|
Virum stultum interficit iracundia. Quia in revelatione quam sibi
factam esse commemoraverat Eliphaz inter cetera hoc continetur quod
homines qui terrenum habent fundamentum consumuntur velut a tinea, vult
hoc ostendere per hominum diversas condiciones: non enim est aliqua
condicio hominum cui non adsit pronitas ad aliquod peccatum. Sunt
autem duae hominum condiciones: quidam enim sunt magni et elati animi
qui facile provocantur ad iram, quod ideo est quia ira est appetitus
vindictae ex praecedenti offensa proveniens; quanto autem aliquis est
magis elati animi tanto ex leviori causa se putat offensum, et ideo
facilius provocatur ad iram, et hoc est quod dicit virum stultum
interficit iracundia. Vocat autem eum qui est superbi et elati animi
stultum, quia per superbiam homo praecipue metas rationis excedit et
humilitas viam sapientiae parat, secundum illud Prov. XI 2 ubi
humilitas ibi sapientia; cum hoc etiam stultitia iracundiae competit:
iracundus enim, ut docet philosophus, utitur quidem ratione dum pro
offensa intentat vindictam, sed perverse dum in vindicta modum rationis
non servat: perversitas autem rationis stultitia est. Quidam vero
sunt pusillanimes et hi proni sunt ad invidiam, unde subdit et parvulum
occidit invidia, et hoc rationabiliter dicitur: invidia enim nihil
aliud est quam tristitia de prosperitate alicuius inquantum prosperitas
illius aestimatur propriae prosperitatis impeditiva; hoc autem ad
parvitatem animi pertinet quod aliquis non se aestimet posse prosperari
inter alios prosperantes. Sic igitur manifestum videtur quod homo,
cuiuscumque condicionis existat, pronus est ad aliquod peccatum:
facile enim esset his similia de aliis peccatis inducere. Sic igitur
per omnia supra dicta Eliphaz probare intendit quod adversitates in hoc
mundo non adveniunt alicui nisi pro peccato. Contra quod videntur esse
duae obiectiones, quarum una est ex hoc quod multi iusti videntur
adversitatibus subdi, sed hanc obiectionem dissolvere visus est per hoc
quod homines ostendit esse faciles ad peccandum; secunda obiectio est
quod aliqui iniqui in hoc mundo prosperantur, cui consequenter
satisfacere intendit per hoc quod prosperitas eorum in malum ipsorum
redundat, unde dicit ego vidi stultum, idest hominem in divitiis
superbientem, firma radice, idest firmatum in prosperitate huius
mundi, ut videbatur, sed eius prosperitatem non approbavi, quin immo
maledixi pulchritudini eius statim. Ubi considerandum est quod
loquitur de homine sub metaphora arboris, cuius cum radix fuerit
firma, pulchritudinem habet in ramis et fructibus; comparat igitur
prosperitatem hominis in divitiis firmati pulchritudini arboris, quam
maledicit, idest malam esse pronuntiat et nocivam, secundum illud
Eccl. V 12 est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole:
divitiae conservatae in malum domini sui; addidit autem statim ut
ostendat se de hac sententia nullatenus dubitare. Quae autem mala ex
prosperitate stulti proveniant ostendit primo quantum ad filios.
Frequenter enim contingit quod quando aliquis dives et potens filios
sine disciplina nutrit, quod proprium est stulti, filii eius in multa
pericula incidunt: et quandoque quidem propter odia quae contra se
concitant absque iudicio perimuntur, vel etiam dum ipsi sibi non cavent
inordinate delectabilibus utentes vitam amittunt, et quantum ad hoc
dicit longe fient filii eius a salute; quandoque vero dum calumnias et
iniurias aliis inferunt coram iudicibus conveniuntur et ibi
condemnantur, et quantum ad hoc dicit et conterentur in porta, idest
per sententiam iudicum, nam iudices olim in portis sedere solebant.
