|
Respondens autem Eliphaz Themanites et cetera. Amici Iob qui ad
consolandum venerant, cum prius propter doloris magnitudinem
tacuissent, post locutionem Iob audaciam sumpserunt loquendi. Et
primo loquitur Eliphaz Themanites qui verba a Iob proposita non eo
animo accepit quo erant dicta: nam odium praesentis vitae quod dixerat
se pati desperationi imputabat, magnitudinem amaritudinis
impatientiae, innocentiae confessionem praesumptioni. Primo igitur
arguit eius impatientiam, et incipit loqui ad eum quasi ad hominem
impatientiae vitio subiacentem qui ex verbis sibi prolatis indignatur,
unde dicit si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipies, ubi
satis impatientis et irati consuetudinem exprimit, qui non suffert
audire verba usque ad finem sed statim in ipso verborum exordio
provocatur. Addit autem forsitan ne de temerario iudicio condemnetur,
quamvis etiam in praesumptionibus seu suspicionibus in meliorem partem
dicta vel facta interpretanda sunt. Sed dum ipse Iob de impatientia
arguit, se ipsum impatientiae et fatuitatis reum ostendit dicens sed
conceptum sermonem tenere quis poterit? Secundum illud Eccli. XIX
12 sagitta infixa femori canis, sic verbum in corde stulti; quamvis
et iusti ex zelo divino interdum ea quae concipiunt ad honorem Dei
dicenda tacere non possunt, secundum illud Ier. XX 9 dixi: non
recordabor eius, scilicet sermonis domini, neque loquar ultra in
nomine illius; et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans
claususque in ossibus meis, et defeci ferre non sustinens. Ulterius
autem procedit ad manifeste eius impatientiam ostendendam. Exaggerat
autem eius impatientiam ex duobus, scilicet ex praecedenti doctrina et
ex praecedenti vita: ex praecedenti quidem doctrina quia turpe est
homini cum non servat ad quod alios inducit, secundum illud Matth.
XX dicunt enim et non faciunt; Iob autem multos antea ab impatientia
retraxerat, et diversimode secundum quod diversis congruebat. Sunt
enim aliqui qui per impatientiam deficiunt ex ignorantia dum nesciunt
adversis uti ad virtutem, et quantum ad hos dicit ecce docuisti
multos; quidam vero primo quidem in adversis virtuose agunt sed
adversitate durante quasi recta actione fatigati deficiunt, et quantum
ad hos dicit et manus lassas roborasti, scilicet bonis inductionibus;
sunt etiam aliqui qui in adversis in dubitationem incidunt an ex divino
iudicio proveniant, et quantum ad hos dicit vacillantes confirmaverunt
sermones tui; sunt etiam aliqui qui parvam quidem adversitatem
sustinerent sed sub magna adversitate quasi sub magno pondere
deficiunt, et quantum ad hos dicit et genua trementia confortasti,
scilicet tuis sermonibus: tremunt enim genua homini magnum pondus
portanti. Ad praedicta autem implenda exhortatur dominus Is.
XXXV 3 dicens confortate manus dissolutas et genua debilia
roborate. Vult autem consequenter ostendere quod ea quae docuerat non
implevit, unde subditur nunc autem venit super te plaga et defecisti,
a firmitate scilicet mentis quam habere videbaris et quam aliis
suggerebas, et hoc referendum est ad adversitatem quam passus fuerat in
exterioribus rebus; tetigit te et conturbatus es, idest quietem mentis
quam habuisse videbaris amisisti, quod referendum est ad afflictionem
corporis quam sustinebat: unde et supra Satan dixerat mitte manum tuam
et tange os eius et carnem. Sic igitur Iob arguitur quod praecedentem
doctrinam subsequenti patientia non confirmaverit, contra id quod
scriptum est Prov. XIX 11 doctrina viri per patientiam noscitur.
