|
Respondens autem Iob domino dixit et cetera. Postquam dominus
redarguit Iob de incauta locutione quae superbiam sapere videbatur,
quia scilicet se intantum iustum asserebat quod hoc quibusdam videbatur
in derogationem cedere divini iudicii, Iob humiliter se convictum
reputans respondet: primo quidem confitendo divinam excellentiam
quantum ad potentiam, unde dicit respondens autem Iob domino dixit:
scio quia omnia potes, et etiam quantum ad scientiam, unde subdit et
nulla te latet cogitatio. Per quorum primum confitebatur quod Deus
poterat adversitatem removere a Diabolo inductam, quem dominus sub
figura Vehemot et Leviathan descripserat; per secundum autem
recognoscit se interius fuisse aliqua cogitatione superba pulsatum,
quod Deum non latuisse recognoscit, et ideo consequenter invehitur
contra eos qui divinam providentiam negant dicens quis est iste qui
celat consilium absque scientia? Idest quis est tam praesumptuosus et
stultus qui dicit humanum consilium posse celari a Deo absque hoc quod
Deus illud cognoscat? Ex consideratione autem divinae excellentiae
procedit ad considerationem propriae culpae cum subdit ideo insipienter
locutus sum, scilicet debitam reverentiam non exhibens divinae
excellentiae in meis verbis, et quae ultra modum excedunt scientiam
meam, scilicet discutiendo divina iudicia. Et quia insipienter
locutus sum, de cetero loquar sapienter, unde subdit audi et ego
loquar, meam scilicet culpam confitendo; et quia locutus sum quae
excedunt scientiam meam, de cetero de ea non audeo loqui sed solum de
his te interrogare, unde subdit interrogabo te, scilicet petendo,
orando, pulsando, et responde mihi, scilicet interius instruendo.
Quare autem sic mutatus sit ostendit subdens auditu auris audivi te,
scilicet olim cum insipienter loquerer, nunc autem oculus meus videt
te, idest plenius te cognosco quam prius, sicut id quod videtur oculis
certius cognoscitur quam quod aure auditur: profecerat enim tum ex
percussione tum ex revelatione divina. Quanto autem aliquis magis Dei
iustitiam considerat tanto plenius culpam suam recognoscit, unde subdit
idcirco ipse me reprehendo, propriam scilicet culpam considerando. Et
quia non sufficit culpam confiteri nisi sequatur satisfactio, ideo
subdit et ago paenitentiam in favilla et cinere, in signum scilicet
fragilitatis naturae corporeae: convenit enim humilis satisfactio ad
expiandam superbiam cogitationis. Quia ergo superius dominus
redarguerat Eliud et etiam Iob, nunc tertio redarguit amicos eius,
inter quos praecipuus erat Eliphaz - quod patet ex hoc quod primo
loqui inceperat -, unde dicitur postquam autem locutus est dominus
verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: iratus est furor
meus in te et in duos amicos tuos, scilicet Baldath et Sophar. Ubi
considerandum est quod Eliud ex imperitia peccaverat, Iob autem ex
levitate, et sic neuter eorum graviter peccaverat: unde nec dominus
dicitur iratus fuisse contra eos, sed contra tres amicos Iob graviter
dicitur fuisse iratus quia graviter peccaverant perversa dogmata
asserendo, ut supra habitum est, unde subdit quoniam non locuti estis
coram me rectum, idest fidelia dogmata, sicut servus meus Iob, qui
scilicet a veritate fidei non recessit. Pro gravibus autem peccatis
expiandis antiqui consueverunt sacrificia offerre, unde subdit sumite
igitur vobis septem tauros et septem arietes, quia scilicet ipsi erant
duces populorum; septenarius autem est numerus universitatis, unde
septenarius sacrificiorum competit ad gravium delictorum expiationem.
Sed quia infideles per fideles Deo reconciliari debent, subdit et ite
ad servum meum Iob, ut scilicet eo mediante mihi reconciliemini, et
offerte pro vobis holocaustum, ut scilicet vos satisfaciatis qui
peccastis. Sed vestra satisfactio indiget fidelis viri patrocinio,
unde subdit Iob autem, servus meus, orabit pro vobis, qui scilicet
dignus est exaudiri propter suam fidem, unde subdit faciem eius,
scilicet deprecantis, suscipiam, scilicet exaudiendo eius orationem,
ut non imputetur vobis stultitia, scilicet infidelis dogmatis; et hoc
exponit subdens neque enim locuti estis coram me rectum sicut servus
meus Iob. Accepta autem spe veniae, impleverunt quod eis fuerat
mandatum, unde sequitur abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldath
Suites et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat
dominus ad eos. Et ita per oboedientiam et humilitatem suam digni
facti sunt ut pro eis oratio Iob exaudiretur, unde sequitur et
suscepit dominus faciem Iob, rogantis scilicet pro amicis suis. Nec
solum humilitas amicorum efficaciam praestitit eius orationi sed etiam
humilitas propria, unde subditur dominus quoque conversus est,
scilicet a furore in clementiam, ad paenitentiam Iob, cum oraret pro
amicis suis: dignum enim erat ut qui pro suo levi peccato humiliter
paenitebat etiam aliis graviter peccantibus veniam impetraret. Plus
autem prodest unicuique sua paenitentia quam aliis, unde si oratio et
paenitentia Iob meruit amotionem indignationis divinae ab amicis,
multo decentius fuit ut etiam ipse ab adversitate liberaretur. Et
quamvis Iob spem suam non referret ad prosperitatem temporalem
