|
Respondens autem Iob dixit. Sicut ex superioribus patet, Eliphaz
in lamento Iob tria notaverat: desperationem quidem quia videbatur
appetere se non esse, impatientiam sive immoderatam tristitiam propter
suspiria et gemitus quos se perpeti dicebat, praesumptionem quia se
innocentem asseruerat. Et circa haec tria totus superior Eliphaz
sermo versabatur, in quo ad ostendendum Iob peccato fuisse subiectum
et ideo adversa tolerasse, proposuit inter cetera fragilitatem
condicionis humanae ex qua nullus potest se praesumere immunem a
peccato: hinc ergo Iob sumit suae responsionis initium. Certum est
enim quod ex fragilitate condicionis humanae nullus homo est immunis a
peccato quantumcumque iustus appareat, sed tamen in viris iustis non
sunt peccata gravia et mortalia sed sunt in eis peccata levia et
venialia quae ex negligentia et subreptione proveniunt; si autem hoc
esset verum quod Eliphaz asserere nitebatur, quod propriae poenae
peccatorum essent adversitates vitae praesentis, sequeretur quod
propter gravia peccata graves adversitates homines paterentur et propter
levia leves, et sic viri iusti numquam gravibus adversitatibus
subiacerent, quod patet esse falsum. Hanc ergo rationem Iob contra
disputationem Eliphaz proponit, unde dicitur respondens autem Iob
dixit: utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas
quam patior in statera. Quasi dicat: dicere non possum in me nulla
esse peccata, confido tamen in me non esse mortalia sed venialia; si
ergo pro peccatis huiusmodi iram, idest poenam, a Deo merui,
debuisset in statera iustitiae appendi calamitas et peccatum ut secundum
aequalitatem unum alteri responderet. Sed adversitas apparet multo
maior, et hoc est quod subdit quasi arena maris, idest
incomparabiliter, haec, scilicet calamitas, gravior appareret si
sententia Eliphaz esset vera quod adversitates in hoc mundo infliguntur
solum secundum peccata, cum appareat multos sceleratos, quorum
peccatis peccata Iob comparata quasi nulla erant, quasdam leves
adversitates sustinere. Ex hoc autem ulterius procedit ad se
excusandum a tristitia quam verbis expresserat, dicens unde et verba
mea dolore sunt plena, quod concludendo infert quia dolor ex
adversitatis magnitudine causabatur. Causam autem doloris subiungit
duplicem: causatur enim dolor interdum ex his quae aliquis iam
perpessus est, interdum vero ex his quae perpeti timet. Primo igitur
assignat causam sui doloris ex his quae perpessus iam erat, dicens quia
sagittae domini in me sunt, in quo ostendit ex improviso se fuisse
afflictum, nam sagitta ex remotis et ex improviso venit; et ut
ostendat percussionis magnitudinem subiungit quarum indignatio ebibit
spiritum meum, idest me respirare non permisit, sed totaliter quicquid
in me virium aut consolationis esse poterat sustulit. Deinde ostendit
causam doloris ex his quae perpeti timebat, dicens et terrores Dei
militant contra me: solent enim afflicti ex spe melioris status
consolari, sed cum post afflictionem aliquis iterum similia vel maiora
timet, nulla videtur esse consolatio residua. Posset autem aliquis
dicere: causam quidem doloris habes sed ex ea in verba doloris
prorumpere non deberes. Contra quae respondet Iob ex his quae in
aliis animalibus inveniuntur. Homo enim aliis animalibus similis est
in natura sensitiva, unde ea quae naturam sensitivam consequuntur
naturaliter adsunt homini sicut et aliis animalibus; quod autem
naturale est non potest totaliter vitari; invenitur autem in aliis
animalibus quod afflictionem cordis ore exprimunt, et hoc significat
dicens numquid rugiet onager cum habuerit herbam? Aut mugiet bos cum
ante praesepe plenum steterit? Quasi dicat non; rugit autem onager et