Sed et ex vita praeterita quae in Iob videbatur subsequentem
impatientiam exaggerat; videtur enim non fuisse vera virtus quae tam
cito in tribulatione defecit quia, sicut scriptum est Eccli. II
5, in igne probabitur aurum et argentum, homines vero receptibiles in
camino humiliationis. Multiplici autem virtute aliquis in
tribulationibus conservatur ne deficiat: primo quidem per reverentiam
divinam, dum homines considerant mala quae patiuntur ex divina
providentia provenire, sicut et Iob supra dixerat sicut domino placuit
ita factum est, et ad hoc excludendum inducit ubi est timor tuus? Quo
scilicet Deum revereri videbaris. Secundo aliqui conservantur animi
firmitate, quae quidem duos gradus habet: in quibusdam enim tanta est
animi firmitas ut eorum animus adversitatibus non nimium molestetur, et
hoc ad fortitudinem pertinere videtur, unde dicit ubi est fortitudo
tua? Nec accipitur hic fortitudo secundum quod conservat hominem ne
succumbat timori, sed ut non deiciatur per tristitiam; quidam vero
gravem quidem tristitiae passionem ex adversitate patiuntur sed ab ea
propter rationem bene dispositam non abducuntur, et hoc videtur ad
patientiam pertinere, ut talis sit differentia inter patientiam et
fortitudinem qualem assignant philosophi inter continentiam et
castitatem, et ideo adiungit patientia tua? Tertio vero conservantur
aliqui ex amore honestae actionis et ex eo quod horrent turpiter agere,
qui etsi interius conturbentur in adversitatibus, tamen nec verbo nec
facto in aliquid indecens prorumpunt, et propter hoc addit et perfectio
viarum tuarum? Per vias enim actiones intelliguntur quibus quasi
quibusdam viis pervenitur ad finem; vel per vias possunt intelligi
excogitata consilia quibus aliquis se evadere confidit, unde
adversitates facilius tolerat. Recordare, obsecro te et cetera.
Postquam Eliphaz arguerat Iob impatientiae occasione accepta ex eo
quod dixerat antequam comedam suspiro, nunc intendit eum praesumptionis
arguere eo quod se dixerat innocentem. Ad ostendendum autem eum non
esse innocentem, ex eius adversitate argumentum assumit dicens
recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit, aut quando recti
deleti sunt? Ubi considerandum est hanc fuisse opinionem Eliphaz, et
aliorum duorum, sicut supra dictum est, quod adversitates huius mundi
non adveniunt alicui nisi in poenam peccati et e contrario prosperitates
pro merito iustitiae; unde secundum eius opinionem inconveniens
videbatur quod aliquis innocens temporaliter periret, aut quod aliquis
rectus, idest iustus secundum virtutem, deleretur per amissionem
gloriae temporalis, quam credebat praemium esse iustitiae. Et hanc
quidem opinionem intantum veram esse credebat quod etiam Iob ab ea
discordare non posset; aestimabat tamen quod perturbata mente ipsius,
veritatem quam aliquando cognoverat quasi oblitus esset, unde dicit
recordare. Posito ergo quod innocentibus et rectis adversitas non
contingat, consequenter adiungit quibus adversitas contingat dicens
quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et
metunt eos, flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos.
In hoc autem quod dicit vidi dat intelligere se ista per experimentum
probasse; per eos autem qui operantur iniquitatem intelligit eos qui
manifeste iniustitiam faciunt et praecipue in nocumentum aliorum; per
eos autem qui seminant dolores et metunt eos intelligit eos qui per
dolum aliis nocent: hi enim dolores seminant dum calumnias praeparant
quibus alios dolentes reddant, quos quidem dolores metunt dum malitiam
suam ad effectum perducunt, et hoc pro magno fructu habent. Quam
quidem metaphoram ulterius prosequitur quantum ad poenam: consueverunt
enim segetes vento urente siccari et consumi, unde dicitur Mal.
