luminaribus mundi
invenitur, quae propter hoc luminaria dicuntur quia sunt luminis vasa;
sed quia via ad motum refertur, quaestio de via in qua lux habitet
refertur ad luminarium motum; excedit autem humanam cognitionem
qualiter luminaria moveantur, quod ostenditur ex diversis opinionibus
hominum circa motus eorum, dum quidam asserunt ea moveri per
excentricos et epicyclos, quidam autem per motus diversarum
sphaerarum. Et sicut lux ex motu luminarium causatur prout in
superiori hemisphaerio moventur, ita etiam tenebrae procedunt ex motu
eorum prout moventur in hemisphaerio inferiori, quod etiam habet eandem
difficultatem, unde subdit et tenebrarum quis locus sit. Non potest
autem perfecte mensurari motus alicuius corporis nisi via per quam
ambulat cognoscatur, quia magnitudo mensuratur motu et motus
magnitudine, ut dicit philosophus in IV physicorum, et ideo quia per
certitudinem via motus luminarium cognosci non potest ab homine,
consequens est quod nec mensura motuum eorum perfecte sciri possit,
unde subdit ut ducas unumquodque, scilicet lucem et tenebras, ad
terminos suos, ostendendo scilicet rationem apparitionis et
occultationis uniuscuiusque luminarium quantum ad principium et finem;
et etiam quantum ad medium, ad quod pertinet quod subdit et intelligas
semitas domus eius, scilicet lucis: quando enim in meridie circa
summum caeli movetur, tunc quasi perambulat semitas domus suae;
termini autem eius sunt apud ortum et occasum. Secundum autem motus
caelestium corporum mensurantur durationes inferiorum corporum et
tempora generationis et corruptionis, ut Dionysius dicit IV cap. de
divinis nominibus, et ideo ignoratis illis causis consequens est ut hi
effectus ignorentur, et ideo subdit sciebas tunc quod nasciturus
esses? Quasi dicat: numquid praenoscere potuisti per considerationem
motus caeli tempus tuae nativitatis? Et tu quidem hoc non potuisti
quia antequam nascereris non eras, sed nec alius homo hoc praenoscere
potuit propter debilitatem cognitionis humanae: loquitur enim Deus ad
Iob in persona omnium hominum. Et sicut non potuisti praenoscere
tempus nativitatis tuae ita non potes praenoscere terminum vitae tuae,
unde subdit et numerum dierum tuorum noveras? Quasi dicat: cognoscere
hoc non potes ex computatione caelestium motuum, quorum certam mensuram
ignoras. His autem propositis quae pertinent ad immutationem lucis et
tenebrarum, procedit ad diversas immutationes aeris secundum quod aer
variatur per tempestatem et serenitatem, et incipit a nive et grandine
dicens numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis
aspexisti? Thesauros nivis et grandinis vocat vapores sursum elevatos
ex quibus nives et grandines generantur; sed quia grandines grossioris
substantiae sunt et in loco magis propinquo nobis generantur, frigore
ad interiora nubis expulso a circumstante calore, ideo circa grandines
facit mentionem de visu quia magis visui subici possunt, circa nives
autem de ingressu quia magis propter eorum tenuitatem possunt
penetrari. Huiusmodi autem quandoque Deus utitur ad hominum
correctionem, sicut supra XXXVI 31 habitum est per haec iudicat
populos, unde subdit quae praeparavi in tempus hostis, idest in tempus
quo est ultio sumenda de hostibus; contra quos Deus his utitur quasi
bellicis armis, unde subdit in diem pugnae, idest actualis
conflictus, et belli, idest guerrae in qua fit praeparatio ad pugnam.
Finita autem tempestate nivis et grandinis, subsequitur serenitas in
qua claritas et calor aeris praeparatur, unde subdit per quam viam
spargitur lux, quod pertinet ad claritatem, dividitur aestus super
terram? Quod pertinet ad calorem. Ubi considerandum quod supra, ubi
de luce loquebatur quantum ad ipsa luminaria in quibus habitat, fecit
mentionem solum de via eius, quia scilicet lux per motum luminarium
viam suam peragit sive sit tempestas sive serenitas, sed ad nos ex ea
non pervenit claritas et calor nisi tempestate cessante; non autem
sensibiliter diversificatur claritatis intentio in diversis terris cum
aer fuerit serenus, sensibiliter autem diversificatur intentio
caloris, et ideo lucem spargi dixit quasi indifferenter effusam,
aestum autem dividi quasi pro diversitate locorum diversimode
distributum. Consequenter autem procedit ad effectus quosdam ventorum
in aere, ex quibus dum pluvia impellitur causatur imber, unde dicit
quis dedit vehementissimo imbri cursum? Est enim vehementia cursus
imbris ex forti impulsu ventorum quos divina virtus producit.
