|
Respondens autem dominus Iob de turbine et cetera. In praecedentibus
dominus per commemorationem mirabilium quae apparent in eius effectibus
demonstravit suam sapientiam et virtutem, ut ex hoc manifestum sit quod
nullus homo nec sapientia nec potestate potest cum Deo contendere;
nunc autem ulterius procedit ad arguendum Iob de hoc quod suam
iustitiam commemoraverat, quod aliquibus sonare videbatur in
derogationem divini iudicii. Praemittitur etiam modus divinae
locutionis cum dicitur respondens autem dominus Iob de turbine dixit,
et excitatio attentionis cum subditur accinge sicut vir lumbos tuos, et
petitio responsionis cum subditur interrogabo te et indica mihi: quae
quia supra exposita sunt, hic iterare non oportet expositionem eorum.
Est autem considerandum quod Iob suam iustitiam commemorando non
intendebat imponere iniquitatem divino iudicio, sicut tres amici eius
et Eliud perverse intelligebant, sed intendebat ostendere quod non
erat punitus in ultionem peccatorum sicut ei imponebant, sed ad
probationem sicut supra XXIII 10 dixerat probabit me quasi aurum
quod per ignem transit; verum tamen hoc ipsum reprehensibile
videbatur, quod sic suam iustitiam commendabat quod aliis videbatur hoc
redundare in derogationem divinae iustitiae, unde subdit numquid
irritum facies iudicium meum? Quasi dicat: numquid hoc tibi videtur
ut commendando tuam iustitiam facias ab hominibus reputari irritum,
idest falsum, esse meum iudicium? Falsitas autem iudicii est
condemnatio iudicantis qui iniquum iudicium profert vel ex ignorantia
vel ex malitia, unde subdit et condemnabis me ut iustificeris? Quasi
dicat: numquid intantum vis te ostendere iustum quod ego apud alios
condemnabilis videar? Est autem notandum quod si fuerint duo
aequales, si oporteat alteri culpam imponi, non est reprehensibile si
alter eorum a culpa imposita se expurget quamvis alter culpabilis in
aliorum opinione remaneat, quia homo plus se quam alium naturaliter
diligit; sed ubi est tanta distantia quanta est Dei et hominis,
potius homo debet pati culpam iniuste in se referri quam quod iniuste
referatur in Deum: et ideo dominus ad arguendum Iob proponit
excellentiam Dei super homines, quae quidem excellentia ex eius
effectibus manifestatur. Sed quia nunc agitur de comparatione
iustitiae quae proprie non attenditur respectu irrationabilium rerum,
ideo ad ostendendum divinam excellentiam accipit effectus quos Deus
operatur in rationabilibus creaturis, qui quidem effectus secundum duo
considerari possunt: uno modo secundum virtutis suae operationem, et
quantum ad hoc dicit si habes brachium sicut Deus: per brachium enim
potentia divinae virtutis exprimitur, quo quidem brachio utitur et ad
sustentationem bonorum, secundum illud Is. XL 11 in brachio suo
congregabit agnos, et ad punitionem malorum, secundum illud Luc. I
51 fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis
sui. Alio modo operatur Deus in rationabilibus creaturis per suae
sapientiae doctrinam, quam propter eius excellentiam tonitruum
nominat, et quantum ad hoc subdit et si voce simili tonas: hoc autem
tonitruo utitur Deus ad instructionem bonorum, secundum illud supra
XXVI 14 cum vix parvam stillam sermonum eius audierimus, quis
poterit tonitruum magnitudinis eius intueri? Et ad terribilem
increpationem malorum, secundum illud Psalmi vox tonitrui tui in
rota, et postea sequitur commota est et contremuit terra. Ex
huiusmodi autem effectibus excellentiam divinam demonstrat quantum ad
tria: primo quidem quantum ad decorem cum dicit circumda tibi decorem,
quasi dicat: si tam potens es in effectibus sicut Deus, attribuas
tibi eius decorem, unde signanter dicit circumda tibi: Deus enim non
habet circumdatum decorem quasi superadditum eius essentiae sed ipsa
essentia eius est decor, per quem intelligitur ipsa claritas sive
veritas, et puritas sive simplicitas, et perfectio essentiae eius;
sed homo non potest habere decorem nisi circumdatum, quasi participando
ipsum a Deo ut superadditum suae essentiae. Secundo tangit divinam
altitudinem cum subdit et in sublime erigere: attenditur autem divina
sublimitas non loco quia Deus loco non comprehenditur, sed perfectione
et virtute quia quicquid de eo dicitur convenit ei in summo; huiusmodi
