|
Non quasi crudelis suscitabo eum et cetera. Postquam dominus
enumeraverat virtutem Leviathan quantum ad hoc quod non potest superari
ab homine sed solum a Deo, nunc enarrat potestatem ipsius quantum ad
hoc quod ipse potest contra alios agere. Et quia non est potestas nisi
a Deo, ut dicitur Rom. XIII 1, posset aliquis ad crudelitatem
Deo ascribere quod tam noxiae creaturae tantam potentiam dedit, et
ideo ad hoc excludendum dicit non quasi crudelis suscitabo eum, idest
altum esse permittam per potentiam sibi datam; et videtur hoc
respondere ad id quod supra Iob XXX 21 dixerat mutatus es mihi in
crudelem. Quod autem hoc sibi ad crudelitatem ascribi non debeat
ostendit triplici ratione: primo propter potestatem ipsius Dei, cum
dicit quis enim resistere potest vultui meo, idest providentiae meae?
Quasi dicat: quantumcumque Leviathan iste sit potens non potest
providentiae meae resistere, ut potentia sua utatur nisi quantum mihi
placuerit, et mea voluntas non ad perniciem sed ad salutem hominum
tendit. Secundo ostendit idem ex largitate bonitatis ipsius qua gratis
omnibus bona sua distribuit, unde subdit et quis ante dedit mihi ut
reddam ei? Quasi dicat nullus, ex quo patet quod omnia quae feci
diligo quibus bona mea gratis communico, unde non habeo contra ipsa
quae feci crudelitatis animum; et ad idem pertinet quod subdit omnia
quae sub caelo sunt mea sunt, quia scilicet sunt a me creata,
conservata et gubernata: nullus autem rebus suis adversatur. Tertio
ostendit se non esse crudelem permittendo Satanam in sua potentia
exaltari, per hoc quod in nullo ei defert: videtur enim ad
crudelitatem quandam pertinere quod aliquis dum vult alicui tyranno
favere patienter tolerat afflictiones multorum. Duplici autem ratione
homo alicui potenti favet: uno modo timens comminationes ipsius, sed
hoc dominus a se excludit dicens non parcam ei, idest in nullo ei
deferam quin ei resistam secundum quod oportet, verbis potentibus,
idest propter aliqua comminationis verba quae eius praeferant
potestatem; alio modo favet aliquis alicui potenti quasi allectus ab eo
blanditiis, et ad hoc excludendum subdit et ad deprecandum compositis,
quasi dicat: quamvis potenter vel deprecatorie loqueretur tamen in
nullo ei defero, quia non est convenientia lucis ad tenebras, ut
dicitur II Cor. VI 14. His igitur praemissis ad removendum
opinionem suae crudelitatis, accedit ad describendum virtutem
Leviathan, et primo describit figuram eius a capite incipiens.
Dicitur autem quod super oculos ceti sunt quaedam additamenta cornea in
figura magnae falcis et sunt ducenta quinquaginta super unum oculum et
totidem super alterum, et utitur eis cetus pro coopertorio oculi
tempore magnae tempestatis, et ad hoc exprimendum dicit quis revelabit
faciem indumenti eius? Idest quis homo potest accedere ita prope cetum
ut a praedictis operculis possit faciem eius detegere? Per quod datur
intelligi quod astutias Diaboli nullus homo sufficit aperire. Dicitur
etiam quod in gutture habet quandam pellem in modum membranae, et haec
multis meatibus perforata non sinit quicquam corpulentia magnum ingredi
ventrem eius, quia scilicet per hoc impediretur eius digestio,
scilicet si aliquod magnum animal integrum absorberet, et ad hoc
designandum subditur et in medium oris eius quis intrabit, ut scilicet
perscrutetur strictos illos meatus quibus parvi pisces in eius ventrem
descendunt? Per quod designatur quod intentionem Daemonis qua ad
homines spiritualiter absorbendos movetur, nullus homo potest
cognoscere. Dicitur etiam de ceto quod habet aperturam oris dentatam
valde magnis et longis dentibus, et praecipue duo dentes sunt aliis
longiores ad modum dentium elephantis vel apri, ergo ad designandum hoc
duos dentes extremos maximos dicit portas vultus eius quis aperiet?