mugit bos cum necessario victu caruerint, in quo apparet naturale esse
animalibus quod interiorem afflictionem exprimant voce. Rursus aliquis
dicere posset naturale esse quod dolor conceptus voce exprimatur, sed
ad sapientem non pertinere quod ex quibuscumque causis tristitiam corde
concipiat, ut Stoici posuerunt. Sed hoc ostendit Iob esse contra
naturam sensitivam: nam sensus non potest non refugere id quod est
nocivum vel inconveniens, et ideo dicit aut poterit comedi insulsum
quod non est sale conditum? Quasi dicat non, quia videlicet huiusmodi
insipida non conveniunt ad delectationem gustus; et similiter ea quae
non sunt delectabilia non potest cor hominis libenter acceptare, et
multo minus illa quae sunt amara et noxia, unde subdit aut potest
aliquis gustare quod gustatum affert mortem? Quasi dicat non; et
sicut hoc est impossibile in sensu exteriori, ita impossibile est quod
ea quae per sensus interiores apprehenduntur ut noxia, sine tristitia
recipiantur. Sed quia sapiens licet tristitiam patiatur eius tamen
ratio a tristitia non absorbetur, ostendit Iob consequenter quod licet
tristitiam pateretur tamen ei maxima inerat sollicitudo et timor ut se
contra tristitiam tueretur, ne per tristitiam deduceretur in aliquod
vitiosum: quod ut vitaret praeoptabat mortem, et ad hoc exprimendum
dicit quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia cibi mei
sunt, quasi dicat: ea quae anima mea prius abhorrebat nunc
delectabiliter appetit. Et quae sint ista ostendit dicens quis det ut
veniat petitio mea? Et ut hanc petitionem non oretenus tantum sed
etiam ex intimo corde proponere ostendatur, subiungit et quod expecto
tribuat mihi Deus? Et quae sit ista petitio ostendit subdens et qui
coepit, scilicet me affligere, ipse me conterat, scilicet per
mortem, et hoc est quod subdit solvat manum suam et succidat me?
Manum Dei dicit potentiam divinam qua ipsum Deus afflixerat, quae
quidem manus quodammodo ligata videtur divina voluntate et misericordia
dum affligere desistit, solvitur autem quodammodo dum ad finem
occisionis percussio divina perducitur. Et quia dixerat ea quae prius
tangere nolebat nunc cibos suos esse, ostendit quomodo hoc sit
intelligendum, quia scilicet mors quae sibi fuerat horribilis nunc
effecta est dulcis, unde subdit et haec mihi sit consolatio ut
affligens me dolore, scilicet Deus, non parcat, idest non retrahat
manum suam sed me ad mortem perducat. Et quare hoc optet ostendit per
id quod subdit nec contradicam sermonibus sancti, idest Dei, hoc est
eius iudiciis sive sententiis quibus me afflixit. Timebat enim Iob ne
per afflictiones multas ad impatientiam deduceretur, ita quod ratio
tristitiam reprimere non posset; impatientiae autem ratio est cum ratio
alicuius adeo a tristitia deducitur quod divinis iudiciis contradicit;
si vero aliquis tristitiam quidem patiatur secundum sensualem partem sed
ratio divinae voluntati se conformet, non est impatientiae defectus,
et sic frustra Eliphaz arguebat Iob ubi dixerat nunc venit super te
plaga, et defecisti: licet enim tristaretur non tamen defecerat.
Deinde assignat rationem ex propria fragilitate quare timebat ne ad hoc
perduceretur ut contradiceret sermonibus sancti. Huiusmodi enim timor
ex duplici causa tolli posset: primo quidem si tanta sibi esset
rationis fortitudo ut nullo modo superari posset, sicut est in illis
quorum est liberum arbitrium per gratiam confirmatum, sed hanc
fortitudinem in se non sentiebat, unde dicit quae est enim fortitudo
mea ut sustineam? Scilicet quascumque tribulationes; secundo si
tribulationes et tristitias aliquo brevi tempore tolerare oporteret, et
ideo ad hoc removendum adiungit aut quis finis meus ut patienter agam?
