|
Militia est vita hominis super terram et cetera. Eliphaz in
superioribus, volens beatum Iob a desperatione removere, ei quandam
terrenam beatitudinem repromiserat si increpationem domini non
reprobaret; unde beatus Iob, postquam tristitiae suae rationabiles
causas ostendit, vult ulterius ostendere praedictam consolationem
Eliphaz ex repromissione terrenae felicitatis esse incongruam. Et
primo hoc ostendit ex condicione praesentis vitae, postmodum vero id
ostendet ex sua propria condicione. Circa condicionem vero praesentis
vitae diversa fuit hominum sententia: quidam enim posuerunt in hac vita
ultimam felicitatem esse, et hanc sententiam videntur sequi dicta
Eliphaz. Ibi enim est ultimus finis hominis ubi expectat finalem
retributionem pro bonis aut malis: unde si in hac vita homo remuneratur
a Deo pro bene actis et punitur pro malis, ut Eliphaz astruere
nitebatur, consequens videtur quod in hac vita sit ultimus hominis
finis. Hanc autem sententiam intendit Iob reprobare et vult ostendere
quod praesens vita hominis non habet in se ultimum finem, sed
comparatur ad ipsum sicut motus ad quietem et via ad terminum; et ideo
comparat eam illis statibus hominum qui tendunt ad aliquem finem,
scilicet statui militum qui militando ad victoriam tendunt, et hoc est
quod dicit militia est vita hominis super terram, ac si dicat: vita
praesens qua super terram vivimus non est sicut status victoriae sed
sicut status militiae; comparat etiam eam statui mercennariorum, et
hoc est quod subdit et sicut dies mercennarii dies eius, scilicet
hominis super terram viventis. Comparat autem praesentem vitam his
duobus statibus propter duo quae imminent homini in praesenti vita, ut
scilicet resistat impedimentis et nocivis et propter hoc comparatur
militiae, et ut operetur utilia ad finem et propter hoc comparatur
mercennario. Ex utroque autem exemplo datur intelligi praesens vita
divinae providentiae subdi: nam et milites sub duce militant et
mercennarii a patrono mercedem expectant. Satis etiam in his duobus
exemplis apparet falsitas sententiae quam Eliphaz defendebat.
Manifestum est enim quod dux exercitus strenuis militibus non parcit a
periculis aut laboribus, sed secundum quod militiae ratio exigit
interdum eos et maioribus laboribus et maioribus periculis exponit, sed
post victoriam adeptam magis strenuos plus honorat; sic et
paterfamilias melioribus mercennariis maiores labores committit, sed in
tempore mercedis eis maiora munera largitur; unde nec divina
providentia hoc habet ut bonos magis ab adversitatibus et vitae
praesentis laboribus eximat, sed quod in fine eos magis remuneret.
Quia igitur ex his verbis Eliphaz sententia tota subruitur, ad eorum
confirmationem Iob intendit et ea efficaci ratione demonstrat.
Manifestum est enim quod quaelibet res adepto ultimo fine quiescit,
unde necesse est quod quando voluntas humana ultimum finem consecuta
fuerit, in illo quiescat et ulterius ad alia desideranda non moveatur;
huius autem contrarium in praesenti vita experimur, nam semper homo
quasi non contentus praesentibus futura desiderat: unde manifestum est
in hac vita ultimum finem non esse, sed hanc vitam ordinari ad alium
finem sicut ordinatur militia ad victoriam et dies mercennarii ad
mercedem. Sciendum est autem quod in praesenti vita praesentia non
sufficiunt sed desiderium tendit in futura propter duo: scilicet
propter afflictiones praesentis vitae, et propter hoc inducit exemplum
servi desiderantis umbram dicens sicut servus, ab aestu afflictus,
desiderat umbram, qua refrigeretur; et propter defectum perfecti boni
et finalis quod hic non habetur, et ideo ponit exemplum de mercennario
dicens et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui - perfectum
enim bonum est hominis finis -, sic et ego habui menses vacuos, idest
reputavi menses praeteritos mihi vacuos praeterisse, utpote in quibus
perfectionem finalem adeptus non eram; et noctes, deputatas quieti
contra afflictiones, laboriosas numeravi mihi, idest reputavi ac si
essent laboriosae, inquantum in eis retardabar a consecutione finis.