Videntur enim illi duo dentes maximi quasi duae portae quibus os ceti
aperiatur. Per quod designatur quod nullus homo potest os Diaboli
aperire ad extrahendum de potestate eius peccatores, quos absorbet
quasi duabus portis, scilicet violentia et astutia. Quantum autem ad
alios dentes ceti subdit per gyrum dentium eius formido, quia scilicet
in circuitu oris habet dentes tam magnos ut aspicientibus terrorem
incutere possit. Per quod significatur terror quem Daemon hominibus
incutit ut per hoc eos impellat ad peccandum; et potest dici quod
dentes eius sunt ceteri Daemones, vel etiam mali homines qui potentia
sua alios terrendo ad malum inducunt. His igitur praemissis de
dispositione capitis Leviathan, procedit ad dispositionem corporis
eius quod describit ad modum piscium habentium squamas, unde secundum
magnitudinem sui corporis debet habere maximas squamas ad modum
scutorum, unde dicit corpus eius quasi scuta fusilia, quae quidem sunt
continua, nam scuta lignea per colligationem adunantur; comparatur
autem Diabolus ad omnes malos sicut caput ad corpus, unde peccatores
qui alios in malitia defendunt sunt quasi scuta corporis Diaboli.
Ostendit autem consequenter quod squamae eius non solum sunt magnae sed
etiam compressae ad modum piscium multas squamas habentium, et hoc est
quod subdit compactum squamis sese prementibus, per quod designatur
multitudo malorum. Et perversa eorum concordia in malo ostenditur
consequenter cum subditur una uni coniungitur, quia scilicet sicut in
corpore alicuius piscis non quaelibet squama coniungitur cuilibet sed
una uni per ordinem, ita etiam in multitudine malorum non omnes omnibus
socialiter concordant sed quidam quibusdam. Quandiu autem piscis est
vivus et fortis et squamae eius sunt in suo vigore, ita ad invicem et
cuti corporis stricte adhaerent quod nec aer potest inter eas transire;
quando vero piscis fuerit vel mortuus vel infirmus aut ex aliqua
occasione eius squamae desiccantur, tunc paulatim praedicta coniunctio
squamarum remittitur ita quod ipsae squamae incurvantur et potest etiam
aliquid grossius inter eas transire: ad ostendendum ergo vigorem
squamarum Leviathan subdit et nec spiraculum quidem incedit per eas,
idest per intermedium squamarum; per quod designatur quod ad consensum
malitiae non disiunguntur mali per aliquam spiritualem persuasionem aut
inspirationem internam. Et ideo ad ostendendum obstinatum eorum
consensum in malitia subdit una alteri adhaerebit, per mutuum favorem
et consensum, et tenentes se nequaquam separabuntur, propter
obstinatum scilicet consensum eorum in malum, sicut nec squamae
Leviathan humana virtute possunt ab invicem disiungi. Sternutatio
eius splendor ignis. Postquam descripsit dominus dispositionem
Leviathan, hic describit operationem fortitudinis eius, et sicut
primo descripserat dispositionem capitis quam corporis, ita etiam et
prius incipit enumerare operationes ad caput pertinentes. Prima autem
et principalior pars capitis est cerebrum, ex cuius commotione
sternutatio animalis causatur, et ideo sternutationem Leviathan
describens dicit sternutatio eius splendor ignis, quia scilicet ex
sternutatione Leviathan tanta fit aquarum commotio quod causatur quidam
candor aquarum commotarum ad modum splendoris ignis; vel etiam potest
referri ad hoc quod fortiter commoto capite vel oculis videtur nobis
quod emicet quidam splendor ignis, unde cum multo maior sit commotio
capitis Leviathan ex eius sternutatione, multo magis talis splendor
procedit. Significatur autem per hoc quod per commotionem capitis
Diaboli, idest per tentationes ipsius, emicat splendor ignis,
scilicet irae aut concupiscentiae aut etiam inanis gloriae. Inter