III 11 increpabo pro vobis devorantem, scilicet ventum, et non
corrumpet fructum terrae vestrae, et hoc est quod dicit quod flante
Deo pereunt, quasi ipsum divinum iudicium ad vindictam iniquitatis
procedens flatus quidam venti sit; ipsa autem Dei vindicta dicitur
spiritus, idest ventus, irae eius. Non solum autem dicit quod
pereunt sed quod consumuntur, quia non solum in propriis personis
puniuntur sed et eorum filii et familia tota perit ut nihil ex eis
residuum videatur, in quo videbatur tangere Iob qui et in suo corpore
flagellatus erat, et filios et familiam et opes amiserat. Sed quia
videbatur hoc esse contra opinionem Eliphaz quod pro peccato parentis
filii et familia puniretur, cum ipse intendat hanc opinionem defendere
quod adversitates in hoc mundo sunt poenae peccati, huic obiectioni
respondens subiungit rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum
leonum contriti sunt. Ubi primo considerandum occurrit quod homo
ceteris animalibus praeminet ratione; cum igitur ratione praetermissa
passiones brutales sequitur, efficitur similis bestiis, et illius
bestiae nomen sibi competit cuius passionem imitatur, utpote qui
subiacet concupiscentiae passionibus equo vel mulo comparatur, secundum
illud Psalmi nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est
intellectus; propter ferocitatem autem vel iram leo aut ursus
nominatur, secundum illud Prov. XXVIII 15 leo rugiens et
ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem, et Ez.
XIX 3 leo factus est et didicit capere praedam hominemque comedere:
sic igitur et nunc hominem ferocem leoni comparat dicens rugitus
leonis, rugitus enim est leoninae ferocitatis indicium. Contingit
autem frequenter quod ferocitas viro additur ex suggestione uxoris, et
sic ea quae vir ferociter agit uxori imputantur in culpam, sicut patet
de uxore Herodis quae impulit eum ad decollandum Iohannem, propter
quod dicitur et vox leaenae. His autem quae tyrannus aliquis ferociter
acquirit eius filii luxuriose interdum utuntur, et sic in rapina patris
delectantur: unde et ipsi a culpa immunes non sunt, propter quod
subditur et dentes catulorum leonum contriti sunt, secundum illud
Nah. II 12 et leo cepit sufficienter catulis suis. Et sic
obiectioni praemissae respondisse videtur, quia cum pro peccato viri
punitur uxor et filii non est iniustum, cum et ipsi culpae participes
fuerint; quod totum dicebat volens Iob et eius familiam de rapina
notabilem reddere. Videbatur tamen hoc quod dixerat ad Iob non
pertinere quia eius uxor punita non videbatur, et ideo ad hoc
removendum subiungit tigris perit eo quod non haberet praedam: hi enim
qui rapere consueverunt in hoc ipsum puniri se aestimant quod eis rapere
non licet. Considerandum est autem quod mulierem et leaenae comparat
propter ferocitatem irae, et tigridi propter promptitudinem sive
velocitatem ad iram, dicitur enim Eccli. XXV 23 non est ira
super iram mulieris, et iterum brevis omnis malitia super malitiam
mulieris. Et quia filii Iob totaliter perierant, subiungit et catuli
leonum dissipati sunt. Porro ad me dictum est verbum absconditum et
cetera. Quia asseruerat Eliphaz quod adversitates in hoc mundo non
adveniunt alicui nisi propter eius peccatum, volens ex hoc arguere Iob
et eius familiam fuisse peccatis subiectam, cuius contrarium videbatur
ex his quae manifeste in Iob et in eius familia apparuerant, vult
ostendere quod nec Iob nec eius familia fuerit a peccato immunis. Et
quia, propter auctoritatem Iob et famam ipsius, eius verbum invalidum