Quomodo autem habuerit menses vacuos et noctes laboriosas exponit
subdens si dormiero, idest cum fuerit tempus dormiendi de nocte,
dico: quando consurgam? Exoptans diem. Et rursum, facto die,
expectabo vesperam, sic semper in futurum per desiderium tendens. Et
hoc quidem commune est omni homini viventi super terram, sed plus et
minus hoc sentiunt homines secundum quod magis aut minus gaudiis seu
tristitiis afficiuntur: nam qui in gaudio est minus desiderat futurum,
plus autem qui in tristitia; et ideo ut hoc desiderium Iob in se esse
vehemens ostendat, subiungit et replebor doloribus usque ad tenebras,
propter quos dolores praesens tempus fit mihi taediosum et futurum magis
desidero. Induta est caro mea putredine et cetera. Ostenderat supra
beatus Iob consolationem Eliphaz ex promissione felicitatis in vita
terrena fuisse ineptam ex generali condicione vitae hominis super
terram, nunc autem intendit ostendere eandem consolationem ineptam esse
ex sua propria condicione. Et proponit duo quae impediunt ipsum
expectare prosperitatem super terram, quorum primum est infirmitas
corporis quam patiebatur: homini enim gravi infirmitate detento nihil
potest contingere quod eum in hac vita faciat esse felicem, et ideo
dicit induta est caro mea putredine, quasi dicat: undique corpus meum
circumdatum est putredine ulcerum sicut corpus circumdatur vestimento.
Et quia vulnera a principio curata ad sanitatem perveniunt, ostendit
ulcera sua fuisse neglecta, unde dicit et sordibus pulveris: non enim
erant debito modo curata quia ad litteram in sterquilinio sedebat, ut
supra dictum est. Expectatur autem sanitas aliquando etiam si ulcera
sint neglecta, quando natura est fortis, sed in Iob vigor naturae
defecerat, unde dicit cutis mea aruit et contracta est, quia scilicet
humor naturalis iam consumptus est vel propter senectutem vel propter
infirmitatem, unde non videtur locus ut in hac vita ulterius
felicitatem expectem. Secundum est quia plurimum tempus vitae suae iam
praeterierat, unde modicum tempus restabat nec in eo poterat magnam
felicitatem expectare, et propter hoc dicit dies mei velocius
transierunt quam a texente tela succiditur. Vita enim hominis quantum
ad aliquid similis est texturae: sicuti enim ille qui texit telam fila
filis adiungit ut ad perfectionem telae perveniat, qua perfecta eam
succidit, sic ad hoc quod vita hominis perficiatur dies diebus
adduntur, cum autem fuerit perfecta tollitur. Ideo tamen dicit quod
velocius transeunt dies hominis quam tela succidatur quia in opere telae
textor interdum quiescit, sed tempus vitae hominis absque quiete
continuo labitur. Sed posset aliquis dicere quod licet plurimum
temporis vitae eius transierit adhuc tamen posset expectare reditum ad
statum vitae praeteritae: posuerunt enim aliqui quod post mortem,
transactis plurimis annorum curriculis, homo rediturus erat ad eandem
vitae seriem quam prius egerat, ut puta quod Plato in futuris
temporibus lecturus erit Athenis et eadem acturus quae prius egit, et
sic homo licet plurimum temporis vitae eius transierit posset expectare
restitutionem beatitudinis in vita terrena; et ideo ad hoc removendum
subiungit Iob et consumpti sunt absque ulla spe, redeundi scilicet ad
pristinos dies. Et ad hoc probandum subiungit ad Deum loquens - ad
quem ab illo loco militia est vita hominis super terram videtur
direxisse sermonem -, dicens memento quia ventus est vita mea, idest
vento similis: sicut enim ventus pertransit et ultra non revertitur,
ita vita hominis cum pertransierit non redit, et hoc est quod subdit et
non revertetur oculus meus ut videat bona, scilicet terrenae vitae quae
quondam habui et nunc amisi. Et sicut cum vita mea praeterierit ego
non revertar ut videam bona terrena, sic nec videbor ab oculo terreno,
unde sequitur nec aspiciet me visus hominis; ponit autem haec duo ut
significet quod non revertetur ad conversationem humanam quae maxime
consistit in videre et videri: nam visus cum sit subtilior sensuum
principatum tenet in vita sensibili. Sed quamvis post mortem ab oculo
hominis se dixerit non videndum, confitetur tamen se videndum esse ab
oculo divino in hoc quod subdit oculi tui in me, scilicet erunt: Deo
enim mortui conspicui sunt qui spiritualia intuetur, quia mortui
secundum spiritum vivunt, non secundum carnem quam visus hominis
aspicere potest. Posset autem ex hoc aliquis intelligere quod oculi