autem sublimitas Deo essentialiter convenit, unde ad eam non erigitur
sed in ea immobiliter manet; homo autem secundum suam naturam est
infimae condicionis, unde ad illam sublimitatem divinam pervenire non
posset nisi se supra se sublevando, et ideo signanter dicit in sublime
erigere. Tertio tangit eius gloriam cum subdit et esto gloriosus:
gloria quidem importat notitiam de bonitate alicuius, unde Ambrosius
dicit quod gloria est clara cum laude notitia; bonitas autem Dei
infinita est, cuius notitia perfecta non est nisi apud Deum, et ideo
gloria in solo Deo est inquantum se ipsum cognoscit, ad quam gloriam
homo pervenire non potest nisi participando cognitionem divinam,
secundum illud Ier. IX 24 in hoc glorietur qui gloriatur, scire
et nosse me, et ideo signanter dicit esto gloriosus, quia homo
essentialiter hanc gloriam non habet. His igitur positis quae
pertinent ad excellentiam divinae potestatis et naturae, procedit
ulterius ad commemorandum divinos effectus in rationabilibus creaturis
et quantum ad bonos et quantum ad malos; sed sciendum est quod effectus
quos Deus operatur in sublimationem iustorum magis attribuuntur
misericordiae, quos autem operatur in punitionem malorum proprie
attribuuntur iustitiae: et ideo quia nunc agitur de iustitia, primo
breviter tangit effectum divinae operationis quantum ad bonos cum dicit
et speciosis induere vestibus. Omnes enim boni tam Angeli quam
homines speciosi sunt ex participatione divinae sapientiae et
iustitiae, et sicut homo ornatur ex specioso vestimento, ita omnis
decor sanctorum Angelorum et hominum redundat in ornatum Dei inquantum
ex hoc Dei bonitas commendatur, per modum quo dicitur Is. XLIX
18 his omnibus velut ornamento vestieris. Est autem considerandum
quod hoc ad misericordiam Dei pertinet quod sanctos suos faciat
speciosos, sed quod eorum decore utatur ad suam gloriam ad iustitiam
pertinet de qua nunc loquitur, et ideo non dicit speciosas fac vestes
sed speciosis induere vestibus. Deinde diffusius ostendit effectus
divinae iustitiae quos exercet in malos, et primo hoc prosequitur
quantum ad homines. Sciendum est autem quod omnis malitia hominum a
superbia initium habet, secundum illud Eccli. X 15 initium omnis
peccati superbia; inter cuncta etiam vitia Deus maxime superbiam
detestatur, unde dicitur Iac. IV 6 quod Deus superbis resistit,
et hoc ideo quia superbi quasi Deo rebellant dum ei humiliter subdi non
volunt, et ex hoc in omnia peccata incidunt divinis praeceptis
contemptis - unde et terreni principes maxime detestantur rebelles -,
et ideo dominus specialiter commemorat effectum suae potentiae quem
contra superbos exercet. Est autem duplex genus superborum: quidam
enim ex bonis quae habent se super alios efferunt, sicut ille qui
dicebat Luc. XVIII 11 non sum sicut ceteri hominum, et hi
proprie superbi dicuntur, ut ipsum nomen sonat; est autem propria
superborum poena discordia, quia dum quilibet alii superesse nititur et
subici recusat, ad invicem concordare non possunt, unde dicitur
Prov. XIII 10 inter superbos semper iurgia sunt, et ad hoc
designandum dicit disperge superbos in furore tuo, quasi dicat: exerce
officium Dei quod est dispergere superbos ut in unum convenire non
possint; per furorem autem Dei intelligitur gravis vindicta. Aliud
autem genus superborum est qui sibi arrogant id quod supra ipsos est,
et hi proprie arrogantes dicuntur, unde dicitur Ier. XLVIII
29 arrogantiam et altitudinem cordis illius ego scio, ait dominus,
et quod non sit iuxta eam virtus eius; horum autem poena propria est
deiectio: cum enim volunt se erigere supra posse, consequens est quod
periculose corruant, secundum illud Psalmi deiecisti eos dum
allevarentur, unde subdit et respiciens omnem arrogantem humilia,
idest deicias ex prospectu tuae providentiae. Communis autem
utrorumque prima poena est confusio, quia cum non possint consequi
altitudinem quam praetendebant, confunduntur apparente defectu eorum,
unde subdit respice cunctos superbos et confunde eos, unde et supra
XX 6 dictum est si ascenderit usque in caelum superbia eius, quasi
sterquilinium in fine perdetur. Secunda autem poena eorum est eorum
destructio, quam designat subdens et contere impios in loco suo.
