|
Numquid nosti tempus partus ibicum? Commemoraverat dominus in
praecedentibus id quod pertinet ad vim cognoscitivam, loquens de
sapientia hominis et intelligentia galli; commemoraverat etiam de
praeda leonum et esca corvorum, quae pertinent ad vim nutritivam; nunc
autem commemorat quaedam pertinentia ad vim generativam, et incipit
agere de partu ibicum et cervarum in quibus aliquid occultum esse
videtur. Ibices enim sunt quaedam animalia parva corpore quae in locis
petrosis habitant, in quibus et pariunt: unde ad huiusmodi loca non de
facili patet hominibus accessus, propter quod dicit numquid nosti
tempus partus ibicum in petris? Quasi dicat: hoc hominibus est
ignotum propter asperitatem locorum in quibus pariunt. Cervae autem,
ut dicitur, eligunt loca occulta in quibus pariant, ubi lupi accedere
non solent, et ideo ad ostendendum occultationem partus ipsarum subdit
vel parientes cervas observasti? Quod dicitur ad divinae providentiae
commendationem: mulieres enim cum pariunt indigent obstetricum
obsequio, sed animalibus quorum partus homines latet Deus sua
providentia exhibet auxilium quod est eis necessarium ad pariendum,
inquantum scilicet dat eis industriam naturalem ut cognoscant ea quae
sunt in talibus cognoscenda, quorum primum est quod sciatur spatium
temporis quo fetus in utero perficitur, et quantum ad hoc dicit
dinumerasti menses conceptus earum, ut scilicet eis indicares quando se
deberent praeparare ad partum? Unde subdit et scisti tempus partus
earum, ut scilicet eis indicares quando parere deberent? In his enim
solent mulieres puerperae ab aliis instrui, sed animalia, quae etiam
sunt longe a conversatione humana, per naturalem industriam eis
divinitus inditam haec cognoscunt et determinato tempore se praeparant
ad partum eo modo quo facilius possit partus emitti, unde subdit
incurvantur ad fetum, scilicet emittendum, et pariunt, scilicet per
se ipsas instruente natura; et tamen partus non est eis delectabilis
sed poenosus, unde subdit et rugitus emittunt, scilicet propter
dolorem quem pariendo patiuntur. Et sicut matres naturali industria se
praeparant ad partum, ita etiam et filii naturali industria divinitus
indita sibi necessaria conquirunt, unde subdit separantur filii earum,
quod dicit ad differentiam fetus humani, nam puer mox natus non potest
se movere ut discedat a matre, quod tamen in praedictis animalibus
contingit: statim enim postquam nascuntur moventur, et primus eorum
motus est ad escam quaerendam, unde subdit et pergunt ad pastum. Sed
tamen in principio indigent pasci lacte matris, unde sic a matre
separantur quod tamen ad eam redeunt, postmodum vero cum perfecti
fuerint totaliter separantur a matribus, unde et subdit egrediuntur et
non revertuntur ad eas, quia scilicet ulterius ab eis lactari non
indigent. His autem praemissis quae pertinent ad speciales quasdam
animalium proprietates, pertinentibus scilicet ad cognitionem, escam
et partum, commemorat ea quae pertinent ad totam conversationem vitae.
Circa quam primo mirabile apparet quod quaedam animalia dum sunt
domestica sustentari non possunt absque hominis cura, inveniuntur tamen
aliqua ad illud genus pertinentia quae sunt silvestria et absque hominum
providentia gubernantur; et hoc maxime mirabile apparet in asino qui
cum est domesticus totaliter videtur humanae servituti deputatus, a qua
tamen servitute asini silvestres qui onagri dicuntur liberi esse
apparent, unde dicit quis dimisit onagrum, idest asinum silvestrem,
liberum, scilicet ab hominum servitute? Quod quidem dicitur secundum
quod id quod consuetum est apprehenditur ab hominibus quasi naturale,
unde quia consueti sunt homines non videre asinos nisi servituti
subiectos, videtur eis quod sint naturaliter servi, et ideo si
aliquando inveniantur liberi videtur eis quod sint a servitute dimissi;
e contrario autem se habet, nam prius fuerunt huiusmodi animalia homini
non subiecta per modum quo nunc sunt, postmodum autem humano artificio
sunt domita et hominum servitiis deputata. Signa autem servitutis
asinorum sunt vincula quibus ligantur, sicut camus vel aliquid
huiusmodi, et quantum ad hoc subdit et vincula eius quis solvit?