Et quia homines stulti in prosperitatibus nullum dubitant offendere,
in adversitatibus non inveniunt adiutorem, et ideo subdit et non erit
qui eruat. Sed quia posset aliquis dicere non curo quicquid accidat
filiis meis dum ego prosperitate fruar in hoc mundo, ideo secundo ponit
mala provenientia ipsi stulto et in rebus et in persona dicens cuius
messem famelicus comedet: frequenter enim homines stulti divitiis
abundantes pauperes opprimunt, qui plerumque gravamina sustinere non
valentes quasi quadam necessitate ad rapiendum bona divitum coguntur;
et quia tales homines deliciose viventes solent per vitae delicias
vigorem animi amittere et imbelles esse, de facili a pauperibus
bellicosis destruuntur, unde sequitur et ipsum rapiet armatus, quasi
absque omni resistentia. Et ut quod dixerat de messibus generaliter
intelligatur, subiungit et bibent sitientes divitias eius, idest
homines cupidi. Remotis igitur praedictis obiectionibus, finaliter
rationem inducit ad probandum principalem intentionem, scilicet quod
adversitates in hoc mundo non proveniant alicui nisi pro peccato, et
est ratio talis: quaecumque fiunt in terra ex propriis et determinatis
causis proveniunt; si igitur adversitates in hoc mundo alicui accidant
hoc habet determinatam causam, quae nulla alia videtur esse nisi
peccatum; hoc est ergo quod dicit nihil in terra sine causa fit:
videmus enim omnes effectus ex determinatis causis procedere. Ex quo
quasi concludens subdit et de humo non orietur dolor, et est
metaphorica locutio: quaedam enim herbae sine semine producuntur de
quibus dicitur quod eas humus sponte profert; quicquid igitur sine
causa propria contingeret quasi sine semine, per quandam similitudinem
metaphorice posset dici quod oritur de humo: dolor autem, idest
adversitas, non orietur de humo, idest non est sine causa. Quod
autem dixerat nihil in terra sine causa fit, ex hoc praecipue redditur
manifestum quod omnia habent dispositionem naturalem congruam propriae
operationi, ex quo apparet quod dispositiones naturales rerum non sunt
sine causa sed propter determinatum finem, et ideo dicit homo ad
laborem nascitur et avis ad volandum. Manifestum est enim quod quia
proprius motus quem natura avis requirebat est volatus, oportuit avem
habere ex sua natura instrumenta congrua ad volandum, scilicet alas et
pennas; homo vero quia rationem habebat per quam proprio labore posset
sibi omnia necessaria adiumenta conquirere, naturaliter productus est
absque omnibus adiumentis quae natura aliis animalibus dedit, scilicet
absque tegumento, absque armis et aliis huiusmodi quae sibi proprio
labore parare poterat ex industria rationis. Quamobrem ego deprecabor
dominum et cetera. Quia Eliphaz proposuerat omnia quae in terris
fiunt determinatam causam habere et hoc probaverat per hoc quod res
naturales apparebant esse dispositae propter finem, hoc autem,
scilicet quod res naturales sunt propter finem, potissimum argumentum
est ad ostendendum mundum regi divina providentia et non omnia agi
fortuito, idcirco Eliphaz statim ex praemissis concludit de regimine
divinae providentiae. Sciendum est autem quod providentia divina
sublata orationis fructus tollitur et cognitio Dei circa res humanas,
quae tamen necesse est ponere ei qui regimen providentiae concedit; et
ideo Eliphaz concludens dicit: ex quo omnia quae in terra fiunt sunt
propter finem, necesse est concedere regimen providentiae, quamobrem
ego deprecabor dominum, quasi oratione fructuosa existente utpote Deo
disponente res humanas, et ad Deum ponam eloquium meum, utpote Deo
cognoscente facta et dicta et cogitata humana; ad cuius confirmationem
subiungit ea quae maxime divinam providentiam ostendunt. Est autem
sciendum quod illi qui providentiam negant omnia quae apparent in rebus
mundi ex necessitate naturalium causarum provenire dicunt, utpote ex
necessitate caloris et frigoris, gravitatis et levitatis et aliorum
huiusmodi. Ex his ergo potissime providentia divina manifestatur
quorum ratio reddi non potest ex huiusmodi naturalibus principiis,
inter quae unum est determinata magnitudo corporum huius mundi: non
enim potest assignari ratio ex aliquo principio naturali quare sol aut
luna aut terra sit tantae quantitatis et non maioris aut minoris; unde