recuperandam sed ad consequendam futuram felicitatem, dominus tamen ex
abundanti etiam prosperitatem temporalem ei restituit, secundum illud
Matth. VI 33 primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et
haec omnia adicientur vobis. Et hoc quidem tempori congruum erat
propter statum veteris testamenti in quo temporalia bona
promittebantur, ut sic per prosperitatem quam recuperaverat aliis
daretur exemplum ut converterentur ad Deum; erat etiam congruum
personae ipsius Iob, cuius apud aliquos opinio laesa erat propter
multiplices adversitates quae supervenerant ei, et ideo ut ei famam
restitueret, ad statum maioris prosperitatis eum reduxit, unde
sequitur et addidit quoque dominus omnia quaecumque fuerant Iob
duplicia. Inter adversitates autem Iob quasi praecipua erat quod
fuerat ab amicis suis desertus, et ideo huius adversitatis primo
remedium ponitur cum dicitur venerunt autem ad eum omnes fratres sui et
universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius, in quo
designatur recordatio pristinae amicitiae, et comederunt cum eo panes
in domo eius, in quo designatur reditus ad antiquam familiaritatem, et
moverunt super eum caput, scilicet compatiendo afflictioni ipsius. Et
quia non solum oportet afflictis compati sed etiam eorum afflictioni
remedium praebere, primo quidem praebuerunt remedium eius interiori
dolori per consolatoria verba, unde subditur et consolati sunt eum
super omni malo quod intulerat dominus super eum; secundo autem
adhibuerunt subventionis remedium contra exteriorem inopiam, et quia
amiserat et animalia in campis et supellectilia in subversione domus,
ideo in utroque ei subveniunt, sequitur enim et dederunt ei unusquisque
ovem unam, quantum ad animalia, et inaurem auream unam, quantum ad
supellectilia. Haec autem modicum fuissent ad reparationem ipsius,
sed dominus manum suam adhibuit ut ex his in maiora proficeret, unde
sequitur dominus autem benedixit novissimis Iob, scilicet
multiplicando ea, magis quam principio eius, idest quam primae eius
prosperitati: est enim potens plus facere quam intelligimus aut
petimus, ut dicitur Eph. III 20. Desideraverat autem Iob
supra XXIX 2 ut esset iuxta menses pristinos, sed dominus ei
maiora restituit et in duplo, ut supra dictum est, unde sequitur et
facta sunt ei quatuordecim millia ovium: supra enim dictum est quod
fuit possessio eius septem millia ovium; et sex millia camelorum: nam
primo habuerat tria millia camelorum, ut supra dictum est; fuerant
etiam ei quingenta iuga boum, unde hic duplum ponitur cum dicitur et
mille iuga boum; supra etiam dictum est quod habuerat quingentas
asinas, sed hic duplum ponitur cum sequitur et mille asinae. Amiserat
autem non solum possessiones sed etiam filios, qui ei restituuntur sed
non in duplum, sequitur enim et fuerunt ei septem filii et tres
filiae, cuius ratio duplex esse potest: una pertinens ad futuram
vitam, quia scilicet filii quos habuerat non totaliter ei perierant sed
reservabantur in futura vita cum eo victuri; alia ratio potest esse
quantum ad vitam praesentem, nam si duplicatis ceteris rebus etiam
numerus filiorum esset duplicatus, non videretur fortuna domus
augmentata fuisse, quia eandem quantitatem in bonis eius unusquisque
filiorum habuisset quam prius; et ideo decentius fuit ut proles ei
augeretur non numero sed magis in valore. Quod occulte insinuatur in
filiabus quae pulcherrimae fuisse leguntur, quarum pulchritudini etiam
nomina conveniunt, sequitur enim et vocavit nomen unius diem, scilicet
propter claritatem eius, et nomen secundae cassiam, quae est species
aromatica, propter suavitatem ipsius, et nomen tertiae Cornustibii:
est autem stibium quo mulieres utuntur ad ornatum oculorum, secundum
illud IV Reg. IX 30 depinxit oculos suos stibio et ornavit caput
suum, quod quidem stibium in cornu a mulieribus conservatur ut habeant
ipsum paratum cum opus fuerit, unde vocavit eam Cornustibii ad
designandam abundantem pulchritudinem oculorum; unde et de
pulchritudine earum subditur non sunt autem inventae mulieres speciosae
sicut filiae Iob in universa terra. Per quod etiam datur intelligi
quod filii eius erant in virtute praecellentes, sequitur enim deditque
eis pater suus hereditatem inter fratres earum, scilicet ad designandum
convenientiam virtutis in utrisque. Et quia Iob etiam in proprio
corpore fuerat flagellatus, additur ei ad prosperitatis augmentum
longitudo dierum, unde sequitur vixit autem Iob post flagella haec
centum quadraginta annis. Et ut intelligatur toto hoc tempore in
prosperitate vixisse, subdit et vidit filios suos et filios filiorum
suorum usque ad quartam generationem. Et ista prosperitas datur
intelligi durasse usque ad mortem, unde sequitur et mortuus est senex,
quod pertinet ad diuturnitatem vitae, et plenus dierum, quod pertinet
ad vitae prosperitatem, unde supra ad designandum suam adversitatem
dixit sic et ego habui menses vacuos; unde et per plenitudinem dierum
designatur abundantia ipsius et quantum ad bona fortunae et quantum ad
bona gratiae, quibus perductus est ad futuram gloriam quae durat per
omnia saecula saeculorum. Amen.
|
|