Onagri enim huiusmodi vinculis carent. Apparet etiam in asinis
domesticis quod pereunt si remaneant absque habitaculis ab hominibus
praeparatis, sed onagri habent sibi per divinam providentiam
habitaculum praeparatum, unde subdit cui dedi in solitudine, scilicet
ad quam homo non accedit, domum, puta aliquod antrum vel cavernam
quamcumque, et tabernacula eius, puta scilicet sub herbis aut
arboribus, in terra salsuginis, idest in aliqua terra inhabitata
propter siccitatem et solis exustionem, ex qua humor eius quasi in
saporem salis convertitur. Et quamvis huiusmodi habitatio videatur
incultior et horridior propter solitudinem, tamen eam praefert
quantumcumque nobili civitati, unde subdit contemnit multitudinem
civitatis, scilicet in comparatione ad habitationem deserti. Et
assignat duplicem rationem, quarum prima est quia ibi non exiguntur ab
eo laboriosa opera, unde subdit clamorem exactoris non audit, idest
domini exigentis ab eo portationem onerum vel aliquid huiusmodi; alia
ratio est quia ibi liberius evagatur ad pastum quaerendum, unde subdit
circumspicit montes pascuae suae, quia scilicet patet ei liber aditus
ad diversa loca pro pascuis quaerendis, et ipsa etiam pascua pro suo
libitu accipit, unde subdit et virentia quaeque perquirit: asinis
autem domesticis non dantur optima pascua sed interdum viliora,
melioribus pascuis nobilioribus animalibus reservatis. Sicut autem
asinus servit homini ad onera deferenda, loco cuius in silvestribus
invenitur onager, ita etiam servit homini inter domestica animalia bos
ad arandum propter suam fortitudinem, cui comparat inter silvestria
rinocerontem, idest Unicornem, quod est animal quadrupes valde forte
et ferum, habens unum cornu in media fronte; hoc autem animal propter
sui feritatem non de facili potest domari sicut bos domatur, unde
subdit numquid volet rinoceros, idest Unicornis, servire tibi, ut
scilicet domesticatus sponte tibi oboediat? Animalia autem domesticata
cibum libenter ab hominibus capiunt, ad quod excludendum subdit aut
morabitur ad praesepe tuum, ut scilicet paratus sit comedere quod a te
ei offertur? Boves autem domesticati ad hoc nutriuntur ut ministerio
arationis applicentur, et ad hoc excludendum subdit numquid alligabis
loro tuo rinoceronta, idest Unicornem, ad arandum, sicut scilicet
aratur in bobus? Utuntur etiam homines bobus ad aliud ministerium, ut
scilicet trahentes quoddam rastrum terram aratam complanent glebam
comminuendo, unde subdit aut confringet glebas vallium, quae scilicet
solent diligentius excoli propter maiorem fecunditatem, post te, idest
postquam terram araveris? Vel post te, idest ut te praecedente ille
sequatur glebas confringens? Dimittuntur etiam quaedam animalia fortia
ad agrorum custodiam contra latrones vel animalia quae possent segetes
devastare, sicut custodiuntur agri per aliquos canes feroces, sed hoc
per Unicornem fieri non potest quia non domesticatur, unde subdit
numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei
labores tuos, idest fructus agrorum ad custodiendum? Sic ergo non
potes hoc fortissimo animali uti nec sicut bove ad arandum nec sicut
cane ad custodiendum. Similiter etiam non potes eo uti sicut forti
agricola ad fructus terrae procurandos, unde subdit numquid credes ei
quod reddet sementem tibi et aream tuam congreget? Sicut scilicet
facit operarius qui semen a domino susceptum serit et multiplicatum
reddit, segetes congregando in aream et post trituram in horreum domini
reportando. His igitur positis in quibus quaedam animalia silvestria a
domesticis diversificantur, subdit quasdam proprietates quorundam
animalium in quibus videntur ab omnibus aliis animalibus quaedam