videbatur, recurrit ad auctoritatem maiorem ostendens ea quae
propositurus est se ex revelatione didicisse; et ad ostendendum
altitudinem revelationis proponit eius obscuritatem: quanto enim aliqua
sunt altiora tanto humano respectu sunt minus perceptibilia, unde et
apostolus dicit Cor. XII 4 quod raptus est in Paradisum Dei et
audivit arcana verba quae non licet homini loqui, iuxta quem modum et
Eliphaz hic vel vere vel ficte loquitur dicens porro ad me dictum est
verbum absconditum. Considerandum est autem quod aliqua veritas,
quamvis propter sui altitudinem sit homini abscondita, revelatur tamen
quibusdam manifeste, quibusdam vero occulte; ad effugiendam igitur
notam iactantiae hanc veritatem abscondite dicit sibi esse revelatam,
unde subdit et quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii eius,
ubi triplex modus occultationis innuitur qui solet in revelationibus
contingere. Quorum primus est cum intelligibilis veritas alicui
revelatur per imaginariam visionem, secundum quod dicitur Num. XII
6 si quis fuerit inter vos propheta domini, per somnium aut in visione
loquar ad eum; at non talis servus meus Moyses: ore ad os loquar ei
qui palam et non per aenigmata videt Deum; Moyses igitur hoc verbum
absconditum per modum clarae vocis audivit, alii vero per modum
susurrii. Secundus modus occultationis est quia in ipsa imaginaria
visione proferuntur quandoque aliqua verba expresse continentia
veritatem, sicut est illud Is. VII 14 ecce virgo concipiet,
quandoque vero sub quibusdam figuratis locutionibus, sicut est illud
Is. XI 1 egredietur virga de radice Iesse et flos etc.; in hoc
igitur quod Isaias audivit ecce virgo concipiet percepit ipsum
susurrium, in hoc autem quod audivit egredietur virga de radice Iesse
percepit venas susurrii: nam figuratae locutiones sunt quasi quaedam
venae ab ipsa veritate per similitudinem derivatae. Tertius modus est
quod aliquando aliquis revelationem divinam frequentem et diutinam
habet, sicut dicitur de Moyse Exodi XXXIII 11 quod loquebatur
dominus ad Moysem facie ad faciem, sicut solet homo loqui ad amicum
suum; aliquando autem aliquis habet revelationem subitam et
transitoriam: hunc igitur subitum revelationis modum significat in hoc
quod dicit quasi furtive, nam ea quasi furtive audimus quae raptim et
quasi pertranseundo ad nos perveniunt. Sic igitur altitudine visionis
ostensa, prosequitur de circumstantiis revelationis, et primo de
tempore dicens in horrore visionis nocturnae quando sopor solet occupare
homines. Tempus enim nocturnum propter quietem magis est congruum
revelationibus percipiendis: in die enim a tumultibus hominum et
occupationibus sensuum mens quendam strepitum patitur ut susurrium verbi
absconditi percipere nequeat. Secundo ex dispositione percipientis,
unde subdit pavor tenuit me: homines enim ad insolita pavere
consueverunt, unde quando alicui fiunt insolitae revelationes in
principio timorem patiuntur. Et ad magnitudinem huius timoris
ostendendam subiungit et tremor: est enim tremor corporis indicium
magnitudinis timoris. Et ad magnificandum huiusmodi tremorem subiungit
et omnia ossa mea perterrita sunt, quasi dicat: tremor non fuit
superficialis sed vehemens, qui etiam ossa concuteret; simile est quod
habetur Dan. X 8 vidi visionem hanc grandem et non remansit in me
fortitudo, sed et species mea immutata est in me et emarcui nec habui
in me quicquam virium. Causam autem huius timoris consequenter
ostendit dicens et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt
pili carnis meae: rationabile enim est quod ad praesentiam maioris
virtutis minor obstupescat; manifestum est autem virtutem spiritus esse
maiorem quam carnis, unde non est mirum si ad praesentiam spiritus
carnis pili inhorrescunt quod ex subito timore procedit, et praesertim
cum praesentia spiritus aliquo corporali indicio insolito sentitur:
quae enim insolita sunt admirationem et timorem inducere solent. Et ut
huic terrori quem se passum esse commemorat temporis dispositio
conveniret, supra dixit in horrore visionis nocturnae: quia enim in
tempore noctis res visu discerni non possunt, quaecumque modica
commotio perturbationem inducere solet aestimantibus aliquid maius
esse, et hoc est quod dicitur Sap. XVII 17 sive spiritus
sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis deficientes faciebat
illos prae timore. Tertio ponitur persona revelans cum dicitur stetit
quidam cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, ubi tria
ponit ad visionis certitudinem pertinentia. Sciendum est enim quod
aliquando propter nimiam commotionem fumositatum et humorum, vel omnino
non apparent somnia, phantasmatibus totaliter suffocatis, aut apparent
somnia perturbata et instabilia sicut in febricitantibus solent
accidere, et huiusmodi somnia cum parum vel nihil spiritualitatis
habeant omnino absque significatione existunt; cum autem humores et
fumositates resederint apparent somnia quieta et ordinata, quae cum
sint magis spiritualia, intellectiva parte in quendam vigorem
erumpente, huiusmodi somnia solent esse veriora, et ideo dicit stetit
quidam, per quod stabilitatem visionis ostendit. Item considerandum
est quod somnia etiam cum sunt quieta plerumque sunt reliquiae
praecedentium cogitationum, unde homo frequentius in somno videt illos
cum quibus consuevit conversari; et quia talia somnia causam habent ex
nobis et non ab aliqua superiori natura, non sunt magnae
significationis: ad hoc ergo removendum dicit cuius non agnoscebam
vultum, per quod ostendit huiusmodi visionem non traxisse originem ex
prius visis sed ex aliqua occultiori causa. Tertio considerandum est
quod huiusmodi visa quae ex aliqua superiori causa oriuntur, quandoque
apparent dormientibus quandoque autem vigilantibus, et veriora solent
esse et certiora cum vigilantibus apparent quam cum dormientibus, eo
quod in vigilando est ratio magis libera et quia in somno spirituales
revelationes minus discerni possunt a somniis frivolis et consuetis; et
ideo ut ostendat hanc revelationem non dormienti sed vigilanti factam
esse, subiungit imago coram oculis meis, per quod significat se hoc
vidisse cum oculis per vigiliam apertis, quod etiam supra significavit
cum diceret quando sopor solet occupare homines, ubi innuit se sopore
occupatum non fuisse. Deinde modum denuntiationis sibi factae narrat
dicens et vocem quasi aurae lenis audivi. Ubi considerandum est quod
huiusmodi apparitiones aliquando fiunt a spiritu bono, aliquando a
spiritu malo: utroque autem modo in principio timorem patitur homo
propter insolitam visionem; sed cum a bono spiritu apparitio procedit,
timor in consolationem finitur, sicut patet de Angelo confortante
Danielem, Dan. X 18, et de Gabriele confortante Zachariam et
Mariam, Luc. I; sed malus spiritus hominem perturbatum relinquit.
Per hoc igitur quod dicit vocem quasi aurae lenis audivi,
consolationem quandam sedantem pavorem praeteritum demonstrat, ut per
hoc visio demonstretur esse a spiritu bono non a spiritu malo, a quo
frequenter visiones mendaces ostenduntur, secundum illud Reg. ult.
egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius; per
hunc etiam modum III Reg. legitur de apparitione facta Eliae quod
post commotionem tenuis aurae sibilus, et ibi dominus. Sciendum tamen
est quod etiam in visionibus quae a bono spiritu procedunt interdum
commotiones magnae et voces horribiles audiuntur, ut patet Ez. I 4
ubi dicitur et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone, et
post multa subditur et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum
multarum, et Apoc. I 10 dicitur audivi post me vocem magnam
tamquam tubae, sed hoc est ad designandum comminationes aut aliqua
gravia pericula quae in huiusmodi revelationibus continentur; sed quia
hic aliquid consolatorium dicendum erat, ideo inducitur loquentis vox
similis aurae leni. Ultimo autem ponuntur verba quae sibi asserit esse
revelata cum dicit numquid homo Dei comparatione iustificabitur? Quae
quidem verba inducit ad confirmandum suam opinionem quam supra
tetigerat, quod scilicet adversitates in hoc mundo non proveniant
alicui nisi pro peccato. Ut igitur nullus posset se excusare quia
adversa patitur per hoc quod se asserat a peccato immunem, inducit tres
rationes, quarum prima sumitur ex comparatione ad Deum et est ducens
ad impossibile: si enim homo absque culpa punitur a Deo, sequitur
quod homo sit iustior Deo. Cum enim opus iustitiae sit reddere
unicuique quod suum est, si Deus homini innocenti cui non debetur
poena inferat poenam, homo autem qui a Deo patitur nulli homini absque
culpa poenam intulerit quod oportet dicere si innocens ponitur,
sequitur quod homo punitus a Deo sit iustior Deo, quod est hominem
comparatione Dei iustificari, ut eum scilicet comparatione iustitiae
ad Deum iustificari. Et quia forte alicui hoc non videretur
inconveniens, ducit ad aliud apparentius inconveniens dicens aut
factore suo purior erit vir? Quaelibet enim res puritatem habet
secundum quod in sua conservatur natura quam ex causis propriis habet;
puritas igitur uniuscuiusque effectus a sua causa dependet, unde suam
causam in puritate superare non potest: unde nec vir potest esse purior
suo factore, scilicet Deo. Secundam rationem ponit ex comparatione
ad Angelos, et est a maiori, cum dicit ecce qui serviunt ei non sunt
stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem, quae quidem
sententia secundum doctrinam Catholicae fidei plana est: tenet enim
fides Catholica omnes Angelos bonos fuisse creatos, quorum quidam per
propriam culpam ceciderunt a rectitudinis statu, quidam vero ad maiorem
gloriam pervenerunt. Quod autem Angeli a statu rectitudinis
ceciderunt mirum videtur propter duo, quorum unum pertinet ad vim
contemplativam, aliud ad vim activam ipsorum. Ex vi enim
contemplativa videbatur quod in Angelis esse deberet stabilitas.
Manifestum est enim quod causa mutabilitatis est potentia, causa
immutabilitatis est actus: est enim de ratione potentiae quod se habeat
ad esse et non esse, sed secundum quod magis perficitur ab actu firmius
stat in uno, id vero quod secundum se actus est omnino immobile est.
