|
Post haec autem aperuit Iob os suum et cetera. Sicut supra dictum
est, circa passiones animae duplex fuit antiquorum opinio: Stoici
enim dixerunt tristitiam in sapientem non cadere, Peripatetici vero
dixerunt sapientem quidem tristari sed in tristitiis secundum rationem
moderate se habere, et haec opinio veritati concordat. Ratio enim
condicionem naturae auferre non potest; est autem naturale sensibili
naturae ut et convenientibus delectetur et gaudeat et de nocivis doleat
et tristetur: hoc igitur ratio auferre non potest sed sic moderatur ut
per tristitiam ratio a sua rectitudine non divertat. Concordat etiam
haec opinio sacrae Scripturae, quae tristitiam in Christo ponit, in
quo est omnis virtutis et sapientiae plenitudo. Sic igitur Iob ex
praenarratis adversitatibus tristitiam quidem sensit, alias patientiae
virtus in eo locum non haberet, sed propter tristitiam ratio a
rectitudine non declinavit quin potius tristitiae dominabatur. Ad hoc
igitur ostendendum dicitur post haec aperuit Iob os suum. Dicit autem
post haec, idest post septem taciturnitatis dies; ex quo manifestum
fit quod verba quae sequuntur sunt secundum rationem prolata per
tristitiam non perturbatam; si enim ex perturbatione mentis dicta
fuissent, prius ea protulisset quando vis tristitiae vehementior erat:
tristitia enim quaelibet longitudine temporis mitigatur et in principio
magis sentitur; unde propter hoc tandiu tacuisse videtur ne perturbata
mente loqui iudicaretur. Quod etiam ostenditur per hoc quod dicitur
aperuit os suum; cum enim aliquis loquitur ex impetu passionis, non
ipse aperit os suum sed agitur passione ad loquendum: non enim per
passionem nostri actus domini sumus sed per solam rationem. Loquendo
autem tristitiam quam patiebatur ostendit: consuetum est enim apud
sapientes ut ex ratione loquantur passionum motus quos sentiunt, sicut
et Christus dixit tristis est anima mea usque ad mortem, et apostolus
dicit Rom. VIII non enim quod volo bonum hoc ago, sed quod odi
malum illud facio; sic etiam et Boetius in principio de consolatione
tristitiam aperuit ut ostenderet quomodo eam ratione mitigaret: sic et
Iob loquendo tristitiam suam aperuit unde sequitur et maledixit diei
suo, quod videtur esse contra illud apostoli Rom. XII 14
benedicite et nolite maledicere. Sed sciendum est quod maledicere
multipliciter dicitur: cum enim maledicere nihil aliud sit quam malum
dicere, totiens dicitur maledicere quotiens contingit malum dicere.
Contingit autem aliquem alicui malum dicere primo dictione causante
malum, sicut divinum dicere est causa eorum quae dicuntur, et
sententia iudicis aliquem condemnantis est causa poenae eius qui
condemnatur; et per hunc modum intelligitur quod dominus dixit Gen.
III 17 maledicta terra in opere tuo, et Gen. X maledictus
Chanaan, servus sit fratrum suorum; et Iosue maledixit Achor qui de
anathemate sustulerat. Secundo imprecando malum vel optando, sicut
legitur in I Reg. quod Philisthaeus maledixit David in viis suis.
Tertio contingit aliquem dicere malum simpliciter enuntiando vel in
praesenti vel in praeterito vel in futuro, sive vere sive false.