proprietates diversae. Et hoc praecipue apparet in strutione qui est
avis quaedam appropinquans ad genus bestiarum, unde licet habeat pennas
ad modum animalium alte volantium, non tamen per eas se potest in altum
elevare, unde dicit penna strutionis similis est pennis herodii, idest
nobilissimi falconis qui girfalcus dicitur, et accipitris, qui est
avis nota, et ambae sunt aves boni volatus. Est autem et alia
proprietas strutionis diversa ab aliis avibus, quod scilicet sua ova
non fovet sed fodiens in arena ea dimittit et operit sabulo, unde
subdit quae derelinquit in terra ova sua. Habet autem hanc naturalem
industriam quod observat tempus calidum, scilicet quando incipiunt
stellae apparere quae dicuntur virgiliae, scilicet in mense Iulii, et
tunc parit ova, et sic ex calore temporis et loci, quia scilicet non
moratur nisi in locis calidis, ova vivificantur et ex eis pulli
nascuntur, unde subdit tu forsitan in pulvere calefacies ea? Quasi
dicat non, sed hoc agitur providentia divina per quam etiam ova in
pulvere conservantur illaesa. Strutio enim est naturaliter animal
obliviosum et nullam curam adhibet de conservatione ovorum, unde subdit
obliviscitur quod pes, scilicet hominis transeuntis per viam,
conculcet ea, scilicet ova, aut bestia agri conterat, vel casu
pertranseundo vel propter appetitum cibi. Et sicut non habet curam de
conservatione ovorum ita non habet curam de nutritione pullorum, unde
subdit duratur ad filios suos quasi non sint sui, quia scilicet nullam
curam habet de nutritione eorum, et ita quantum in se est perdit
fructum generationis, unde subdit frustra laboravit, scilicet
concipiendo et conceptum portando, ex quo filios non nutrit; contingit
etiam quandoque quod etiam alia animalia fetus suos deserunt propter
timorem, sed strutio hoc facit nullo timore cogente. Facit autem hoc
etsi non propter timorem tamen propter defectum naturalis industriae
quam circa hoc alia animalia habent, unde subdit privavit enim Deus
eam, scilicet feminam strutionis, sapientia, scilicet ad ordinate
nutriendum et gubernandum fetum, nec dedit illi intelligentiam, per
quam scilicet sollicitudinem habeat de pullis suis: sapientiam autem et
intelligentiam nominat industriam naturalem. Et quia supra dixerat
quod habet pennas similes pennis herodii et accipitris, consequenter
ostendit ad quid ei huiusmodi pennae prosint dicens cum tempus fuerit,
idest cum aliqua necessitas velocitatis motus sibi immineat, in altum
alas erigit, ita tamen quod per alas corpus eius sursum elevari non
potest, sed per eas iuvatur ad velociter currendum, unde subdit
deridet equitem, quia scilicet velocius currit quam equus hominem
deferens, et ascensorem eius, scilicet equi, quia scilicet velocius
curreret quam homo si suis pedibus iret. Sicut autem strutio habet
quasdam proprietates a pluribus animalibus diversas quibus ab aliis
deficit, ita etiam equus habet quasdam proprietates ad nobilitatem
pertinentes quibus ab aliis animalibus differt. Primo autem equi
fortitudinem commemorat cum dicit numquid praebebis equo fortitudinem,
scilicet non solum corporis prout est potens ad onus ferendum, sed
etiam animi prout audacter ad pericula vadit? Aliam autem proprietatem
eius commemorat, quod scilicet ex exteriori ornatu ad libidinem
provocatur: dicitur enim de equis quod iubarum decore ad coitum
agitantur et iubis tonsis eorum libido extinguitur, ad quod
significandum subdit aut circumdabis collo eius hinnitum? Solent enim
equi hinnire propter libidinem, secundum illud Ier. V 8 equi
amatores in feminas et emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem
proximi sui hinniebat; ergo hinnitus collo equi a Deo circumdatur
quando iubae ei dantur a Deo, ex quarum consideratione ad libidinem