alias autem partes capitis sunt praecipui oculi, unde subdit et oculi
eius ut palpebrae diluculi: oculus enim ratione suae levitatis lucidus
est; habet autem cetus magnos oculos secundum magnitudinem capitis et
totius corporis, et ideo in inspectione eorum apparet quaedam claritas
diffusa sicut est claritas diluculi, per quam designatur temporalis
prosperitas quam Diabolus homini repromittit. Tertio autem describit
operationem sive effectum oris eius cum dicit de ore eius lampades
procedunt sicut taedae ignis accensae, ubi considerandum est quod taeda
est quoddam lignum quod accensum suavem odorem emittit; dicitur autem
de ceto quod quando multum esurit, vaporem odoriferum ad modum odoris
ambrae ex ore suo emittit, in quo pisces delectati os eius ingrediuntur
et sic ab ipso devorantur: vapores ergo emissi ab ore ceti lampades
dicuntur propter magnitudinem caloris qui ex interioribus eius
egreditur, taedae autem accensae comparantur propter redolentiam, ut
dictum est; per hoc autem designatur quod Diabolus ad concupiscentiam
peccati homines incendit per ostentationem alicuius boni quasi per
redolentiam quandam. Quarto ponitur operatio narium eius: hoc enim
animal habet pulmonem et respirat sicut delphinus, et ad hoc
designandum subdit de naribus eius, quae scilicet sunt praecipua
instrumenta respirandi, procedit, scilicet per respirationem, fumus,
idest aer adustus ex multitudine caloris qui est necessarius huic
animali ad tantam molem movendam; et ideo signanter subdit sicut ollae
succensae aquae ferventis: aer enim qui respirando emittitur in pulmone
continebatur, in quo calefiebat per calorem cordis qui pulmoni
coniungitur, sicut aqua in olla calescit et fervet per hoc quod ignis
apponitur. Et quia animal respirat non solum per nares sed etiam per
os, ideo quinto subdit operationem oris dicens halitus eius, idest
exhalatio de ore procedens, prunas ardere facit, idest tam calidus et
vehemens est quod sufficeret ad prunas accendendas: loquitur enim ad
similitudinem eorum qui sufflando prunas accendunt, unde subdit et
flamma de ore eius egreditur, quia scilicet tam calidus et ignitus est
vapor de ore eius egrediens quod merito potest flammae comparari. Per
haec autem omnia designatur quod Diabolus sua occulta vel manifesta
suggestione perversae cupiditatis ignem in homine accendit. His igitur
praemissis quae pertinent ad virtutem capitis Leviathan, accedit ad
narrandum ea quae pertinent ad virtutem aliorum membrorum ipsius. Est
autem considerandum quod, sicut Aristotiles dicit in II animalium,
nullus piscis habet collum nisi illi qui generant animalia, sicut
delphini, et ex horum genere sunt etiam ceti; et ideo incipit
describere fortitudinem colli eius cum dicit in collo eius morabitur
fortitudo, quae quidem necessaria est tanto animali ad pondus capitis
eius portandum; et quia per collum caput coniungitur corpori, possunt
per collum Leviathan designari illi per quos Diabolus in alios
malitiam suam exercet, qui ut plurimum sunt potentes quos alii
reverentur aut etiam timent. Est autem manifestum quod hoc animal cum
sit magni corporis multo indiget cibo, et ideo cum in aliqua parte
maris fuerit cetus absorbet multitudinem piscium ibi existentium, ut
quasi mare in conspectu eius remaneat piscibus vacuum, et hoc est quod
subdit et faciem eius praecedet egestas, quia scilicet attrahit ad se
pisces, ut supra dictum est, et mare remanet a piscibus vacuum ante
eum; per quod significatur quod egestas virtutum in hominibus causatur
ante faciem Diaboli, idest per suggestionem ipsius. Consequenter
ostendit fortitudinem eius quantum ad alias partes corporis cum dicit