Sciendum est autem quod sicut materia comparatur ad formam ut potentia
ad actum, ita voluntas ad bonum; id igitur quod est ipsum bonum,
scilicet Deus, omnino immutabile est, ceterarum vero naturarum
voluntates quae non sunt ipsum bonum comparantur ad ipsum ut potentia ad
actum, unde quanto magis inhaerent ei tanto magis stabiliuntur in
bono; et ideo cum Angeli inter ceteras creaturas magis et propinquius
Deo videantur inhaerere utpote ipsum subtilius contemplantes,
stabiliores inter ceteras creaturas videntur, et tamen non fuerunt
stabiles; unde multo minus inferiores creaturae, scilicet homines,
quantumcumque Deo inhaerere videantur ipsum colendo, quod est ei
servire, stabiles iudicari possunt. Ex vi vero activa videtur quod in
Angelis vel nihil vel minimum de pravitate esse possit: quanto enim
regula propinquior est primae rectitudini minus habet de obliquitate;
Deus autem in quo est prima rectitudo, sua providentia dirigens
universa, inferiores creaturas per superiores disponit; unde in
superioribus creaturis quae dicuntur Angeli, quasi a Deo missi ad
alia dirigenda, minimum videtur esse vel nihil de pravitate; unde cum
in eis inventa sit pravitas, credendum est quod in quovis hominum
quantumcumque magnus appareat pravitas possit inveniri. Cavendum autem
est ne ex his verbis aliquis in errorem incidat Origenis qui etiam nunc
quoscumque spiritus creatos instabiles asserit et posse ad pravitatem
perduci; hoc enim aliqui per gratiam assecuti sunt ut immobiliter Deo
inhaereant ipsum per essentiam videntes; et secundum hoc, etiam
aliquibus hominibus, quamvis sint inferioris naturae quam Angeli, per
gratiam conceditur etiam in hac vita quod sint a pravitate peccati
mortalis immunes. Tertiam rationem ponit sumptam ex condicione humana
cui coniungitur conclusio praecedentis rationis, unde etiam posset ex
duobus una ratio formari, et hoc cum dicit quanto magis hi qui habitant
domos luteas. Est autem humana condicio talis quod ex terrena materia
corpus eius compactum est, quod designat cum dicit quanto magis qui
habitant domos luteas: corpus enim humanum luteum dicitur quia ex terra
et aqua, gravioribus elementis, abundantius constat, quod eius motus
declarat, unde Gen. I dicitur quod formavit Deus hominem de limo
terrae; hoc igitur luteum corpus domus animae dicitur quia anima humana
quantum ad aliquid est in corpore sicut homo in domo vel sicut nauta in
navi, inquantum scilicet est motor corporis. Fuerunt autem aliqui qui
propter hoc dixerunt quod anima non unitur corpori nisi accidentaliter
sicut homo vestimento aut nauta navi, sed ut hanc opinionem excluderet
subdit qui terrenum habent fundamentum, per quod datur intelligi quod
anima humana unitur corpori etiam ut forma materiae: dicitur enim
materia fundamentum formae eo quod est prima pars in generatione sicut
fundamentum in constitutione domus. Utitur autem tali modo loquendi ut
id quod est animae attribuat homini, non ideo quod anima sit homo ut
quidam posuerunt dicentes hominem nihil aliud esse quam animam indutam
corpore, sed quia anima est principalior pars hominis: unumquodque
autem consuevit appellari id quod est in eo principalius. Haec autem
duo quae de hominis infirmitate dicit videntur contraponi his quae supra
de Angelorum excellentia dixerat: nam hoc quod dicit qui habitant
domos luteas videtur ponere contra id quod dixerat qui serviunt ei,
quod est inhaerere ei et in ipso spiritualiter habitare; quod vero
dicit qui terrenum habent fundamentum, ei quod dixerat in Angelis
suis: Angeli enim natura incorporei sunt, secundum illud Psalmi qui
facit Angelos suos spiritus. Ex praemissa autem hominis condicione
miserabilem eius eventum concludit dicens consumentur velut a tinea, et
quidem potest hoc secundum superficiem litterae de morte corporali
intelligi quam homo necessario patitur ex eo quod terrenum habet
fundamentum; et secundum hoc potest designari duplex mors, scilicet
naturalis in hoc quod dicit consumentur velut a tinea: tinea enim sic