Similiter autem dum ex ventis nubes impelluntur causatur sonus
tonitrui, propter quod non auditur huiusmodi sonus in uno loco, sed
quasi alicuius corporis transeuntis, unde subdit et viam sonantis
tonitrui? Subdit autem rationem quare pluviae et nubes a ventis
impellantur, cum dicit ut plueret super terram absque homine in
deserto, quod scilicet habitari non potest propter terrae ariditatem:
vapores autem pluviosi elevantur maxime ex locis humidis, unde si nubes
et pluviae non impellerentur a ventis sequeretur quod numquam in locis
siccis plueret. Contingit autem quandoque quod aliqua loca humana
industria irrigantur, idest cessantibus pluviis, sed hoc ibi accidere
non potest, unde subdit ubi nullus mortalium commoratur, et sic illi
terrae per humanam industriam provideri non potest. Et propter hoc
Deus ordinavit ut ventis impellerentur nubes et pluviae ut etiam in
locis desertis plueret, unde subdit ut impleret, scilicet pluviis,
inviam, idest terram per quam nec transire potest homo, et desolatam,
idest destitutam humana procuratione; et sic sola procuratione divina
produceret herbas virentes, scilicet ad decorem terrae et ad pastum
animalium silvestrium quae etiam divina providentia procurantur.
Consequenter autem facit mentionem de pluviis absque vento cum dicit
quis est pluviae pater? Idest efficiens causa non ex necessitate sed
ex ordine providentiae quae convenit patri: a Deo enim movetur sol et
alia caelestia corpora quae sunt proxima causa efficiens generationis
pluviarum. Ros autem ex eadem causa generatur ex qua et pluvia, nec
differt nisi secundum multitudinem et paucitatem materiae, unde subdit
vel quis genuit stillas roris? Signanter stillas nominat ad
designandum parvitatem guttarum. Est autem considerandum quod sicut
pluviae congelatae sunt nives, ita ros congelatus est pruina, unde
subdit de cuius utero egressa est glacies? Ubi notandum est quod
glaciei causa est frigus quae est qualitas feminina, pluviarum autem et
roris causa est calor resolvens et non permittens congelari vaporem:
calor autem est qualitas masculina, et ideo signanter circa
generationem pluviae et roris usus est nomine patris, circa
generationem autem glaciei usus est nomine uteri qui pertinet ad
matrem. Ex frigore autem duplex glacies causatur: una quidem in
aere, quod pertinet ad pruinam de caelo cadentem, unde subdit et gelu
de caelo quis genuit? Quod adhuc attribuit patri quia non apparet
tanta virtus frigoris in pruina sicut in ulteriori glacie; alia vero
est glacies quae generatur in inferioribus aquis, in qua maior vis
frigoris apparet, unde subdit in similitudinem lapidis aquae durantur,
scilicet per vehemens frigus in glaciem condensatae, et hoc quandoque
intantum procedit quod in frigidissimis terris etiam maria congelantur,
et hoc est quod subditur et superficies abyssi constringitur, scilicet
aqua quae est in eius superficie per frigus condensata: non autem
frigus aeris irrumpere potest usque ad maris profundum. His ergo
enarratis de variis mutationibus aeris, procedit ulterius ad
immutabiles immutationes caelestium corporum, circa quae primo in
stellis fixis consideratur immobilitas figurae, quia quaelibet earum
conservat situm suum ita quod una alteri non appropinquat magis vel
minus; et hoc praecipue apparet in stellis vicinis quae numquam
coniunguntur, unde subdit numquid coniungere valebis micantes stellas
Pliades? Stellae Pliades dicuntur quaedam stellae quae lucent in
capite tauri, quarum sex apparent valde propinquae, septima autem