Superbos impios nominat quia, sicut Eccli. X 14 dicitur, initium
superbiae hominis est apostatare a Deo, quod repugnat divino cultui
qui pertinet ad pietatem; conveniens autem poena est superborum quod
conterantur: quod enim conteritur, quadam violentia fortioris corporis
in minimas partes resolvitur; iustum est autem ut superbi qui se
inordinate magnos existimant, fortiori virtute, scilicet divina, ad
minimum deducantur. Signanter etiam addit in loco suo, ut ostendatur
quod id in quo confidunt eos liberare non potest: unumquodque enim in
suo loco conservatur, unde multitudo divitiarum vel status dignitatis,
vel si quid aliud huiusmodi est in quo homo confidat, locus eius dici
potest; quibus non obstantibus superbus a Deo conteritur, ut quasi in
loco suo contritus videatur. Tertia poena est quod postquam sunt ad
minimum redacti claritas famae eorum cessat: iustum est enim ut qui
gloriae pompam quaerebant ab hominum memoriis deleantur, secundum illud
Prov. nomen impiorum putrescet, unde sequitur abscondes eos in
pulvere, idest facies eos obscuros propter statum vilitatis ad quem
deducentur. Quod autem addit simul potest ad duo referri, videlicet
ad hoc quod omnes superbi simul talem finem patiuntur, et ad hoc quod
non successive superbi depereunt sed simul, idest subito, deiciuntur.
Quarta autem poena eorum est ut non solum ipsi ab aliis non
cognoscantur sed etiam bona de quibus superbierunt agnoscere non
sinantur, unde subdit et facies eorum, per quas scilicet virtutes
eorum cognoscitivae significantur eo quod visus hominis in facie
ponitur, demerge in foveam, idest in profundum Inferni; et loquitur
de damnatione mortis secundae per similitudinem mortis primae, per quam
homines in corporalem pulverem reducuntur in foveam demersi. Haec
autem dominus praemiserat quasi propria sua opera; eius autem proprium
est ut non egeat alieno auxilio, quod homini convenire non potest sicut
nec potest praedicta opera exercere, unde subdit et ego confitebor quod
salvare te possit dextera tua, quasi dicat: si praedicta opera facere
potes quae sunt Dei solius, potes tibi rationabiliter attribuere quod
divino auxilio non egeas ad salutem; sed sicut illud non potes, ita
nec hoc; unde non debes de tua iustitia gloriari. Ecce Vehemot quem
feci tecum et cetera. Supra dominus narraverat effectus virtutis suae
quos in malis hominibus operatur, nunc autem accedit ad describendum
malitiam Diaboli. Manifestum est autem ex praemissis quod apud Iob
et amicos eius eadem erat opinio de Daemonibus quam nunc Ecclesia
Catholica tenet, ut scilicet ex angelica dignitate per peccatum
corruerint, unde supra IV 18 dictum est ecce qui serviunt ei non
sunt stabiles. Et sicut homo per peccatum decidit a dignitate rationis
et contra rationem agens irrationabilibus comparatur, ita etiam
Diabolus per peccatum avertens se a supremis et intelligibilibus
bonis, dum principatum super inferiora et terrena appetiit, animalibus
brutis comparatur, in quorum effigie frequenter Daemones apparent
hominibus, Deo id providente ut tales figuras corporum sinantur
assumere per quas eorum condicio designetur. Est autem considerandum
quod sicut Angeli in sua dignitate remanentes excellentiam quandam
habent supra hominum dignitatem, unde et in fulgentiori quadam
claritate apparent hominibus, ita etiam Daemones excellentiam quandam
et principatum in malitia supra homines habent, et ideo sub figura
quorundam excellentium et quasi monstruosorum animalium describuntur.