vestimentum corrodit quod ex vestimento nascitur, ita et mors naturalis
ex causis interioribus corporis exoritur; et mors violenta in hoc quod
subditur de mane usque ad vesperam succidentur: succisio enim arboris
ex causa exteriori procedit. Et satis signanter dicit de mane usque ad
vesperam, quia mors naturalis potest quidem per aliqua naturalia signa
praecognosci, sed mors violenta omnino incerta est utpote diversis
casibus subiecta, unde non potest sciri si homo de mane perveniat usque
ad vesperum. Sciendum tamen quod hoc non est intentio litterae: nam
supra proposuit de defectu peccati cum diceret in Angelis suis reperit
pravitatem; unde ut conclusio praemissis respondeat oportet hoc etiam
ad peccatum referre, per quod vita iustitiae in homine consumitur
dupliciter: uno modo ex interiori corruptione, quod significat cum
dicit consumentur velut a tinea: sicut enim vestimentum consumitur a
tinea quae ex eo nascitur, ita iustitia hominis consumitur ex his quae
in homine sunt sicut est corruptio fomitis, malae cogitationes et alia
huiusmodi; alio modo ex exteriori tentatione, quod notatur in hoc quod
dicit de mane usque ad vesperam succidentur. Sed considerandum est
quod interior tentatio non subito hominem prosternit sed paulatim, dum
per negligentiam aliquis in se ipso peccati initia reprimere non curat,
secundum illud Eccli. qui minima negligit paulatim defluit, sicut
etiam vestimentum quod non excutitur, a tinea consumitur; exterior
vero tentatio hominem plerumque subito prosternit, sicut David ad
aspectum mulieris in adulterium prorupit et etiam multi in tormentis
fidem negaverunt. Quocumque autem modo homo per peccatum ruat, si
peccatum suum recognoscat et paeniteat misericordiam consequetur; sed
quia nullus est qui omnia peccata possit cognoscere, secundum illud
delicta quis intelligit? Sequitur quod plurimi hominum peccata non
cognoscentes eis remedia non adhibent per quae liberentur et hoc est
quod subdit et quia nullus intelligit, scilicet lapsus peccatorum, in
aeternum peribunt, scilicet plurimi quasi a peccato numquam liberati.
Sed quia aliqui sunt qui contra peccata remedia adhibent licet ea non
plene intelligant, sicut David qui dicebat ab occultis meis munda me,
domine, subiungit qui autem reliqui fuerint, scilicet de numero eorum
qui in aeternum pereunt, auferentur ex eis, idest segregabuntur ex
eorum consortio; morientur quidem quia quamvis homo a peccato paeniteat
a mortis tamen necessitate non liberatur, sed sapientia in eis non
moritur, et hoc est quod dicit et non in sapientia. Vel hoc quod
dicit morientur et non in sapientia non respondet ad immediate dictum
sed ad id quod supra dixerat in aeternum peribunt, ut sit sensus quod
morientur sine sapientia. Vel hoc quod dicit qui reliqui fuerint
potest intelligi de filiis qui relinquuntur ex parentibus pereuntibus,
qui propter peccata parentum quae imitantur et ipsi auferuntur sine
sapientia morientes. Vult ergo ex omnibus istis Eliphaz habere quod
cum condicio hominis sit tam fragilis de facili cadit in peccatum, quod
dum homo non cognoscit in perditionem vadit ipse et filii eius; et sic
Iob licet se peccatorem non recognosceret, credendum erat quod propter
peccata aliqua ipse et filii eius perierint. Sic igitur postquam
revelationem sibi factam exposuerat, quia posset Iob hanc revelationem
non credere ideo subiungit voca ergo si est qui tibi respondeat, quasi
dicat: si mihi hoc esse revelatum non credis, tu ipse invoca Deum si
forte ipse tibi ad hanc dubitationem respondere voluerit; et si per
merita propria hoc a Deo obtinere non putas, ad aliquem sanctorum
convertere, ut eo mediante huius rei veritatem a Deo cognoscere
possis. Et notandum est quod dicit ad aliquem sanctorum, quia non
licet per immundos spiritus quocumque modo vel arte occulta perquirere
sed solum per Deum vel per sanctos Dei, secundum illud Is. VIII
19 cum dixerint ad vos: quaerite a Pythonibus et a divinis qui
strident in incantationibus suis, numquid non populus a Deo suo
requirit visionem pro vivis aut mortuis?
|
|