Quasi dicat: quis terminus tribulationibus meis positus est ut usque
ad illum expectans possim praesumere me patientiam servaturum? Et ad
horum expositionem subiungit dicens nec fortitudo lapidum fortitudo
mea: fortitudo enim lapidum sine sensu est; hominis autem fortitudo
est cum sensu eorum quae noxia sunt, propter quod subdit nec caro mea
aenea est, idest sine sensu, quia quantumcumque ratio mortalis hominis
fortis sit tamen necesse est quod ex parte carnis experiatur sensum
doloris. Et per hoc excluditur increpatio Eliphaz qui tristitiam in
beato Iob arguebat: etsi enim inesset beato Iob fortitudo mentis
aderat tamen ex parte carnis sensus doloris, quem tristitia
consequebatur. Simul etiam per hoc confutatur opinio Stoicorum
dicentium sapientem non tristari, cuius opinionis Eliphaz fuisse
videtur; beatus autem Iob hoc defendere intendit quod sapiens
tristatur quidem sed ad hoc studet per rationem ut ad inconveniens non
deducatur, quod etiam Peripatetici posuerunt. Ecce non est auxilium
mihi in me et cetera. Ostenderat Iob in praecedentibus se
rationabiliter dolorem sensisse et verba doloris protulisse, sed tamen
dolore non esse absorptum propter ea quae passus erat; sed quia
interdum homo licet aliqua adversa patiatur ita se suo et alieno auxilio
et solatio contra adversa tuetur ut vel parvum vel nullum inde dolorem
concipiat, vult ostendere beatus Iob se huiusmodi remediis esse
destitutum, ut ex hoc appareat evidentius se rationabiliter verba
doloris protulisse. Et primo quidem ostendit se praedictis remediis
destitutum esse ex parte sua, cum dicit ecce non est auxilium mihi in
me: etsi enim bona eius aliqua direpta fuissent, posset hoc absque
tristitia tolerare si se posset adiuvare ad recuperandum bona amissa et
ad vindicandum iniuriam illatam, sed hoc non poterat, omnibus
divitiis, filiis et proprii corporis sanitate destitutus. Rursus
multa per nos ipsos non possumus quae possumus per amicos; et ideo Iob
secundo ostendit se etiam auxilio amicorum destitutum esse, cum dicit
et necessarii quoque mei, idest familiares et domestici, recesserunt a
me. Et quod hoc non sine culpa illorum sit, ostendit subdens qui
tollit ab amico suo misericordiam, scilicet in tempore miseriae,
timorem domini derelinquit, idest reverentiam quam debet habere ad
Deum, propter quem et in quo proximus diligendus est: qui non diligit
fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere?
Ut dicitur Ioh. IV 20. Deinde ostendit se etiam a consanguineis
esse derelictum dicens fratres mei, idest consanguinei, praeterierunt
me: loquitur ad similitudinem simul in via incedentium, ac si uno
cadente in foveam alii nihilominus praecedant eo dimisso. Et quidem
aliqualiter excusabiles essent si, postquam aliquo tempore auxilium
tulissent, eum dimisissent vel propter taedium vel propter
desperationem adiuvandi; et ideo ut inexcusabiles sint, ostendit se
statim et subito ab eis esse desertum, quod significat cum subdit sicut
torrens qui raptim transit in convallibus, qui velocissime movetur.
Et ne hoc se impune fecisse credant, subiungit qui timent pruinam,
irruet super eos nix, quasi dicat: qui propter timorem minoris
periculi a iustitia et misericordia discedit in maiora pericula
deducetur; unde et fratres Iob qui eum praeterierunt compati
nolentes, ipsi tristitiam in propriis damnis sustinebunt. Et quod
eorum pericula sint futura sine remedio ostendit subdens tempore quo
fuerint dissipati, idest quo incurrent aliqua pericula, peribunt,
scilicet totaliter, et ut incaluerint, solventur de loco suo.
Loquitur sub metaphora nivis, de qua fecerat mentionem, quae cum
multum firmata fuerit per congelationem non statim ad primam
calefactionem dissolvitur, sed cum adhuc non est congelata statim ad
radium solis dissolvitur et fluit: hoc est ergo quod dicit ut
incaluerint, solventur de loco suo, idest statim ad primum impetum
adversitatis quasi cuiusdam caloris tota eorum prosperitas dissolvetur.