Inter omnia autem animalia terrestria excellit elephas magnitudine et
virtute, inter animalia vero aquatica excellit cetus: et ideo dominus
describit Diabolum sub figura elephantis et ceti, ut hoc nomen
Vehemot, quod significat animal, referatur ad elephantem qui inter
cetera animalia terrestria, quae communius animalia dicuntur, quendam
principatum tenet propter corporis magnitudinem; nomen autem
Leviathan, quod significat additamentum eorum, referatur ad cete
grandia quae habent magnitudinis additamentum supra omne animalium
genus. Posset autem forte alicui videri quod dominus ad litteram
intenderet exprimere proprietates elephantis et ceti propter
magnitudinem qua reliqua animalia superant; sed quod proprietates horum
animalium in figuram alterius describantur manifestum est ex hoc quod,
proprietatibus positis ad figuram pertinentibus, subditur veritas.
Nam praemissis proprietatibus Vehemot, idest elephantis, quasi
exponendo veritatem subdit ipse est principium viarum Dei; praemissis
autem proprietatibus Leviathan, idest ceti, subdit ipse est rex super
universos filios superbiae. Et satis convenienter in descriptione
Diaboli terminatur disputatio Iob, quae est de adversitate ipsius,
quia etiam supra commemoratur Satan fuisse principium adversitatis
ipsius; et sic dum amici Iob causam adversitatis eius ad ipsum Iob
referre niterentur putantes eum propter sua peccata fuisse punitum,
dominus, postquam Iob redarguerat de inordinata locutione, quasi
finalem determinationem disputationi adhibens, agit de malitia Satan
quae fuit principium adversitatis Iob et est principium damnationis
humanae, secundum illud Sap. I invidia Diaboli mors introivit in
orbem terrarum. Primo ergo incipiens describere Satan sub figura
Vehemot, assignat convenientiam eius ad hominem dicens ecce Vehemot
quem feci tecum. Et si quidem hoc referatur ad tempus inchoationis
utriusque quantum ad figuram, veritas apparet: nam sexto die simul cum
homine terrena animalia sunt producta; si referatur ad Diabolum, de
quo figuraliter sive metaphorice haec dicuntur, non videtur simul
Diabolus factus cum homine: nam homo factus legitur die sexto, Satan
autem inter Angelos factus creditur in principio quo creavit Deus
caelum et terram. Sed si illa dierum enumeratio non designat temporis
successionem sed diversa genera rerum productarum, secundum sententiam
Augustini, nulla repugnantia invenitur; si autem, secundum aliorum
expositionem, Angelorum creatio duratione praecessit hominis
productionem, potest dupliciter hoc verbum intelligi: uno modo ut sit
sensus quem feci tecum idest quem feci sicut et te, et hoc dicit ad
excludendum errorem eorum qui considerantes malitiam Diaboli
aestimaverunt eum non esse Dei boni creaturam; alio modo ut sit sensus
quem feci tecum idest similitudinem tecum habentem quantum ad naturam
intellectualem. Et huius etiam similitudinis aliquod vestigium in
elephante apparet: dicit enim Aristotiles in VIII de animalibus
quod maxime domesticabile silvestrium est elephas: ad multa enim
eruditur et intelligit quoniam et adorare reges docentur, quod non
dicitur quia habeat intellectum sed propter bonitatem naturalis
aestimativae. Descripta igitur convenientia Vehemot cum homine,
describit proprietates ipsius, et ut hoc primo ad figuram referamus,
tria videtur circa Vehemot describere: primo quidem cibum ipsius cum
dicit fenum quasi bos comedet: ad litteram enim non est animal comedens
carnes sed herbas et alia huiusmodi ad modum bovis. Et quia herbae
nascuntur in terra, per hoc figuratur quod Satan pascitur, idest
delectatur, in terrenorum dominio, unde et iactanter de se dicit
Luc. IV 6 mihi tradita sunt, scilicet regna orbis terrae, et cui
voluero do illa. Secundo describit coitum eius: in cibo enim et coitu
praecipuae delectationes animalium consistunt. Describit autem coitum
elephantis primo quidem quantum ad principium libidinis ex qua animalia
commoventur ad coitum, cum dicit fortitudo eius in lumbis eius: nam ex
lumbis sive ex renibus semen ad membra genitalia derivatur. Secundo
describit figuram coitus: nam, sicut philosophus dicit in V
animalium, patitur coitum femella elephantis considens, et masculus
ascendit, et hoc significat subdens et virtus illius in umbilico
ventris eius, qui scilicet umbilicum superponit in coitu dorso
femellae; et oportet quod sit in umbilico magna virtus ne frangatur