provocatur. Est autem et alia equi proprietas quod vehementer salit
contra morem multorum quadrupedum, unde subdit numquid suscitabis eum,
scilicet elevando in altum, quasi locustas, quae scilicet saliendo
moventur? Alia vero proprietas equi est audacia ipsius in bellis,
quam diffusius describit quia est nobilis et admiranda, et primo
manifestatur eius audacia quando adhuc odoratu bellum percipit a
remotis, unde sequitur gloria narium eius terror, idest bellum quod
est aliis ad terrorem, naribus ab equo perceptum est equo ad gloriam,
idest ad quandam animi magnitudinem; et huius signum statim in eo
apparet, de quo subditur terram ungula fodit, quasi praeparans se ad
pugnandum. Ex hoc autem quod bellum percipit interius gaudet, unde
subdit exultat, scilicet percepta opportunitate pugnandi, et hoc per
effectum ostendit cum subdit audacter in occursum pergit armatis. Nec
in ipso proelio existens terrore deicitur, unde subdit contemnit
pavorem, et quod est amplius, etiam vulnerum dolore non repellitur,
unde subdit nec cedit gladio. Solent autem plura animalium ex solo
strepitu terreri, sed hoc equo non accidit, unde subdit super ipsum
sonabit pharetra, scilicet plena sagittis, dum concutitur ad motum
militis equo insidentis; similiter etiam ex hasta et clipeo militis
sonus aliquis procedit, unde subdit vibrabit hasta, idest hasta dum
vibratur sonum emittit; similiter clipeus dum movetur et ad arma
colliditur sonum facit, unde subdit et clipeus, scilicet sonat; sed
tamen ad hunc sonitum equus non stupescit, unde subdit fervens,
scilicet interius per audaciam, et fremens, scilicet hinnitu, quem
fremitum nominat, qui est proprie leonum, propter equi audaciam; et
non solum voce interiorem fervorem animi monstrat sed etiam exteriori
actu, unde subdit sorbet terram, idest videtur eam sorbere pedibus
fodiendo. Et non solum non obstupescit sonitu pharetrae, hastae et
clipei, sed nec etiam sono tubae qua utuntur in bellis, unde subdit
nec reputat tubae sonare clangorem, ut scilicet propter hoc
obstupescat; quin immo gaudere dicitur ad sonum bucinae, unde subdit
ubi audierit bucinam dicit: vah. Idest emittit exultationis vocem,
nam vah. Est interiectio exultantis. Et quia haec quae praedicta
sunt pertinent ad equi audaciam, subiungit de perspicacitate ipsius
dicens procul odoratur bellum, idest cum adhuc hostes sunt procul,
odoratu percipit bellum imminere et quasi videtur sentire belli
praeparationem, dum scilicet duces suis exhortationibus animant
milites, et quantum ad hoc subdit exhortationem ducum, scilicet
percipit, et ululatum, idest confusum clamorem et strepitum,
exercitus, scilicet praeparantis se ad bellum. His autem praemissis
de animalibus quae gradiuntur in terra, accedit ad animalia quae volant
in aere, et primo commemorat naturalem industriam accipitris qui
tempore mutationis pennarum expandit alas suas ad Austrum, qui est
ventus calidus, ut apertis poris veteres pennae decidant et novae
renascantur, unde dicit numquid per sapientiam tuam plumescit
accipiter, scilicet quando pennae eius renovantur, expandens alas suas
ad Austrum, ut scilicet facilius pennas mutet? Ultimo autem loquitur
de aquila quae ceteris avibus altius volat, unde dicit numquid ad
praeceptum tuum elevabitur aquila, scilicet sicut ad meum? Facit enim
hoc aquila naturali instinctu: omnis autem naturalis cursus rerum est
quaedam motio creaturae ad praeceptum Dei, secundum illud Psalmi
ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt
verbum eius. Et sicut aquila habet motum in altum ita etiam et in
altis conversatur, quod pertinet ad nobilitatem suae naturae, et ideo
dicit et in arduis ponet nidum suum, ut scilicet pulli eius statim nati