Prohibet igitur apostolus maledicere tali maledictione qua quis
imprecatur malum alicui vel eum falso diffamat, non autem eo modo quo
iudex reum condemnat vel aliquis verax malum alicuius rei ordinate
demonstrat, vel demonstrando praesens vel recitando praeteritum vel
praenuntiando futurum. Sic igitur intelligendum est Iob suo diei
maledixisse quia eum malum esse denuntiavit, non secundum suam naturam
qua a Deo creatus est, sed secundum illam Scripturae consuetudinem
qua tempus dicitur bonum vel malum secundum ea quae in tempore aguntur,
secundum illud apostoli Eph. V 16 redimentes tempus quoniam dies
mali sunt; maledixit igitur Iob diei suo inquantum mala sibi in ipso
die accidisse commemorat. Quomodo autem maledixerit subditur: et
locutus est: pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est:
conceptus est homo. Sciendum est autem quod licet esse et vivere
secundum se sit appetibile, tamen esse et vivere in miseria est
fugiendum secundum quod huiusmodi, licet interdum esse in miseria
libenter sustineatur propter aliquem finem; unde illa misera vita quae
non ordinatur ad aliquem finem bonum nullo modo est eligenda, secundum
quod dominus dicit Matth. XXVI 24 melius erat ei si natus non
fuisset homo ille. Bonum autem quod ex aliqua miseria expectatur sola
ratio apprehendit, vis autem sensitiva non percipit, sicut
amaritudinem medicinae gustus percipit sed sola ratio in fine sanitatis
delectatur; si quis igitur passionem sui gustus vellet exprimere
denuntiaret medicinam esse malam, quamvis ratio iudicaret eam esse
bonam propter finem; sic igitur miseria quam beatus Iob sustinebat
rationi quidem poterat videri quantum ad aliquid utilis esse, sed
inferior pars animae quae ex ea tristitia afficiebatur adversitatem
totaliter repudiabat, unde et ipsum vivere sub tali adversitate odiosum
ei erat. Quando autem est nobis aliquid odiosum, omnia abominamur per
quae in illud devenimus; et ideo Iob secundum inferiorem partem
animae, cuius passionem nunc exprimere intendebat, et nativitatem et
conceptionem suam ex quibus in hanc vitam devenerat odio habebat, et
per consequens diem nativitatis et noctem conceptionis, secundum illum
loquendi modum quo ex his quae in tempore aguntur aliquid ascribitur
tempori bonum vel malum. Sic igitur Iob quia secundum partem
sensibilem vitam sub adversitate repudiabat, volebat se numquam natum
vel conceptum fuisse, et hoc est quod dicit pereat dies in qua natus
sum, ac si diceret numquam natus fuissem. Et nox in qua dictum est,
idest vere dici potuit conceptus est homo, idest utinam numquam
conceptus fuissem. Et congrue ordinat, quia nativitate sublata
conceptio non aufertur sed e converso; congruenter etiam conceptionem
nocti ascribit et nativitatem diei, quia secundum astrologos nativitas
diurna est laudabilior, principaliori sidere existente super terram,
idest sole, conceptio autem nocturna est frequentior. Similis modus
loquendi habetur Ier. XX 14: maledicta dies in qua natus sum,
dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta. Posita ergo
maledictione diei nativitatis et noctis conceptionis, prosequitur
singillatim de maledictione utriusque, et primo de maledictione diei
nativitatis dicens dies ille vertatur in tenebras. Considerandum autem
est quod, sicut Hieronymus dicit in prologo, a verbis Iob in quibus
ait pereat dies in qua natus sum usque ad eum locum ubi ante finem
voluminis scriptum est idcirco ipse me reprehendo, hexametri versus
sunt, dactylo spondeoque currentes; et sic patet quod liber iste
exhinc per modum poematis conscriptus est, unde per totum hunc librum
figuris et coloribus utitur quibus poetae uti consueverunt. Solent
autem poetae, ut vehementius moveant, ad eandem sententiam diversa
inducere, unde et hic Iob ad maledicendum diei suae secundum modum
quem dicimus ea inducit quibus aliquis dies solet esse odiosus.