Dei ita respiciant mortuum non secundum statum praesentem sed sicut
respicit futura, quasi homo mortuus iterum rediturus sit ad vitam quam
dimisit, et ideo ad hoc excludendum subiungit et non subsistam, quasi
dicat: sic dico quod oculi tui in me erunt post mortem, quod tamen ego
postmodum iterato non subsistam in statu huius vitae terrenae. Et hoc
probat per simile cum subdit sicut consumitur nubes et pertransit, sic
qui descendit ad Inferos non ascendet. Dicuntur autem mortui ad
Inferos descendere, vel quia secundum animam ante Christi mortem
omnes ad Infernum descendebant, vel quia secundum carnem sub terra
ponuntur; quantum enim ad praesens pertinet, nihil differt
quomodolibet exponatur: nihil enim aliud vult dicere nisi quod mortui
non redeunt ad vitam praeteritam, et hoc probat in quodam simili,
probatione sufficienti. Sicut enim philosophus docet in II de
generatione, tam in corporibus corruptibilibus quam in corporibus
incorruptibilibus quidam circularis motus apparet; sed haec est
differentia quia in corporibus caelestibus secundum circulationem
reiteratur idem numero, sicut idem sol numero qui occidit redit ad
ortum, et hoc ideo quia substantia non corrumpitur in tali mutatione
sed solum locus mutatur; in motu vero generabilium et corruptibilium
non redit idem numero sed idem specie. Patet enim quod secundum
circularem motum solis annuum, circulatio quaedam fit in dispositione
aeris: nam in hieme sunt nubes, et postmodum in aestate consumuntur,
et iterum redeunte hieme redeunt nubes, non tamen eadem numero sed
eadem specie quia illae nubes quae prius fuerunt omnino dispereunt. Et
similiter est in hominibus: non enim iidem homines per generationes
redeunt qui prius fuerunt secundum numerum sed solum secundum speciem.
Ex quo patet solutio rationis illorum qui ponebant reditum ad eandem
vitam et ad eosdem actus: credebant enim quod inferiora disponuntur
secundum motum corporum caelestium, unde cum redierit eadem
constellatio post plurima temporum spatia credebant quod rediret eadem
res numero; non est autem necesse quod redeant eadem numero, ut dictum
est, sed solum similes secundum speciem. Ponebant autem isti quod
homo mortuus, post certa temporum spatia non solum rediret ad vitam sed
etiam ad easdem possessiones et domos quas prius habuit, et ideo ad hoc
excludendum subiungit nec revertetur ultra ad domum suam. Ponebant
etiam quod eadem opera acturus erat quae prius egit et eadem officia et
dignitates habiturus, unde ad hoc etiam excludendum subiungit neque
cognoscet eum amplius locus eius, idest non redibit ulterius ad locum
suum; et accipitur hic locus pro statu personae, illo modo loquendi
quo dicere consuevimus: iste habet magnum locum in ista civitate.
Manifestum est autem ex his quod Iob hic resurrectionem quam fides
asserit non negat, sed reditum ad vitam carnalem quem Iudaei ponunt et
quidam philosophi etiam posuerunt. Nec hoc etiam contradicit
narrationi Scripturae de hoc quod aliqui sunt resuscitati ad vitam
praesentem, quia aliud est quod miraculose agitur, aliud est quod
agitur secundum cursum naturae prout hic loquitur Iob. Considerandum
est etiam quia quod supra dixit memento quia ventus est vita mea non
ideo dixit quasi in Deum oblivio cadat, sed loquitur ex hypothesi
positionis adversariorum: si enim Deus repromitteret homini cuius vita
iam quasi praeteriit bona in hac vita terrena, videretur quasi oblitus
quod vita hominis ad modum venti sine reditu transit. Quapropter et
ego non parcam ori meo. Postquam ostendit Iob consolationem Eliphaz
promittentis prosperitatem terrenam fuisse incongruam per rationes
ostensivas, nunc ostendit deducendo ad inconvenientia, quia si illi
consolationi inniteretur quae ex spe terrenae prosperitatis sibi ab
Eliphaz data erat, cum ista spes frivola sit, ut ostensum est,
sequebatur quod oporteret eum adhuc in tristitia remanere et doloris
verba proferre et penitus desperare. Et ideo quasi contra positionem
disputans, concludit quapropter, quia scilicet vanum est expectare
prosperitatem terrenam, ut ostensum est, et vos aliunde non habeatis
unde me consolemini, et ego, quasi consolatione destitutus, non
parcam ori meo quin loquar verba lamentationis prout mens suggerit: et
hoc est quod subdit loquar in tribulatione spiritus mei, idest secundum
quod tribulatio quam patior spiritum meum impellit ad loquendum. Nec