membra carnium eius cohaerentia sibi, scilicet propter earum
spissitudinem, per quod designatur consensus membrorum Diaboli in
malum. His igitur praemissis de fortitudine Leviathan ad agendum,
consequenter agit de fortitudine eius ad resistendum. Quamvis autem
possit resistere virtuti humanae agenti, tamen virtuti actionis divinae
usquequaque resistere non potest, et ideo primo ostendit quid Deus
contra ipsum agat cum dicit mittet contra eum fulmina: manifestum est
enim quod frequenter in mari fulmina cadunt quibus quandoque etiam naves
periclitantur, unde etiam probabile est quod quandoque ceti fulmine
feriantur, et hoc opus praecipue attribuitur Deo propter magnitudinem
et terrorem huius effectus, unde supra XXXVIII 35 dominus
dixit numquid mittes fulmina, et ibunt et cetera. Subdit autem et ad
locum alium non ferentur, quod potest ad duas intentiones referri:
primo quidem ad designandum magnitudinem corporis eius: solet enim
fulgur ad aliquem locum percutiens per quandam repercussionem ad alia
loca reflecti propinqua tamen, sed corpus Leviathan tam magnum est ut
fulmen in ipsum percutiens extra corpus eius non reflectatur; alio modo
potest referri ad infallibilitatem divinae operationis: sicut ergo
sagittarius sapiens directe sagittas emittit ita quod non percutit nisi
ad signum, ita cum Deus fulgura contra Leviathan sive quamcumque
aliam creaturam quasi sagittas quasdam emittere vult, non ad alium
locum pergunt nisi quo ipse emittit, secundum illud Sap. V 22
ibunt directe emissiones fulgurum. Per quod designantur divina
flagella, quae Deus immittit contra Diabolum et membra eius ita quod
contra alios non feruntur: nam si quandoque boni per temporales
adversitates flagellantur a Deo, hoc tamen cedit in glorificationem
sanctorum et in maiorem damnationem Diaboli et impiorum. Secundo
ostendit qualiter se habeat Leviathan ad ea quae Deus contra ipsum
agit, cum dicit cor eius indurabitur quasi lapis; durum autem
significat potentiam naturalem ut scilicet aliquid non facile
corrumpatur ab exteriori agente: per hoc ergo designatur virtus
naturalis quae est in corde ceti ut non de facili corrumpatur ab
exteriori actione inferente aliquod nocumentum. Et ad istam duritiam
designandam sufficiebat exemplum lapidis quantum ad leves percussiones,
non autem quantum ad graves: lapis etsi non confringatur manu
confringitur tamen malleo ferreo; et ideo ad designandam virtutem ceti
etiam contra gravia nocumenta subdit et stringetur quasi malleatoris
incus, quae scilicet ex percussione malleorum non confringitur sed
magis solidari videtur: per hoc ergo significatur obstinatio Diaboli
et membrorum eius, quia nulla percussione divina a sua malitia
emolliuntur. Tertio ostenditur finalis effectus divinae percussionis:
quantumcumque enim flagellis divinis resistere videatur oportet tamen
quod finaliter ab eis superetur, unde subdit cum sublatus fuerit,
scilicet virtute divina de loco suo, timebunt Angeli admirando divinam
virtutem; in qua admiratione multi effectus divinae virtutis eis
innotescunt, et ideo subdit et territi purgabuntur: ut enim Dionysius
dicit VI cap. de divinis nominibus, Angeli purgari dicuntur non ab
immunditia sed a nescientia. Sed quia omnis creatura corporalis
modicum aliquid est in comparatione sanctorum Angelorum, non videtur
principaliter hoc esse dictum ad significandum quod caelestes Angeli
multum admirentur de occisione alicuius corporalis ceti, nisi forte per
Angelos sanctos homines intelligamus; sed melius est ut principaliter
referatur ad spiritualem Leviathan, scilicet Diabolum, qui sublatus
fuit virtute divina quando de caelo cecidit per peccatum: et tunc
Angeli admirantes divinam maiestatem sunt purgati per separationem ab