Dignitas autem diei est claritas eius, hac enim a nocte distinguitur;
hanc igitur dignitatem excludit dicens dies ille vertatur in tenebras,
quae quidem sententia quantum ad superficiem litterae frivola videtur et
vana. Dies enim nativitatis praeterierat et iam non erat; quod autem
praeteriit immutabile est: quomodo igitur poterat dies qui praeterierat
in tenebras verti? Sed sciendum est quod quaedam per modum optandi
dicuntur ad exprimendum iudicium quod de aliqua re habetur; sic igitur
nunc dicitur dies ille vertatur in tenebras ac si diceretur: dies
nativitatis meae debuisset esse tenebrosus ut congrueret tenebris
miseriae quam patior. Quia enim aspectus luminis delectabilis est,
secundum illud Eccl. XI 7 dulce lumen, et delectabile est oculis
videre solem, consuetum est in Scripturis ut per tenebras tristitia
significetur, secundum illud Eccl. V 16 comedit in tenebris et in
curis multis et in aerumna atque tristitia. Est autem aliquis dies
clarus multipliciter: primo quidem ex Dei sanctificatione qui eum
celebrem esse instituit, sicut habetur Exodi XX 8 memento ut diem
sabbati sanctifices; hanc igitur claritatem a praedicto die removet
dicens non requirat eum Deus desuper, quasi dicat: non exigat Deus
ab hominibus ut hunc diem celebrem agant. Dies enim aliqui exiguntur a
Deo ad celebritatem propter aliquod insigne beneficium in illa die
hominibus collatum, sicut sabbatum in veteri lege propter beneficium
creationis, et dies Paschae propter beneficium liberationis ex
Aegypto; quod etiam manifestum est in diebus festis qui in novo
testamento celebrantur. Vult ergo per hoc significare quod sua
nativitas non debet computari inter insignia Dei beneficia, cum magis
ad miseriam natus esse videatur quam ad laetitiam. Secundo aliquis
dies clarus est ex hominum recordatione: solent enim homines aliquos
dies celebres agere in quibus aliqua magna et iocunda eis contigerunt,
sicut Herodes et Pharao diem nativitatis celebrabant; hanc igitur
claritatem a praedicto die removet dicens et non sit in recordatione,
scilicet hominum, quia videlicet non aliquid iocundum in illa die
accidit sed magis triste ut ex eventu apparet. Tertio dies clarus est
ex corporali lumine, quae quidem claritas multipliciter aufertur:
primo quidem ex subtractione radiorum solis illuminantium terram, ut
patet quando sol eclipsatur, et quantum ad hoc dicit nec illustretur
lumine; secundo ex oppositione nubium vel aliquorum huiusmodi
occultantium radios solis, et quantum ad hoc dicit obscurent eum
tenebrae; tertio ex defectu visivae virtutis, cum enim aliquis moritur
vel visu privatur, quantum ad eum claritas diei aufertur, et quantum
ad hoc dicit et umbra mortis. Modum autem obtenebrationis praemissae
exponit dupliciter: primo quidem quantum ad ordinem in hoc quod dicit
occupet eum caligo: tunc enim dies caligine occupatur quando diei prius
splendenti subito et ex insperato tenebrae inducuntur, cuius simile in
vita ipsius Iob apparet; secundo quantum ad genus tenebrarum in hoc
quod dicit et involvatur amaritudine, per quod dat intelligere totum
quod de obtenebratione dictum est ad tenebras tristitiae esse
referendum: hunc enim morem observare videtur ut parabolicam locutionem
ex aliquo subsequenti exponat. Per omnia igitur haec nihil aliud
dicere intendit quam quod dies suae nativitatis non debet iudicari dies
gaudii sed maeroris, cum per suam nativitatem ad vitam tantae
adversitati subiectam devenerit. Post maledictionem igitur diei suae
nativitatis, consequenter maledicit noctem suae conceptionis secundum
similem modum loquendi, et primo attribuit ei illud unde nox magis
horribilis redditur. Cum enim nox propter tenebras secundum se ipsam
horrida sit, quanto magis tenebrae noctis augmentantur tanto magis
horrida redditur, quod contingit cum aliqua magna tempestas in nocte
oboritur, et quantum ad hoc dicit noctem illam tenebrosus turbo
possideat, quasi diceret: congruum fuisset noctem illam tenebroso
turbine possideri ut vitae meae congrueret, quae tanto adversitatis
turbine involvitur. Deinde removet ab ea illa quae pertinere videntur
ad bonum noctis, et primo quantum ad opinionem hominum. Cum enim
homines tempora distinguant secundum ea quae aguntur in tempore, in
nocte autem pauca vel nulla fiant memoria digna, nox non notatur per se
ipsam in hominum memoriis sed ex die coniuncta. Hoc igitur bonum a
nocte praedicta removet dicens non computetur in diebus anni nec
numeretur in mensibus, quasi dicat: nox illa non est memoria digna cum