consuescant in altis morari, et ideo subdit in petris manet, quasi
gaudens aeris puritate eo quod in locis petrosis non sit multa vaporum
resolutio; et in praeruptis silicibus commoratur, ad quas scilicet
noxiis bestiis non patet accessus, atque inaccessibilibus homini
rupibus, per quod scilicet eius securitati providetur. Habet autem
aquila visum valde acutum ut possit ex longinquo videre necessarium
cibum, unde subdit inde, scilicet de locis altis, contemplatur
escam, scilicet non solum propinquam sed etiam remotam, unde subdit et
oculi eius de longe prospiciunt. Est autem et aquila potens in praeda
sicut et leo inter quadrupedia, et ad hoc designandum subdit pulli eius
lambunt sanguinem, scilicet animalium viventium quae aquila ad nidum
defert. Pascitur autem aquila non solum animalibus vivis sicut
falcones et accipitres, sed etiam cadaveribus animalium mortuorum,
unde subdit et ubicumque cadaver fuerit statim adest, per quod etiam
velocitatem volatus eius designat. Haec autem omnia sunt inducta ad
ostendendum magnitudinem divinae sapientiae et virtutis per quam tam
mirabiles effectus producuntur: unde datur intelligi quod Iob auditis
tot mirabilibus divinorum effectuum stupens siluit; sed dominus eum
excitat ad considerandum quod homo non est idoneus ad disputandum cum
Deo, unde subditur adiecit dominus, scilicet super verba praemissa,
et locutus est ad Iob, eo scilicet tacente: numquid qui contendit cum
Deo, idest qui offert se disputaturum cum eo, tam facile
conquiescit, scilicet quasi sit superatus sicut tu qui taces? Utique
qui arguit Deum, quasi de eius iudiciis disputans, debet et
respondere illi: iustum est enim ut qui alium ad disputandum provocat,
etiam ipse paratus sit respondere. Et ne videretur Iob, licet
convictus, in sua sententia obstinatus permanere, in verba humilitatis
prorumpit, unde sequitur respondens autem Iob domino dixit: qui
leviter locutus sum respondere quid possum? Ubi considerandum est quod
Iob coram Deo et sua conscientia loquens non de falsitate locutionis
aut de superba intentione se accusat, quia ex puritate animi fuerat
locutus, sed a levitate sermonis: quia scilicet etiam si non ex
superbia animi locutus fuerat, verba tamen eius arrogantiam sapere
videbantur, unde amici eius occasionem scandali sumpserant; oportet
autem vitare non solum mala sed etiam ea quae habent speciem mali,
secundum apostolum I ad Thess. V 22 ab omni specie mala abstinete
vos, et ideo subdit manum meam ponam super os meum, ut scilicet ad
similia verba de cetero non prorumpam; et de his quae dixi paeniteo,
unde subdit unum locutus sum quod utinam non dixissem, scilicet quod
dixi me velle disputare cum Deo, et alterum, scilicet quod meam
iustitiam praetuli dum de divinis iudiciis ageretur. Tertium autem
quod ei Eliud imposuerat, ut scilicet diceret iudicium Dei esse
iniustum, non recognoscit, quia hoc non pertineret ad levitatem
locutionis sed ad blasphemiam. Sic autem de leviter dictis paenitet
quod emendationem proponit, unde subdit quibus ultra non addam, ut
scilicet alias verba levia proferam. Est autem considerandum quod si
praedicta locutio domini ad Iob non fuit per exteriorem sonum prolata
sed interius inspirata, Iob tripliciter in hoc libro invenitur fuisse
locutus: primo quidem quasi repraesentans affectum sensualitatis in
prima conquestione cum dixit pereat dies, secundo exprimens
deliberationem rationis humanae dum contra amicos disputaret, tertio
secundum inspirationem divinam dum ex persona domini verba induxit; et
quia humana ratio dirigi debet secundum inspirationem divinam, post
verba domini, verba quae secundum rationem humanam dixerat
reprehendit.
|
|