eius societate. Similiter etiam in die iudicii quando Diabolus cum
omnibus membris suis detrudetur in Infernum, Angeli et omnes sancti
admirabuntur divinam potestatem et erunt de cetero purgati per totalem
separationem a malis, et hoc significatur Apoc. XII 10, ubi
postquam proiectus est Diabolus auditur magna vox in caelo dicens nunc
facta est salus et virtus et regnum Dei nostri. Sic igitur ostenso
qualiter se habeat ad impugnationem Dei, ostendit qualiter se habeat
ad impugnationem creaturae, et primo qualiter se habeat ad
impugnationem hominis. Impugnat autem homo et de propinquo et a
remotis: de propinquo quidem munitus gladio et hasta ad percussionem,
et thorace ad sui munitionem, et quantum ad hoc dicit cum apprehenderit
eum, scilicet Leviathan, gladius, scilicet hominis, subsistere non
poterit, scilicet gladius, quin frangatur propter duritiem corporis
eius, neque hasta, scilicet subsistere poterit, neque thorax, quo
scilicet munitur pectus, subsistere poterit contra Leviathan. Et
huius rationem assignat subdens reputabit enim ferrum quasi paleas,
quia scilicet sicut homo non potest laedi a paleis et de facili eas
frangit, ita Leviathan non potest laedi a ferro gladii vel hastae,
sed de facili huiusmodi frangit; et similiter reputabit aes, scilicet
thoracis, quasi lignum putridum, quod scilicet resistere non potest
percussioni. Per hoc autem significatur quod nulla virtus humana
efficax est ad Diabolum laedendum vel ad resistendum ei, sed omnis
virtus humana pro nihilo a Diabolo reputatur. Impugnat etiam homo a
remotis per sagittas et lapides fundae, sed nec ista contra cetum
valent, unde subdit non fugabit eum vir sagittarius, scilicet
emissione sagittarum, quas non timet utpote ab eis laedi non valens.
Sicut autem sagittae de longinquo emissae laedunt interius vulnerando,
ita lapides fundae laedunt exterius atterendo; sed cetus sicut non
potest perforari sagittis, ita non potest conteri lapidibus in eum
proiectis, unde subdit in stipulam versi sunt ei lapides fundae, quia
scilicet sicut stipula propter suam levitatem nullum conterere potest,
ita nec cetus potest lapidibus fundae aliquod nocumentum pati. Per hoc
autem significatur quod sicut Diabolus non potest laedi virtute humana
quasi quadam percussione propinqua, ita etiam non potest laedi hominis
astutia quasi quadam percussione a longinquo. Sicut autem per lapides
fundae aliquis atteritur a remotis, ita etiam per malleum aliquid
atteritur de propinquo, sed nec sic etiam cetus ab homine laedi
potest, unde subdit quasi stipulam aestimabit malleum, quod etiam
referri potest ad eandem significationem cum praemissis, nisi quod
mallei est gravior percussura quam lapidum fundae: unde potest
significari quod quantumcumque intendatur hominis fortitudo et conatus,
a Diabolo contemnitur. Solent autem homines aliquos superare non
solum percutiendo sed etiam percussionem comminando, sed nec cetus nec
Diabolus aliquam hominis comminationem timet, unde subditur et
deridebit vibrantem hastam: vibratio enim hastae videtur esse quaedam
comminatio percussurae. Sicut autem homo quandoque alium superat
comminando, ita etiam promissis alliciendo; maxime autem solent aliqua
dona promissa allicere hominem propter pulchritudinem vel propter
pretiositatem. Nihil autem videtur esse pulchrius in corporalibus
rebus quam radii solares, quorum pulchritudine Leviathan vel
corporaliter vel spiritualiter intellectus non allicitur, et ad hoc
significandum subditur sub ipso erunt radii solis, quia scilicet non
appretiatur eos tamquam aliquid magnum; et per consequens datur
intelligi quod nihil aliud praeclarum in rebus humanis appretiatur.