necesse est dicere quod ista dispensatio quantitatum sit ex ordinatione
alicuius intellectus, et hoc designat in hoc quod dicit qui facit
magna, idest qui res in determinata magnitudine disponit. Rursus si
omnia ex necessitate principiorum naturalium provenirent, cum principia
naturalia sint nobis nota haberemus viam ad inquirendum omnia quae in
hoc mundo sunt; sunt autem aliqua in hoc mundo ad quorum cognitionem
nulla inquisitione possumus pervenire, utpote substantiae spirituales,
distantiae stellarum et alia huiusmodi; unde manifestum est non
procedere omnia ex necessitate principiorum naturalium sed ab aliquo
superiori intellectu res esse institutas, et propter hoc addit et
inscrutabilia. Item quaedam sunt quae videmus quorum rationem nullo
modo possumus assignare, puta quod stellae disponuntur secundum talem
figuram in hac parte caeli et in alia secundum aliam; unde manifestum
est hoc non provenire ex principiis naturalibus sed ab aliquo superiori
intellectu, et propter hoc addit et mirabilia: sic enim differt
inscrutabile et mirabile quod inscrutabile est quod ipsum latet et
perquiri non potest, mirabile autem est quod ipsum quidem apparet sed
causa eius perquiri non potest. Sciendum est etiam quod aliqui
posuerunt dispositionem rerum secundum quendam ordinem numeri a Deo
procedere, utpote quod a primo uno simplici procedit tantum unus
effectus primus in quo iam aliquid compositionis et pluralitatis
habetur, et sic ex ipso procedunt duo vel tria quae sunt adhuc minus
simplicia, et sic gradatim secundum eos progreditur tota rerum
multitudo; secundum quam quidem positionem tota universi dispositio non
est ex ordinatione intellectus divini sed ex quadam necessitate
naturae; unde ad hanc positionem removendam adiungit absque numero:
vel quia absque necessitate numeralis ordinis res in esse productae
sunt, vel quia a Deo immediate innumerabilia nobis producta sunt,
quod praecipue apparet in primo caelo in quo sunt plurimae stellae.
Sic igitur Eliphaz ostendit productionem rerum esse a Deo et non ex
necessitate naturae. Consequenter ostendit et rerum factarum cursum
divina providentia gubernari. Et primo in rebus naturalibus, ex hoc
quod res naturales contemperatae esse videntur ad hominum et aliorum
animalium usum, licet naturalis elementorum ordo aliud requirere
videatur: si quis enim in elementis gravitatem et levitatem
consideret, manifestum est naturaliter terram aquae subiacere, aeri
vero aquam, aerem autem igni. Invenitur autem aliqua pars terrae
discooperta ab aquis immediate aeri subiacere: aliter enim animalia
respirantia in terra vivere non possent; et rursus ne terra ab aquis
discooperta sua siccitate infructuosa et inhabitabilis redderetur,
dupliciter humectatur a Deo: primo quidem per pluviam qua superficies
terrae infunditur, et quantum ad hoc dicit qui dat pluviam super faciem
terrae; alio modo quantum ad fontes, rivos et flumina, quibus terra
irrigatur, quorum principium sub terra est sicut pluviae in alto, et
quantum ad hoc dicit et irrigat aquis universa. Deinde ostendit
operationem providentiae etiam in rebus humanis. Et quidem si res
humanae currerent secundum quod earum dispositio videtur exigere,
nullum vel parvum in eis divinae providentiae vestigium appareret; sed
rebus humanis alio modo currentibus, stulti qui superiores causas non
considerant hoc casui et fortunae attribuunt, ex quorum persona
loquitur Salomon Eccl. IX 11 dicens vidi sub sole nec velocium
esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum
divitias nec artificum gratiam, sed tempus casumque in omnibus;
Eliphaz autem in altiorem causam hoc refert, scilicet in providentiam
Dei. Et primo quantum ad oppressos qui et de infimo elevantur in
altum, et quantum ad hoc dicit qui ponit humiles, idest deiectos, in
sublimi, et de dolore transferuntur ad gaudium, et quantum ad hoc
dicit et maerentes erigit sospitate. Secundo quantum ad opprimentes,
quorum duplex est genus. Quidam enim manifeste alios opprimunt per
potentiam, et quantum ad hos dicitur qui dissipat cogitationes
malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant, quia scilicet
in ipsa operis prosecutione impediuntur a Deo ne iniquam cogitationem