propter collisionem corporum tam magnorum. Animalia autem in quibus
talis figura coitus invenitur, dum coeunt caudam inter tibias
posteriores stringunt, unde subdit stringit caudam suam quasi cedrum,
quod dicitur propter magnitudinem eius. Tertio describit organa coitui
deservientia cum subdit nervi testiculorum eius perplexi sunt, idest
revolutiones quasdam habent, ut philosophus describit in III
animalium de testiculis omnium animalium gressibilium et generantium
animal. Haec autem ad Diabolum litteraliter referri non possunt,
quasi ipsi Daemones ad modum animalium corporaliter coeant quasi ipso
coitu delectati: etsi enim, ut Augustinus dicit in XV de civitate
Dei, quidam incubi saepe dicantur extitisse mulieribus improbi et
earum appetiisse ac peregisse concubitum, non tamen hoc agunt quasi
coitu delectati, sed delectantur ad hoc quod homines ad peccata talia
inducunt ad quae maxime sunt proni; unde Augustinus dicit in II de
civitate Dei quis non intelligat quantum moliantur maligni spiritus
exemplo suo auctoritatem praebere sceleribus? Et propter hoc, ut ipse
in eodem libro alibi dicit, huiusmodi spiritus luxuriae obscenitatibus
delectantur, quae quidem eorum delectatio metaphorice in verbis
praemissis exprimitur. Et quia propter concupiscentiam carnis secundum
hoc vitium maxime possunt homines superare, ideo dicit fortitudo eius
in lumbis eius, ut hoc referatur ad viros, et virtus illius in
umbilico ventris eius, ut hoc referatur ad mulieres; stringit caudam
suam quasi cedrum, quia quos in hoc peccatum deicit dulcedine
voluptatis finaliter ligatos tenet, nervi testiculorum eius perplexi
sunt, quia si aliquis in hoc vitium deiectus evadere nititur, diversis
occasionibus iterato irretitur. Tertio describit motum elephantum, de
quibus dicitur quod habent inflexibiles pedes, tibias et crura propter
pondus corporis sustentandum, et habent ossa solida sine iuncturis; et
ad hoc designandum dicit ossa eius velut fistulae aeris, quia flecti
non possunt sicut nec fistulae aeris, et hoc refertur ad exteriora
organa motus quae sunt tibiae et crura; interiora autem organa motus
sunt cartilagines quaedam et nervi, quae etiam in elephantibus non
facile flectuntur, et quantum ad hoc subdit cartilago ipsius quasi
laminae ferreae, quae scilicet incurvari et extendi non possunt: et
per hoc significatur obstinatio Diaboli qui a proposito suae malitiae
retrahi non potest, et crudelitas eius per quam ab exteriori hominum
nocumento non cessat. Haec autem quae figuraliter dicta sunt exponit
dominus subdens ipse, scilicet Satan de quo praedicta metaphorice
dicta sunt, est principium viarum Dei, idest operum eius. Et si
quidem hoc referatur ad opera creationis, hoc ea ratione dicitur quia
Satan inter primas creaturas est conditus, vel etiam quia secundum
quosdam fuit excellentior inter ceteras creaturas; sed convenientius
proposito videtur ut per vias Dei intelligamus opera providentiae
eius. Considerandum est autem quod Deo unum solum opus est proprium
suae bonitati conveniens, scilicet benefacere et miserere; quod autem
puniat et adversitates inducat, hoc contingit propter malitiam
creaturae rationalis, quae primo est in Diabolo inventa et per eius
suggestionem est ad homines derivata, et ideo signanter dicit quod ipse
est principium viarum Dei, idest quod Deus diversis viis utatur,
scilicet benefaciendo et puniendo. Et ne credatur sic esse principium
viarum Dei quod per se ipsum sit potens ad nocendum, hoc excludit
subdens qui fecit eum, scilicet Deus, applicabit gladium eius, idest
noxiam operationem ipsius; voluntas autem nocendi est Diabolo a se
ipso, propter quod dicitur gladius eius, sed effectum nocendi non
habet nisi ex voluntate vel permissione divina. Et quia dixerat quod
fenum sicut bos comedit, ostendit unde fenum accipiat ad edendum, unde
subdit huic montes herbas ferunt, per quod intelligitur quod sublimes
in hoc saeculo et superbi afferunt Diabolo suae delectationis seu
refectionis materiam. Et quomodo hoc sit, ostendit subdens omnes
bestiae agri ludent ibi: sicut enim ad litteram in montibus silvestria
animalia congregantur ad securitatem et otium, ita sub quadam sublimium
virorum protectione homines bestialiter saevientes securi requiescunt,
quod significatur Dan. IV 9 ubi dicitur quod subter arborem, per
quam significatur regia dignitas, habitabant animalia et bestiae.