Aurum autem reputatur valde pretiosum inter res quae in usum hominis
veniunt, et quantum ad hoc subdit et sternet sibi aurum quasi lutum,
idest quasi vile aliquid ipsum contemnet. Et sic patet quod ab homine
allici non potest. Sic ergo ostenso quod non potest superari ab
homine, consequenter ostendit quod non potest superari neque a mari
neque ab aliquo pisce maris, et hoc per fortes operationes quas in mari
exercet. Dicit autem Plinius quod quaedam beluae sunt in mari
Orientali tantae magnitudinis ut ab imo vertant maria et faciant
tempestates in mari, quae quidem beluae ad naturam ceti pertinere
videntur; et ad hoc significandum subdit fervescere faciet quasi ollam
profundum mare: sicut enim quando olla fervet aqua fervens in ea
commovetur, ita ex violentia huius piscis fluctus maris commoventur;
et incipit haec commotio a profundo et pervenit usque ad aquae
superficiem, unde subdit et ponet quasi cum unguenta bulliunt, quae
scilicet faciunt maiorem spumam et commotionem in superficie quam
simplex aqua in qua non tantum de aere continetur; per hoc autem
significatur turbatio quam Diabolus concitat in hoc mundo. Et sicut
facit magnum effectum quando movetur in fundo maris, ita etiam facit
magnum effectum quando movetur in superficie, et ad hoc significandum
subdit post eum lucebit semita: sicut enim quando navis movetur per
mare, ad longum spatium vestigium navis transeuntis relinquitur propter
commotionem et spumam generatam in aqua, ita etiam contingit ex motu
istius piscis prae sua magnitudine; per hoc autem significatur quod
effectus perturbationis quam Diabolus in mundo concitat non statim
aboletur sed quandoque diutius durat. Ex hoc autem quod tam fortes
operationes cetus in mari operatur, in nullo timet maris
profunditatem, unde subdit aestimabit abyssum, idest profundum maris,
quasi senescentem, idest quasi finem habentem et quasi impotentem ad
absorbendum ipsum: nam quod senescit, et debile est et fini
propinquum; ex hoc autem significatur quod Diabolus damnationem
Inferni non tantum aestimat ut propter eam desinat contra Deum niti ac
si eius damnatio esset terminanda. Et sicut Leviathan non potest
superari ab homine nec a mari aut ab aliqua creatura maris, ita etiam
non potest superari a quacumque alia creatura terrestri, unde subdit
non est potestas super terram quae ei comparetur: non enim est in terra
aliquod animal tam magnum sicut cetus maris, unde et Plinius dicit
quod in mari sunt maiora animalia terrestribus, et causa evidens est
humoris luxuria; per hoc autem significatur quod nulla virtus
corporalis potest adaequari potestati Daemonis quae est potestas
spiritualis naturae. Quia igitur multa praemiserat de proprietatibus
Leviathan in figura Diaboli, consequenter praedictam metaphoram
exponit. Et sicut dictum est, omnes praedictae proprietates ad duo
pertinere videntur, quorum unum est quod ipse ab alio laedi non
potest, et quantum ad hoc exponens subdit qui factus est ut nullum
timeret, idest hoc habet Diabolus ex condicione suae naturae in qua
factus est a Deo ut neque hominem timeat neque aliquam creaturam
corporalem; aliud autem est quod Leviathan habet facultatem ad magnas
et fortes operationes exercendas, et hoc exponens subdit omne sublime
videt, idest intentio Diaboli est ad quaecumque sublimia aggredienda.
Et quia haec videntur ad superbiam pertinere, ostendit consequenter
quod Diabolus non solum in se superbus est sed omnes in superbia
excedit et est aliis superbiendi initium, unde subdit ipse est rex
super universos filios superbiae, idest super eos qui superbiae
subiciuntur, qui omnes sequuntur eius ducatum. Ubi considerandum est
quod dominus operationem suam quam exercet in malos circa superbos
manifestare incepit et in superbis narrationem terminat, ut ostendat
hoc praecipue Iob fuisse timendum ne Diabolus, qui eum expetierat ad
tentandum, praecipue eum ad superbiam inducere conaretur ut sic
transferretur in regnum ipsius, et ideo cavere debebat affectum et
verba quae superbiam saperent.
|
|