nihil insigne in ea acciderit sed magis aliquid dolorosum. Inter
noctes autem quae in memoriis hominum aguntur, quaedam non solum
memorabiles sunt sed etiam celebres et festivae in quibus homines ad
aliqua festa agenda congregantur, et hoc removet dicens sit nox illa
solitaria. Huiusmodi autem hominum congregatio in aliqua nocte fit in
laude et celebritate illius noctis propter aliquod celebre factum quod
in illa nocte recolitur, sicut apud fideles agitur in nocte dominicae
resurrectionis, et ideo subdit nec laude digna: est enim aliqua nox
digna laude propter aliquod magnum factum in illa nocte contingens. Ex
hoc ergo nihil aliud intendit quam significare quod sua conceptio non
fuit aliquid magnum nec ad bonum ordinata sed potius ad malum
adversitatis quam sentiebat, unde subdit maledicant ei qui maledicunt
diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. Quod quidem secundum
litteram dupliciter potest exponi: uno modo secundum quod per
Leviathan intelligitur aliquis magnus piscis, prout videtur congruere
his quae in fine huius libri de eo dicuntur an extrahere, inquit,
poteris Leviathan hamo? Et secundum hoc intelligendum est quod illi
qui huiusmodi magnos pisces piscantur de nocte eos invadunt in
tenebris, et ideo quando dies incipit apparere maledicunt diei quia per
hoc eorum opus et intentio impeditur. Alio modo potest intelligi ut
per Leviathan significetur draco antiquus, scilicet Diabolus,
secundum illud Is. XXVII 1 in die illa visitabit dominus in
gladio suo duro et gravi et forti super Leviathan, serpentem
tortuosum. Illi ergo parati sunt suscitare Leviathan qui student ad
suggestiones Diaboli implendas operibus iniquitatis vacando, qui diei
maledicunt quia, ut dicitur Ioh. IV, omnis qui male agit odit
lucem, et infra XXIV 15 dicitur oculus adulteri observat
caliginem, et postea si subito apparuerit aurora arbitratur umbram
mortis. Secundum hoc igitur, sicut per hoc quod dixerat nec laude
digna vult praedictam noctem esse odiosam bonis, ita per hoc quod
subdit maledicant ei etc. vult eam esse odiosam malis: nam
adversitatem et boni et mali abhorrent. Deinde excludit a praedicta
nocte quae videtur ad bonum noctis pertinere secundum naturam, quorum
unum est quod nox decoratur aspectu stellarum, et hoc removet dicens
obtenebrentur stellae caligine eius; aliud est quod decoratur ex spe
diei, et hoc removet dicens expectet lucem et non videat, quasi
dicat: quamvis naturale sit ut in nocte lux diei expectetur, illa
tamen nox habeat tenebras infinitas quae numquam diurnae lucis
successione terminentur. Noctis quidem tenebrae plena luce diei
totaliter excluduntur, aurorae vero crepusculo diminuuntur; imprecatur
autem praedictae nocti non solum ut eius tenebrae non excludantur per
diem sed quod nec minuantur per auroram, unde dicit nec ortum surgentis
aurorae. Sed quia id quod dixerat impossibile videbatur, ut scilicet
nocti non succederet dies nec aurora, ostendit ex quo sensu id dictum
sit subdens quia non conclusit ostia ventris qui portavit me. Vita
enim hominis in ventre matris abscondita est, unde tenebris noctis
comparatur; cum autem per nativitatem in manifestum prodit, tunc
clarae diei similitudinem habet; ideo ergo dixit quod nox illa neque
diem neque auroram succedentem haberet, ut ostenderet se desiderare
quod suus conceptus numquam venisset ad partum neque ad pueritiam, quae
per auroram intelligitur, neque ad iuventutem, quae per plenam lucem
diei designatur. Dicit autem quia non conclusit ostia etc., non quod
ipsa nox concludat ventrem, idest impediat partum, sed quia in nocte
hoc agitur: ex ipsa enim conceptione potest praestari impedimentum ne
conceptus ad partum perveniat. Et quia hoc etiam videbatur
irrationabile quod aliquis vitam abhorreret cum omnibus desiderabile sit
esse et vivere, ostendit ex qua ratione id dixerit cum subdit nec
abstulit mala ab oculis meis, quasi dicat: non ipsam vitam propter se
abhorreo sed propter mala quae patior; etsi enim vita secundum se
desiderabilis sit, non tamen vita miseriis subiecta. Ubi
considerandum est quod omnia quae supra figurative locutus est hac
finali clausula exposuisse videtur, quod etiam in aliis eius dictis
advertendum est. Quare non in vulva mortuus sum? Postquam diei
nativitatis et nocti conceptionis suae maledixerat ut ostenderet initia
suae vitae se abhorrere, nunc ostendit se abhorrere suam conservationem
in vita, ut ex his manifestius ostendat quod vita eius est ei onerosa.