Deinde describit mansionem ipsius. Ubi considerandum est quod, sicut
Aristotiles dicit in V animalium, elephantes in solitudinibus manent
et maxime circa fluvios; et quia circa fluvios solent esse arundineta
et salices et loca umbrosa, ideo ad designandam elephantis mansionem
dicit sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus. Et quia
hoc animal non qualemcumque umbram quaerit sed condensam, subdit
protegunt umbrae umbram eius, ut scilicet inferior umbra per superiorem
umbram contra aestum defendatur; et causam facientem umbram designat
subdens circumdant eum salices torrentis, nam salices densiorem umbram
faciunt et frigidiorem quam arundines. Inhabitat autem ad litteram hoc
animal umbrosa loca, quia est animal melancholicum et siccae
complexionis et habitat in terris calidis, unde contra calorem et
siccitatem aestus quaerit refrigerium humiditatis et umbrae. Per quod
designatur quod gladius Diaboli non solum effectum habet in montibus,
idest in superbis, qui ei et ipsi herbas ferunt et bestias agri
ludentes sustinent, sed etiam in hominibus qui in otio quasi in umbra
vivunt, quam sibi multiplici studio continuare procurant ut sic umbrae
protegant umbras, et qui in deliciis quasi in locis humentibus
nutriuntur. Propter eandem autem causam propter quam hoc animal
humentia et umbrosa loca quaerit, etiam multum de aqua potat, unde
Aristotiles dicit in VII de animalibus quod iam quidam elephas bibit
aquae metretas Macedonicas quatuordecim pro semel et iterum sero alias
octo; et ideo ad describendum magnitudinem potus eius subdit absorbebit
fluvium et non mirabitur, quia scilicet consuevit multum bibere, et
iterum postquam multum bibit expectat alium multum potum, unde subdit
habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius, qui scilicet est
fluvius notus in terra illa ubi haec dicebantur. Et haec quidem
hyperbolice dicuntur secundum quod referuntur ad elephantem; secundum
autem quod referuntur ad Diabolum, in cuius figura haec dicuntur,
significatur eius praesumptio qua se confidit de facili sibi incorporare
per consensum omnes homines instabiles, etiam si habeant aliquam Dei
cognitionem; ad quod significandum inducitur specialiter de Iordane,
qui est fluvius in terra in qua vera Dei cognitio habebatur: in his
enim tribus generibus hominum maxime gladius Diaboli habet effectum,
scilicet in superbis, voluptuosis et instabilibus seu curis saeculi
deditis, qui possunt per fluvium designari. Aliqui tamen sunt qui a
Diabolo non superantur sed potius contra ipsum victoriam obtinent,
quod quidem principaliter competit Christo, de quo dicitur Apoc. V
5 ecce vicit leo de tribu Iuda; consequenter autem convenit aliis per
gratiam Christi, secundum illud I ad Cor. XV 57 Deo autem
gratias, qui dedit nobis victoriam per dominum nostrum Iesum
Christum. Et hanc quidem victoriam describit dominus sub similitudine
venationis elephantis, dicens in oculis eius quasi hamo capiet eum,
scilicet venator, per quem Christus et sui significantur. Dicitur
esse unus modus venationis elephantum quod fit fovea subterranea in via
elephantis, in quam incidit ignoranter, ad quam veniens unus venator
percutit et pungit ipsum; alter autem venatorum veniens percutit primum
venatorem et amovet eum ne percutiat elephantem et dat ei comedere
hordeum, quod cum ter vel quater fecerit diligit se liberantem et ei
deinceps oboediens mansuescit, et sic capiuntur per cibum eis oblatum
sicut pisces hamo. Est autem et alius modus venationis elephantum, ut
Aristotiles dicit in VIII de animalibus, ubi dicit quod homines
venatores domesticos elephantes equitant et persequuntur elephantes
silvestres et pungunt eos cum quibusdam instrumentis; et ad hoc potest
pertinere quod subditur et in sudibus perforabit nares eius, in quibus
scilicet habent carnem magis sensibilem, et ideo magis ibi punguntur a
venatoribus. Per hoc autem mystice designatur quod Christus Diabolum
superavit, ostendens ei naturam infirmam ut sic quasi hamo ab eo
caperetur, et postmodum virtutem suam in eum exercuit, secundum illud
Col. II 15 expolians principatus et potestates, traduxit
confidenter. An extrahere poteris Leviathan hamo et cetera.