Et causam ostendit subdens involutae sunt semitae gressuum eorum:
illud enim quod involvitur, in se ipsum quadam tortuositate redit;
illorum igitur semitae involutae sunt qui in consanguineis et amicis
nihil nisi propriam utilitatem quaerunt, et propter hoc in tempore
prosperitatis amicitiam simulant sed in tempore adversitatis
derelinquunt. Sed homines qui fraudulenter propriam utilitatem
quaerunt plerumque a sua spe deficiunt, et ideo subdit ambulabunt in
vacuum: tunc enim aliqui in vacuum ambulare dicuntur quando a fine
ambulationis deficiunt; et non solum eorum spes evacuabitur sed etiam
contrarium eis accidet, unde sequitur et peribunt, idest totaliter
destruentur. Sic igitur neque in se ipso neque in domesticis neque in
consanguineis auxilium habebat. Consequenter ostendit quod neque in
aliis amicis, unde dicit considerate semitas Theman, itinera Saba,
in quibus regionibus maxime videbatur habuisse amicos, nam et Eliphaz
de Theman venerat, et expectate paulisper, considerantes scilicet
utrum aliqui per has vias venerint ad auxilium mihi ferendum; et hoc
non videbitis quia confusi sunt, scilicet venire ad me, quia speravi,
idest quia tempus erat in quo ab eis auxilium sperare debebam: homines
enim qui auxiliari nolunt confunduntur visitare illos a quibus aestimant
sibi rationabiliter posse peti auxilium; venerunt quoque, aliqui
scilicet eorum, usque ad me, et pudore cooperti sunt, quia scilicet
mihi non dederunt auxilium cum recognoscerent se debere. Nec est mirum
de aliis cum etiam vos, qui sapientiores videmini, in hoc deficiatis,
unde subdit nunc venistis, et modo videntes plagam meam timetis, ne
forte scilicet oporteat vos mihi auxilium ferre; sed ne timeatis quia
in nullo auxilium vestrum requisivi: neque enim requiro a vobis ut
subveniatis mihi in denariis, et hoc est quod dicit numquid dixi:
afferte mihi et de substantia vestra donate mihi? Neque petii a vobis
auxilium in bello contra hostes, et hoc est quod subdit liberate me de
manu hostis, et de manu robustorum eruite me? Neque petii a vobis
auxilium doctrinae, et hoc est quod dicit: numquid dixi docete me,
scilicet in speculativis, et ego tacebo, et si quid forte ignoravi,
instruite me? Scilicet in agendis. Nec solum vos mihi auxilium non
praebetis, sed etiam quantum in vobis est me ulterius verbis
affligitis, et hoc est quod subdit quare detraxistis sermonibus
veritatis? Quos scilicet primo protuli in mea lamentatione, quam
Eliphaz reprehendere visus est, ut dictum est. Et ut haec detractio
inexcusabilis ostendatur, excludit omnia illa quibus aliquis
reprehensor a detractione potest excusari. Quorum primum est cum
aliquis maioris auctoritatis alium pro culpa reprehendit, et hoc
excludit dicens cum ex vobis nullus sit qui possit arguere me.
Secundum est cum aliquis contra aliquem verba dura profert ad eius
utilitatem et non ad ipsum exacerbandum, et hoc est quod subdit ad
increpandum tantum, et non ad utilitatem, eloquia concinnatis, idest
studiose componitis ut non videantur leviter esse dicta. Tertium est
cum aliquis verba quae profert contra aliquem efficacibus rationibus
munit, et hoc removet dicens et in ventum verba profertis, quasi
dicat: verba vestra inania sunt nullum robur rationis habentia.
Quartum est cum aliquis aliquem reprehendit eo tempore et in illo statu
in quo praesumi potest quod non fiat inde deterior sed melior; sed si
aliquis eo tempore aliquem reprehendere velit quo est consternatus animo
et ad iram dispositus, videtur non velle correctionem sed
subversionem, et ideo dicit super pupillum irruitis, et subvertere
nitimini amicum vestrum: se ipsum pupillum nominat quia in tristitia
positus omni auxilio destitutus erat. Et ne quis putaret quod hoc
diceret timens concertationem cum eis, quasi de veritate suae
sententiae et iustitia suae causae non praesumeret, subiungit verum
tamen quod coepistis explete, ut ex mutua disputatione veritas
elucescat; unde subdit praebete aurem, idest auscultate, et videte,
idest considerate, an mentiar: hoc est enim primum impedimentum
veritatis inveniendae per disputationem, cum aliquis ea quae ab
adversario dicuntur audire non vult. Secundum impedimentum est cum ad
audita clamose et contumeliose respondet, et ad hoc removendum dicit
respondete, obsecro, absque contentione: est enim contentio, ut
Ambrosius dicit, impugnatio veritatis cum confidentia clamoris.
Tertium impedimentum est cum aliquis in disputatione non intendit ad
veritatem sed ad victoriam et gloriam, ut accidit in disputationibus
litigiosis et sophisticis: et loquentes id quod iustum est iudicate,
ut scilicet concedatis ea quae vobis videntur vera, et negetis ea quae
videntur falsa. Et, si hoc feceritis, non invenietis in lingua mea
iniquitatem, scilicet aliquid contra iustitiam quae debetur proximo,
nec in faucibus meis stultitia personabit, idest aliquid contra
sapientiam qua recte sentitur de Deo: intendebat enim et circa divina
et circa humana defendere et probare veritatem.
|
|