possint perducere ad effectum; quidam vero per astutiam decipiunt, et
quantum ad hos dicitur qui apprehendit sapientes in astutia eorum,
inquantum scilicet ea quae astute cogitant in contrarium propositi eorum
cedunt, et consilium pravorum dissipat, dum scilicet ea quae ab eis
sapienter consiliata videntur, aliquibus impedimentis superinductis,
ad effectum perducere non possunt; quandoque vero non solum astute
consiliata impediuntur in opere, sed etiam eorum mens obscuratur ne in
consiliando possint discernere meliora, unde subdit per diem incurrent
tenebras, quia scilicet in re manifesta omnino quid faciant nesciunt,
et quasi in nocte sic palpabunt in meridie, idest in his quae nullo
modo sunt dubia sic dubitabunt sicut in rebus obscuris. Et ut haec ex
divina providentia provenire videantur, subiungit utilitatem ex
praemissis provenientem. Dum enim malignorum astutia impeditur,
pauperes ab eorum deceptionibus liberantur, et hoc est quod subdit
porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum: qui enim sunt astuti in
malo blandis verbis et fictis alios seducere solent, quae quidem verba
in nocendo gladio comparantur, secundum illud Psalmi lingua eorum
gladius acutus. Cum vero operationes malorum potentium impediuntur a
Deo, manifestum est etiam quod pauperes salvantur, unde sequitur et
de manu violenti pauperem. Et ex hoc duo sequuntur, quorum unum est
quod homines, qui ex se ipsis impotentes sunt, de divina potentia
confidunt, tamquam Deo de rebus humanis curante, unde subdit et erit
egeno spes; aliud est quod homines potentes et iniqui se ipsos
retrahunt ne ex toto malignentur, unde sequitur iniquitas autem
contrahet os suum, ne scilicet se ex toto effundat in perniciem
aliorum. Beatus homo qui corripitur a domino et cetera. Sicut supra
dictum est, Eliphaz in superioribus beatum Iob et impatientiae
arguerat et praesumptionis super hoc quod se asseruerat innocentem,
nunc autem desperationem ab eo nititur auferre ex qua verba illa
provenire credidit quibus Iob vitam suam fuerat detestatus. Sciendum
est igitur quod ex supra dictis quibus divinam providentiam tam circa
res naturales quam circa res humanas asseruerat, hoc accipit tamquam
notum quod omnes adversitates hominibus divino iudicio inducantur, sed
quibusdam quidem ad ultimam condemnationem qui sunt incorrigibiles,
quibusdam autem ad correptionem qui per adversitates emendantur, quos
asserit esse beatos dicens beatus homo qui corripitur a domino: si enim
correptio ab homine salubris est, qui tamen perfecte scire non potest
mensuram et modum secundum quem possit esse salubris correptio nec est
omnipotens ad mala removenda et bona tribuenda, multo magis reputari
debet salubris et felix Dei omnipotentis et omnia scientis correptio.
Ex qua sententia ad propositum concludit dicens increpationem ergo
domini ne reprobes, quasi dicat: licet hanc adversitatem patiaris a
Deo propter tua peccata, tamen debes aestimare quod hoc sit quasi
quaedam domini increpatio ad te corrigendum, unde non debes hanc
adversitatem intantum reprobare quod propter hoc vitam tuam habeas
odiosam. Et praedictorum causam subiungit dicens quia ipse vulnerat,
graviori adversitate, et medetur, auferendo mala et restituendo bona;
percutit, leviori adversitate, et manus eius, idest operationes
ipsius, sanabunt, idest liberabunt. Non ergo Eliphaz eum qui
corripitur a domino beatum asseruit propter futuram vitam, quam non
credebat, sed propter praesentem in qua post correptionem homo a Deo
obtinebat immunitatem a malis et abundantiam bonorum. Unde
consequenter de immunitate a malis subiungit dicens in sex
tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum: quia
enim septenario dierum omne tempus agitur solet septenario numero
universitas designari, ut sit sensus quod ei qui a domino corripitur
post emendationem nulla nocebit adversitas. Et quia secundum eius
sententiam quanto aliquis magis fuerit depuratus a culpa tanto minus
adversitatem patitur in hoc mundo, ideo dicit in septima non tanget te
malum, quasi ante emendationem homo ab adversitate non liberetur, cum
autem incipit liberari ab ea tangatur sed non opprimatur Deo
liberante, post perfectam autem liberationem omnino non tangatur.