Est autem duplex status vitae: unus occultus quo concepti vivunt in
utero, alius manifestus quo vivunt homines post nativitatem ex utero.
Quantum ergo ad primum statum dicit quare non in vulva mortuus sum?
Quantum ad secundum egressus ex utero non statim perii? Et de hoc
secundo primo prosequitur. Sciendum est autem quod exterior vita
dupliciter tollitur: quandoque quidem ex aliquo nocumento
supervenienti, vel intrinseco sicut est morbus, vel extrinseco sicut
gladius aut aliquid huiusmodi, et ad hoc potest referri quod dixit
egressus ex utero non statim perii? Quandoque vero ex subtractione
necessarii subsidii, quod quidem est vel extrinsecum ut sunt vehicula,
fomenta et alia huiusmodi adiumenta, et quantum ad hoc dicit quare
exceptus genibus? Vel intrinsecum sicut est cibus, et quantum ad hoc
dicit aut lactatus uberibus? His enim adminiculis indiget vita nati in
sui primordio. Et quia cum aliquis dicit quare hoc factum est? Dat
intelligere hoc inutiliter esse factum, ideo consequenter ostendit
inutile sibi fore se fuisse conservatum in vita, immo potius nocivum.
Quod quidem ostendit primo quantum ad mala quae nunc patitur, dicens
nunc enim dormiens silerem: mortem quidem somnum dicit propter spem
resurrectionis, de qua postmodum plenius loquetur; per silentium autem
intelligit quietem ab adversitatibus quas patiebatur, quasi dicat: si
statim post ortum mortuus fuissem, his malis quae patior non
inquietarer. Secundo quantum ad bona quae primo habuerat; posset enim
ei aliquis dicere: si in vita conservatus non esses, non habuisses
bona quae olim habuisti, sed quasi ad hoc respondens ostendit quod nec
propter illa bona vitae conservatio sibi fuisset optanda: nam etiam
illi qui in tota vita sua maximis prosperitatibus florent hoc fine
concluduntur, scilicet mortis; hoc est ergo quod dicit et somno meo,
idest morte, requiescerem, idest a vitae inquietudinibus immunis
essem, cum regibus et consulibus terrae. Sciendum est autem quod
eorum qui in dignitatibus constituti sunt, qui maxime prosperari
videntur, intentio est vel ad voluptatibus fruendum, et quantum ad hos
dicit qui aedificant sibi solitudines, ad litteram causa venationis vel
aliarum voluptatum solitarii esse volentes; vel ad divitias
congregandum, et quantum ad hos dicit aut cum principibus qui possident
aurum et replent domos suas argento, quasi dicat: si statim mortuus
essem post ortum, nihil nunc minus haberem quam habent illi post mortem
qui in multis prosperantur. Considerandum est autem quod cum quiescere
non sit nisi subsistentis, ex his verbis dat intelligere hominem
secundum animam post mortem subsistere. Si autem aliquis obiciat quod
huiusmodi reges aut principes de quibus loquitur forte non quiescunt sed
sunt in poenis Inferni, vel etiam quod ipsi Iob in hoc fuit utilis
vita quod sibi meritum acquisivit, advertendum est quod, ut supra
diximus, Iob nunc loquitur ex persona sensualis partis, exprimens
eius affectum, quae non habet locum nisi ad corporalia et praesentia
bona vel mala. Sic igitur postquam ostendit sibi desiderandum non
fuisse quod post ortum conservaretur, consequenter ostendit sibi
desiderandum non fuisse quod conservatus in utero perveniret ad ortum,
explicans quod supra dixerat quare non in vulva mortuus sum.