Postquam dominus descripsit proprietates Diaboli sub similitudine
elephantis qui est maximum animalium terrestrium, describit ipsum sub
similitudine Leviathan, idest ceti, quod est maximum animalium
marinorum et, sicut Plinius dicit, est magnitudinis quatuor iugerum;
et Isidorus dicit quod habent corpora aequalia montibus, ad quod
refertur nomen Leviathan quod interpretatur additamentum eorum; et ut
Isidorus dicit, hoc animal dicitur balena a balyn, quod est
emittere, quia altius ceteris animalibus emittit aquas. Et potest
dici quod sicut Diabolus comparatur elephanti, qui vivit in terris,
propter effectus manifestos quos operatur in terrenis et corporalibus
creaturis, ita comparatur ceto sive balenae in fluctibus maris degenti
propter effectus quos operatur in fluctuatione interiorum motuum. Et
quia superius victoriam hominis contra Diabolum expresserat sub figura
venationis elephantis, ne credatur quod homo sua virtute Diabolum
possit superare, hoc incipit excludere sub figura Leviathan. De quo
primo ostendit quod non potest superari per modum quo capiuntur pisces,
unde dicit an extrahere poteris, scilicet de aquis, Leviathan hamo?
Quod quidem fieri non potest duplici ratione: primo quia tantae est
magnitudinis quod nulla hominis virtute aut instrumento sursum elevari
possit, et ad hoc significandum dixit an extrahere poteris? Secundo
quia tantae est fortitudinis quod hamo retineri non possit, et ad hoc
significandum subdit et fune ligabis linguam eius? Pisces enim qui
capiuntur hamo per funem cui hamus appenditur retinentur. Per quod
significatur quod nullus homo potest Diabolum neque a malitia sua
extrahere neque etiam eum ligare ut in sua malitia non procedat.
Secundo ostendit quod non potest superari ab homine per modum quo
quaedam animalia terrestria magna superantur: retinetur enim bubalus ab
homine per annulum ferreum qui naribus eius imponitur, per quem homo
ducit ipsum quo vult, et ad hoc excludendum subdit numquid pones
circulum in naribus eius? Subicit etiam homo sibi equum aut asinum vel
camelum imponendo frenum vel camum in ore eius, et ad hoc excludendum
subdit aut armilla perforabis maxillas eius? Praedictorum enim
animalium quasi perforantur maxillae armilla, idest ferro, quod
ponitur in ore ipsorum: sicut autem circulo naribus imposito ducitur
bubalus, ita etiam freno vel camo maxillis equi imposito regitur
gressus equi ut hominem convenienter ferat. Per hoc ergo datur
intelligi quod nullus potest Diabolum ducere quo vult nec eum dirigere
ut suae voluntati deserviat. Tertio ostendit quod Leviathan superari
non potest per modum quo homo subicitur homini, quod quidem fit
dupliciter: uno modo per simplex verbum, puta cum aliquis intantum
alteri humiliatur quod eum rogat, et hoc tangit cum dicit numquid
multiplicabit ad te preces? Vel etiam cum addit blanditiarum verba,
et ad hoc pertinet quod subditur aut loquetur tibi mollia? Idest
blanda verba ad te placandum, secundum illud Prov. XV 1 responsio
mollis frangit iram. Alio modo accedente aliqua obligatione, quae fit
vel per aliquod particulare pactum, ad quod pertinet quod dicit numquid
feriet tecum pactum? Vel per servitutem perpetuam, ad quod pertinet
quod dicit et accipies eum servum sempiternum? Et ista quatuor
quandoque per ordinem se habent: nam quandoque aliquis primo quidem
propter timorem preces porrigit victori, secundo blanditur, tertio ad
pactum suscipitur, quarto per pactum servituti perpetuo subiugatur.
Per quae omnia datur intelligi quod Diabolus non timet hominem ut ei
quasi superiori aut fortiori preces ex timore aut blanditias aut pactum
aut servitutem exhibeat; et si huiusmodi simulet facit ad hominum
deceptiones, ut potius eos sibi subiciat quam eis subiciatur. Quarto
ostendit quod non potest superari per modum quo aves ab homine
superantur, circa quas considerandum est quod aves primo quidem aliqua
deceptione capiuntur per retia vel viscum vel aliquid huiusmodi, et hoc
excludens subdit numquid illudes ei sicut avi, ut scilicet decipiendo
ipsum in tuam redigas potestatem? Secundo postquam iam captae fuerint
ligantur ne avolare possint, et exhibentur pueris et ancillis ad
ludum, et hoc significatur cum subditur aut ligabis eum ancillis tuis?