Quod quidem verum est quantum ad mentem, quae dum finem suum in rebus
mundanis constituit adversitatibus mundanis opprimitur; cum ab eis
amorem suum revocans Deum amare coeperit tristatur quidem in
adversitatibus sed non opprimitur, quia spem suam non habet in mundo;
cum autem totaliter mundum contempserit tunc eum adversitates mundanae
vix tangunt. Non est autem haec sententia vera quantum ad corpus,
sicut Eliphaz eam intellexit, cum perfectissimi viri interdum
gravissimas adversitates patiantur, secundum illud Psalmi propter te
mortificamur tota die, quod de apostolis inducitur. Et quia septem
tribulationes tetigerat, eas subsequenter enumerat. Sciendum est
autem quod quandoque adversitas est ex aliquo periculo particulari
alicuius personae, quod quidem quandoque est contra vitam corporalem
eius, quae quandoque aufertur per subtractionem necessariorum, et
quantum ad hoc dicit in fame eruet te de morte, quasi dicat: patieris
quidem famem utpote increpatus a domino sed ex hoc non pervenies ad
mortem Deo te liberante; et haec est prima tribulatio. Quandoque
vero aufertur per violentiam alicuius inferentis nocumentum, et quantum
ad hoc dicit et in bello de manu, idest potestate, gladii, quasi
dicat: superveniet tibi bellum sed in potestate gladii non deduceris;
et haec est secunda tribulatio. Aufertur autem et vita corporalis per
mortem naturalem, sed hoc inter tribulationes non computatur cum natura
hominis hoc requirat. Quandoque autem personale periculum est contra
famam hominis quae pertinet ad vitam civilem, et quantum ad hoc dicit a
flagello linguae absconderis: dicitur autem flagellum linguae detractio
graviter infamantis, a quo tunc homo absconditur quando facta sua de
quibus posset infamari latent detrahentem; et haec est tertia
tribulatio. Quandoque autem est adversitas ex aliquo periculo
generali, quod quidem imminet vel personis vel rebus: personis quidem
utpote quando alicui patriae exercitus hostium supervenit per quem
timetur communiter vel mors vel captivatio, et quantum ad hoc dicit et
non timebis calamitatem cum venerit, quasi dicat: imminente calamitate
ab hostibus tuae patriae tu non timebis; et haec est quarta
tribulatio. Rebus autem imminet commune periculum vel per sterilitatem
terrae, quod est tempore famis, vel per aliquam devastationem fructuum
ab hostibus, et quantum ad haec duo dicit in fame et vastitate
ridebis, idest abundantiam habebis quae erit tibi materia gaudii; et
sic tangitur quinta et sexta tribulatio. Quandoque autem est
adversitas ab impugnatione brutorum animalium sive in communi sive in
particulari, et quantum ad hoc dicit et bestiam terrae non formidabis;
et haec videtur esse septima tribulatio in qua non tangit malum. Post
immunitatem autem a malis ponit abundantiam in bonis, et primo quantum
ad fertilitatem terrarum dicens sed cum lapidibus regionum pactum tuum,
idest etiam terrae lapidosae et steriles tibi afferent fructum,
secundum illud Deut. XXXII 13 ut suggeres mel de petra etc.;
secundo quantum ad animalia bruta, et quantum ad hoc dicit et bestiae
terrae erunt tibi pacificae, idest non te offendent possent et haec duo
aliter exponi, ut per lapides intelligantur homines duri et rudes, per
bestias homines crudeles; tertio quantum ad homines domesticos, cum
dicit et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, idest familia tua
pacem habebit ad invicem; quarto specialiter quantum ad uxorem, et
quantum ad hoc dicit et visitans speciem tuam non peccabis, quasi
dicat: habebis uxorem honestam et pacificam cum qua conversari poteris
sine peccato; quinto quantum ad filios, unde dicit progenies tua quasi
herba terrae, idest habebis multos filios et nepotes; sexto quantum ad
pacificam et quietam mortem, et quantum ad hoc dicit ingredieris in
abundantia sepulcrum, quasi in bona prosperitate non spoliatus rebus
tuis, sicut infertur acervus tritici in tempore suo, quasi non
praeventus intempestiva et subita morte. Ultimo autem approbat ea quae
supra dixerat, dicens ecce hoc ut investigavimus ita est. Et quia
aestimat Iob ita esse tristitia absorptum quod talia non multum
cogitaret, eum reddit attentum dicens quod auditum, mente pertracta.
|
|