Considerandum est autem quod in vulva aliqui moriuntur ante infusionem
animae rationalis quae sola immortalis est, et quantum ad hoc dicit aut
sicut abortivum absconditum non subsisterem: ab huiusmodi enim
abortivis fetibus nihil perpetuum remanet; aliqui vero moriuntur post
infusionem animae rationalis, qui quidem post mortem subsistunt
secundum animam sed lucem huius mundi non vident, et quantum ad hoc
dicit vel, supple sicut, qui concepti non viderunt lucem, scilicet
vitae praesentis. Et quod hoc sibi fuisset optandum ostendit per hoc
quod non esset subiectus malis huius vitae, unde dicit ibi, scilicet
in statu quem habent qui concepti non viderunt lucem, impii cessaverunt
a tumultu, scilicet quem aliis inferebant eos affligendo, quod
refertur ad immunitatem a malo culpae; et ibi, scilicet in statu
mortuorum, fessi robore, idest viri bellatores qui bella gerendo
fatigati sunt, requieverunt, idest caruerunt huiusmodi labore quia,
ut dictum est, non loquitur nunc nisi de quiete a malis praesentis
vitae; potest etiam et intelligi de fatigatione in quocumque labore
quem quis patitur sua fortitudine operando. Et illi qui fuerunt
quondam vincti erunt ibi pariter sine molestia, idest sine priori
angustia, pariter cum eis qui eos vinctos detinebant; et ibi homines
oppressi angariis vel servitutibus non exaudierunt vocem exactoris,
secundum illud quod dicitur Is. XIV 4 quomodo cessavit exactor,
quievit tributum. Et quod hoc sit verum ostendit per hoc quod subdit
parvus et magnus ibi sunt pariter, quia parvitas et magnitudo est in
hac vita secundum inaequalitatem prosperitatis terrenae, qua sublata
remanent secundum naturam aequales; quod ergo dicit parvus et magnus,
intelligendum est: idest illi qui fuerunt in hac vita differentes
secundum magnitudinem terrenae prosperitatis. Sciendum tamen est quod
differentia magnitudinis et parvitatis secundum spiritualia bona remanet
etiam ibi, sed de his nunc non loquitur, ut iam dictum est. Et ibi
erit servus liber a domino suo, unde non habebit locum exactio aut
aliquid huiusmodi. Quare data est misero lux? Postquam Iob vitam
propriam detestatus fuerat multipliciter, nunc detestatur communiter
totius humani generis vitam, tam quantum ad eos qui in prosperitate
sunt quam quantum ad eos qui in adversitate, de quibus primo
prosequitur quasi a manifestiori incipiens. Sciendum est autem quod in
viventibus duo videntur esse praecipua, scilicet vivere et cognoscere.
Et quidem ipsum cognoscere quamvis delectabilissimum sit et
nobilissimum, tamen cognoscere ea quae hominem affligunt poenosum est,
et ideo dicit quare data est misero lux? Quasi dicat: ad quid prodest
homini miseriis subiecto quod lucem cognitionis habet, cum per eam
consideret mala quibus affligitur? Vivere autem nobile est propter
animam; quod si anima in amaritudine sit, ipsum vivere redditur
amarum, et ideo dicit et vita his qui in amaritudine animae sunt,
resume quare data? Et quod inutiliter detur ostendit hac ratione quia
contrarium eius desideratur a miseris, unde dicit qui, scilicet in
amaritudine existentes, expectant mortem et non venit, scilicet tam
cito sicut optant. Et ut ostendat quod expectant mortem non horrentes
sed desiderantes eam, subiungit quasi effodientes thesaurum, qui
scilicet magno desiderio accenduntur ut fodiendo ad thesaurum
perveniant. Et quia desiderium cum completur gaudium parit, subiungit
gaudentque vehementer cum sepulcrum invenerint, idest cum vident se
pervenire ad mortem per quam sepulcrum inveniunt. Quidam autem hoc
referunt ad eos qui thesaurum effodiunt, qui gaudent sepulcro invento,
quia in sepulcris antiquis consueverunt thesauri inveniri; sed prima
expositio melior est. Et quia posset aliquis dicere quod vita etsi
inutiliter detur miseris, utiliter tamen datur his qui in prosperitate
sunt, ad hoc removendum subdit viro cuius abscondita est via, supple
quare data est lux et vita? Viri enim via abscondita est quia nescitur
quo status praesentis prosperitatis perveniat, dicitur enim Prov.
XIV 13 risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat,
et Ier. X 23 dicitur non est in homine via eius, Eccl. VII 1
quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat
sibi in vita sua? Aut quis potest indicare quid post eum futurum sub
sole sit? Quomodo autem sit via hominis abscondita exponit subdens et
circumdedit eum Deus tenebris, quod quidem multipliciter manifestum
est: quantum ad ea quae sunt ante et post, secundum illud Eccl.