Per quae datur intelligi quod homo non potest sua industria decipiendo
Diabolum superare, nec eum aliis despiciendum exponere. Sic igitur
ostenso quod non potest subici per modum quo alia animalia subiciuntur,
ostendit consequenter quod homo non potest uti eo, etiam si
subiceretur, per modum quo utitur aliis animalibus magnis quando sunt
in potestate hominis redacta. Et primo hoc ostendit assumens modum quo
homines utuntur animalibus terrestribus captis, puta cervis et apris et
aliis huiusmodi, quorum carnes dividuntur dupliciter: uno modo gratis
distribuendo amicis, et hoc excludit subdens concident illum amici?
Ut hoc interrogative legatur; alio modo vendendo diversis, et quantum
ad hoc subdit divident illum negotiatores? Quasi dicat non: tanta est
enim huiusmodi animalis magnitudo quod si quandoque capiatur toti
regioni sufficiat, unde nec particulariter dividitur inter amicos nec
venditur in macello ad modum aliorum animalium. Per quod designatur
quod homo non potest auxilium Daemonis vel alteri gratis communicare
vel etiam vendere. Secundo ostendit quod non potest homo uti
Leviathan ad modum quo utitur piscibus captis, quorum maioribus
piscatores implent magnas sagenas, et quantum ad hoc dicit numquid
implebis sagenas pelle eius? Et forte signanter dicit pelle ad
exprimendum modum quo maximi ceti capiuntur, qui longissimis culmis
quos habent quando dormiunt in rupibus pendunt ad saxa, ut dicitur, et
tunc piscator appropinquans quantum potest de pelle solvit a lardo iuxta
caudam: est enim animal valde pingue, ita quod propter pinguedinem
talem incisuram non sentit; et sic immissis funibus quos ligat ad saxa
vel arbores, excitat cetum lapidibus fundae, qui volens recedere
pellem dimittit. Minoribus autem piscibus implent quaedam alia minora
instrumenta, et quantum ad hoc subdit et gurgustium piscium capite
illius? Dicitur enim gurgustium quoddam instrumentum de viminibus
factum quod piscatores in gurgite ponunt ad capiendum pisces; est autem
tanta magnitudo ceti quod nec totus nec etiam una pars eius, puta
caput, potest in gurgustio quantumcumque magno contineri: dicitur enim
habere tam magnum caput quod ab ipso quadraginta lagenae sagiminis
effluant. Et hoc ponitur ad figuraliter ostendendum quod Diabolus
virtute humana includi non potest, sicut quidam nigromantici se eum
posse includere opinantur, sed hoc totum provenit ex eius astutia qua
utitur ad homines decipiendos; et si quis recte consideret, omnia
praemissa videntur pertinere ad praesumptionem nigromanticorum
confutandam, qui nituntur cum Daemonibus pactum inire aut eos sibi
subicere vel qualitercumque constringere. Ostenso ergo quod homo non
potest ullo modo sua virtute Diabolum superare, quasi ex omnibus
praemissis concludit subdens pone manum tuam super eum, subaudi si
potes, quasi dicat: nullo modo tua virtute potes manum tuam ponere
super eum ut eum tibi subicias. Sed quamvis non possit ab homine
superari, superatur tamen virtute divina, unde subdit memento belli,
quo scilicet ego contra eum pugno, nec ultra addas loqui, scilicet
contra me, dum scilicet vides eum mea virtute superari quem tua virtute
superare non potes. Et de superatione qua superatur a Deo subditur
ecce spes eius frustrabitur eum, quod quidem si referatur ad cetum
manifestum est: dum enim cetus persequitur pisces sperans eorum
capturam, impingit ad aliquod litus unde propter parvitatem aquae se
eruere non potest, frustratus spe sua quam habebat de piscium captura,
et sic super aquam apparens praecipitatur in mortem, et hoc est quod
subditur et videntibus cunctis praecipitabitur, quia undique homines
eum videntes concurrunt ad eum occidendum. Per quod significatur quod
spes Diaboli quam habet de subversione sanctorum frustrabitur, et ipse
cum omnibus suis sequacibus, sanctis videntibus, in die iudicii
praecipitabitur in Infernum.
|
|