obscurior. Secundo consideratur in caelestibus corporibus uniformitas
primi motus, quo revolvitur totum caelum et omnes stellae in eo semel
in die et nocte super polos mundi; hic autem motus sensibilius
percipitur ex stellis propinquis polo Septentrionali, quae sunt nobis
perpetuae apparentiae propter elevationem Poli super nostrum
horizontem, inter quas stellas maxime notatur constellatio Arcturi,
qui est ursa maior, cuius stellae manifeste apparent uniformiter moveri
in gyro circa polum mundi, et quantum ad hoc subdit aut gyrum Arcturi
poteris dissipare, ut scilicet non circueat polum? Tertio admirabilis
apparet in caelestibus corporibus motus planetarum, in quo cum sit
omnino uniformis quaedam irregularitas ad sensum videtur, et hoc maxime
deprehendi potest in stella Veneris quae quandoque oritur ante solem et
tunc vocatur Lucifer, quandoque autem occidit post solem et tunc
vocatur vesperus. Manifestum est autem quod stellae quae semper sunt
tardioris motus quam sol incipiunt primo apparere in mane ante ortum
solis, eo quod sol suo proprio motu quo movetur ab occidente in
orientem deserit eas, sicut patet in Saturno, Iove et Marte; luna
autem quae habet velociorem motum quam sol semper incipit apparere in
sero quasi deserens solem et praecedens ipsum versus orientem; Venus
autem et Mercurius quandoque incipiunt apparere de mane, quandoque
autem de sero, sed de Mercurio quia raro videtur et est parvae
quantitatis non ita est manifestum; in Venere autem omnibus apparet,
unde manifestum est quod quandoque habet velociorem motum quam sol,
quandoque tardiorem. Ex quo manifeste apparet irregularitas in motu
planetarum, et ad hoc designandum subdit numquid produces Luciferum,
idest Venerem mane apparentem, in tempore suo, idest in determinato
tempore, quia haec diversitas semper certo contingit; et vesperum,
idest eandem Venerem sero apparentem, super filios terrae consurgere
facis? Et notandum est quod per hoc quod dicit produces et consurgere
facis designatur nova apparitio stellae. Quarto autem admirabilis
videtur in caelestibus corporibus ordo, situs et motus ipsorum, unde
dicit numquid nosti ordinem caeli, qui scilicet ab homine comprehendi
non potest? Quintum autem admirabile est dispositio inferiorum
corporum secundum superiora, et quantum ad hoc subdit et pones rationem
eorum in terra, ut scilicet cognoscas effectus proprios singularum
causarum caelestium? Praedicti autem effectus divinae virtutis maximi
quidem sunt, non tamen in eis apprehenditur a multitudine vulgi ita
magnitudo virtutis divinae sicut in tonitruo et fulgure, et ideo istos
effectus ultimo ponit; unde quantum ad tonitruum dicit numquid elevabis
in nebula vocem tuam? Tonitruum enim generatur in nube, cuius sonitus
videtur quasi vox Dei. Post tonitrua autem ut plurimum pluviae magnae
subsequuntur propter condensationem nubium ex commotione ventorum ex
quibus tonitruum causatur, unde subdit et impetus aquarum operiet te?
Videtur enim multitudo pluviae quasi Deum operire inquantum nobis
occultatur caelum quod dicitur sedes Dei. Consequenter subiungit de
fulgure dicens numquid mittes fulgura, idest numquid per tuam virtutem
erit motus eorum? Et ibunt, quasi scilicet oboediant tuo imperio?
Solent autem motus fulgurum repercuti ab uno loco in alium, et hoc
designat subdens et revertentia dicent tibi: adsumus, quasi in sua
reversione parata esse ut iterum oboediant divino imperio, ut ad alium
locum mittantur? Haec autem omnia inducuntur ad ostendendum quod homo
non potest attingere neque ad sapientiam neque ad virtutem divinam.
Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? Postquam dominus
commemoravit mirabilia suorum effectuum quantum ad principales partes
mundi, quae sunt terra, mare et caelum, et quantum ad dispositiones
eorum, nunc accedit ad enarrandum mirabilia suorum operum specialiter
quantum ad diversas proprietates animalium. Inter quas praepollet
cognitio, quae quidem perfectius in homine quam in ceteris animalibus
invenitur, et ideo ab homine incipiens dicit quis posuit in visceribus
hominis sapientiam? Per viscera hominis intelliguntur intimae vires
animae ipsius, scilicet intellectus et ratio, quibus Deus sapientiam
indidit inquantum lumen rationis homini dedit: quaedam enim seminaria
sapientiae et scientiae naturaliter indidit rationi ipsius in cognitione
primorum principiorum. In aliis autem animalibus multa indicia
apparent naturalis cuiusdam prudentiae, sed praecipue hoc manifestatur
in gallo quasi in animali noto et domestico, unde dicit aut quis dedit
gallo intelligentiam? Intelligentia hic sumitur pro naturali quadam
aestimatione secundum quam ad modum intelligentis operatur, quia ipsa
eius naturalis aestimatio ab intellectu divino ei datur. In hoc autem
videtur gallus quandam intelligentiae similitudinem habere quod
determinatis horis in cantum prorumpit ac si cognosceret proportiones
caelestium motuum, unde subdit quis enarravit, scilicet gallo,
caelorum rationem, idest proportionem caelestium motuum ut possit ex
hoc determinatas horas discernere ad cantandum? Solent autem vigiles
quodam cantu aut alicuius instrumenti sono propinquitatem diei declarare
et certarum horarum noctis; non autem potest dici quod aliquis sonitus
caeli determinatis temporibus audiatur et aliis temporibus sileat ut ex
hoc gallus discernat ad cantandum, unde subdit et concentum caeli quis
dormire faciet? Quasi dicat: concentus caeli non silet sicut vigilis
dormientis ut ex eius auditu vel silentio possit gallus instrui ad
cantandum. Considerandum autem est hic quod ex motu caelorum
Pictagorici posuerunt sonitum harmonizatum provenire propter
convenientissimam proportionem caelestium motuum, et quia ponebant
corpora caelestia animata ideo talis consonantia sonorum possit
concentus caeli vocari; sed Aristotiles probat in II de caelo quod
ex motu caelestium corporum nullus sonitus procedit, et ideo hic
concentum accipere possumus metaphorice positum pro sola convenientia
caelestium motuum qui numquam requiescunt. Huiusmodi autem inspiratio
sapientiae vel intelligentiae aut etiam concentus caeli ab initio
fundationis terrae fuit, unde subdit quando fundabatur pulvis in
terra, quod refertur ad situm terrae quae in imo ponitur sicut in
fundamento, et glebae compingebantur, quod refertur ad humorem
continentem in unum partes terrae, ne scilicet terra propter sui
siccitatem in pulverem resolvatur. Deinde accedit ad aliam
proprietatem animalium quae attenditur secundum acquisitionem
nutrimenti, circa quam admirabile aliquid apparet in leaena: cum enim
leo multo cibo indigeat, mirabile videtur quomodo in aliqua regione
tantum potest de praeda animalium capere quod sibi sufficiat et filiis
suis, unde subdit numquid capies leaenae praedam? Idest numquid
tantam abundantiam praedae ei praeparabis ut habeat sufficienter sibi et
filiis suis, unde subdit et animam catulorum eius implebis? Hoc autem
non videtur multum difficile quando per diversa loca discurrunt sed
quando in eodem loco manent, vel propter necessitatem nutritionis
filiorum, ad quod pertinet quod dicit quando cubant in antris, vel
quia insidiantur aliis animalibus: et in specubus insidiantur,
scilicet animalibus capiendis. Apparet etiam aliquid mirabile in
avibus circa corvum: dicitur enim quod corvus pullos ovis eductos non
pascit donec suos esse deprehendens plumis nigrescere viderit, unde
septem diebus eis cibos non ministrat sed a Deo sustentantur per
naturalem virtutem eis inditam, unde subdit quis praeparat corvo escam
suam quando pulli eius clamant ad Deum, vagantes, idest huc et illuc
prospicientes, eo quod non habeant cibos, quasi a parentibus
derelicti? Hoc autem non est intelligendum quasi pulli corvorum Deum
cognoscant, sed hoc dicitur quia quaelibet res naturalis suo
desiderio, in hoc ipso quod aliquod bonum appetit, quasi intendit
aliquid a Deo acquirere qui est auctor bonorum.
|
|