VIII 6 multa hominis afflictio quia ignorat praeterita et ventura
nullo scire potest nuntio; et quantum ad ea quae sunt iuxta, scilicet
ad homines, secundum illud Cor. II 11 quis scit quae sunt hominis
nisi spiritus hominis qui in ipso est? Et quantum ad ea quae sunt
supra, secundum illud Tim. ult. lucem habitat inaccessibilem,
scilicet Deus, quem nullus hominum vidit sed nec videre potest, et in
Psalmo dicitur quod posuit tenebras latibulum suum; et quantum ad ea
quae sunt infra, dicitur enim Eccl. I 8 cunctae res difficiles,
non potest homo eas explicare sermone. Dicitur autem Deus hominem
tenebris circumdedisse, quia Deus ei talem intellectum tribuit quod
praedicta cognoscere non possit. Ostenso igitur quod vita hominum
difficilis est propter miseriam et amaritudinem hominum, haec quae
communiter dixerat sibi adaptat, exprimens suam amaritudinem cum dicit
antequam comedam suspiro; sicut enim risus gaudii signum est, ita
suspirium amaritudinis animae: ostendit igitur ex modo suspirii suae
amaritudinis modum. Suspirium igitur eius et tempestive incipiebat,
dicit enim antequam comedam suspiro, et continuum erat et magnum, unde
subdit et quasi inundantis aquae sic rugitus meus; sicut enim suspirium
moderatae tristitiae signum est ita rugitus vehementis et quae vix
tolerari potest. Hic autem rugitus aquae rugitui comparatur: aqua
enim de facili movetur et murmuris sonum facit, sic et homo in magna
afflictione constitutus ex levi memoria suae miseriae provocatur ad
rugitum. Addit autem inundantis aquae ut ostendat suae amaritudinis
continuitatem: aqua enim inundans continue movetur et sonum facit.
Sed quia animae amaritudo ex miseria nascitur, post amaritudinem
animae de sua miseria subiungit dicens quia timor quem timebam evenit
mihi. Et notandum est quod miseria hominis ad amaritudinem provocans
in duobus consistere videtur: in damnis rerum vel personae et in
dehonorationibus. Quantum ergo ad primum dicit timor quem timebam
evenit mihi, idest ea quae timebam mihi provenerunt, ubi magnitudo
damnorum et poenarum exprimitur: quanto enim aliquis prudentior est,
tanto in statu prosperitatis magis recogitat quae in adversitatis
tempore sibi accidere possunt, secundum illud Eccli. XI 27 in die
bonorum ne immemor sis malorum; magnam igitur miseriam Iob
prudentissimus patiebatur dum sibi quae timuerat evenerunt. Quantum
autem ad secundum, scilicet ad dehonorationes, dicit et quod verebar
accidit: est enim verecundia secundum philosophum timor
inhonorationis; per hoc igitur ostendit quod ex magna gloria in multa
opprobria et dehonorationes acciderat. Solet autem aliquis miseriam et
amaritudinem pati sed ex propria culpa, sed hoc removet Iob dicens
nonne dissimulavi? Et sciendum est quod aliquis offendit unde poenam
meretur a Deo dupliciter: uno modo quando ex iniuriis sibi illatis
ultra modum provocatur ad vindictam, secundum quod dicitur in Psalmo
si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis
inanis, hoc autem a se removet dicens nonne dissimulavi? Scilicet
iniurias mihi factas; alio modo dum ipse alium primitus offendit vel
verbis, et hoc removet dicens nonne silui? Quasi dicat: nulli
contumeliosa aut iniuriosa verba protuli; vel factis, et hoc removet a
se dicens nonne quievi? Impii enim quasi mare fervens quod quiescere
non potest Is. LVII 20. Et quamvis innocens sim tamen venit
super me indignatio, idest poena a Deo - ira enim in Deo non
accipitur pro commotione animi sed pro punitione -, in quo recognoscit
adversitates huius mundi non absque divino nutu provenire. Si quis
igitur colligere velit quae in hac deploratione Iob dicta sunt,
sciendum est tria in ea contineri: primo enim ostendit sibi suam vitam
esse taediosam, secundo magnitudinem miseriae quam patiebatur, ibi
antequam comedam etc., tertio ostendit suam innocentiam cum dicit
nonne dissimulavi et cetera.
|
|