solum aderat ei tribulatio exterior sed tristitia interior exinde
concepta, et ideo subdit confabulabor cum amaritudine animae meae,
idest inania et quasi fabulosa verba loquar secundum quod amaritudo
animae meae mihi ministrabit. Inter cetera autem quae homines
amaricati confabulari solent, praecipue solent inquirere de causis suae
amaritudinis, quia vix est aliquis amaricatus quin videatur sibi vel
penitus iniuste vel plus iusto afflictus esse: et ideo Iob, gerens
personam hominis amaricati, inquirit de causa suae afflictionis dicens
numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere? Ubi
notandum est quod aliter providentia Dei operatur circa creaturas
rationales et aliter circa irrationales: in creaturis enim rationalibus
invenitur meritum et demeritum propter liberum arbitrium, et propter
hoc debentur eis poenae et praemia; creaturae vero irrationales cum non
habeant liberum arbitrium, nec merentur nec demerentur poenas aut
praemia, sed operatur Deus circa eas ad earum ampliationem vel
restrictionem secundum quod competit ad bonum universi. Ex qua quidem
provisione seu ratione contingit quod Deus mare coercet ne totam terrae
superficiem occupet, ut sit locus animalibus et terraenascentibus;
similiter etiam cetum infra mare Oceanum coercet ne si in alia maria
deduceretur aliquibus posset esse in nocumentum. Et ideo inquirit Iob
utrum similis causa sit suae afflictionis causae propter quam coartatur
mare aut cetus, ut scilicet afflictus sit non propter aliquod suum
demeritum sed propter aliquam utilitatem exinde aliis provenientem.
Dicit autem se carcere circumdatum eo quod ita oppressus erat
tribulatione quod ex nulla parte patebat sibi vel liberatio vel
consolatio, et ideo consequenter ostendit se privatum esse illis
remediis quibus afflicti solent consolari, quorum unum est somnus, nam
post somnum tristitia mitigatur, et hoc notat cum dicit si dixero:
consolabitur me lectulus meus, scilicet tempore dormitionis. Aliud
remedium est cum homines sapientes per deliberationem rationis se ipsos
consolantur, et hoc remedium tangit cum dicit relevabor, scilicet ab
oppressione tristitiae, loquens mecum, per deliberationem rationis,
in stratu meo: homines enim sapientes quando solitarii sunt et a
tumultibus hominum et negotiorum semoti, tunc magis secum loqui possunt
secundum rationem aliquid cogitando. Sed ista remedia eum iuvare non
poterant, quia tempore quo his remediis uti debebat aderant sibi alia
impedimenta quibus perturbabatur, scilicet somnia terribilia et
visiones horribiles, et hoc est quod subdit terrebis me per somnia,
quae scilicet dormienti apparent, et per visiones, quae scilicet
apparent vigilanti ab usu exteriorum sensuum alienato, horrore
concuties. Solent enim nocturna phantasmata conformia esse diurnis
cogitationibus, unde quia Iob in die quae maeroris sunt cogitabat,
similibus phantasmatibus perturbabatur in nocte; infirmitas etiam
corporis ad hoc operatur ut perturbata phantasmata dormientibus
appareant. Sic igitur undique consolatione exclusa, nullus modus mihi
remanet tot angustias evadendi nisi per mortem, et ideo praeeligo
mortem quantumcumque abiectam vitae tam miserae, et hoc est quod dicit
quamobrem elegit suspendium anima mea. Et ne putaretur haec electio ex
aliqua infirma cogitatione provenire, aliis fortibus cogitationibus
repugnantibus, subiungit nihil esse in se tam forte quod mortem non
desideret, et hoc est quod dicit et mortem ossa mea: solet enim per
ossa in Scriptura id quod est in homine roboris designari. Et quare
hoc eligat, ostendit cum subdit desperavi, scilicet a spe quam mihi
dedisti ut iterum fruar prosperitate terrena; et quare desperaverit,
ostendit subdens nequaquam ultra iam vivam: in quo duo possunt
intelligi quae supra posuerat, scilicet quod maius tempus vitae suae
iam praeterierat et quod non erat reditus post mortem ad eandem vitam,
ut scilicet viveret super terram. Hoc igitur inconveniens
consequebatur ipsi Iob ex consolatione Eliphaz, quod scilicet
desperaret, mortem eligeret et non haberet unde tristitiam reprimeret.
Parce mihi, domine. Postquam ostendit Iob quod consolatio Eliphaz
ex promissione felicitatis terrenae inducebat eum ad desperationem et
desiderium mortis, ostendit quid sibi sperandum relinquatur a Deo, ut
scilicet tribulatio illata cesset, et hoc est quod dicit parce mihi,
domine, quasi dicat: a spe prosperitatis terrenae decidi, hoc mihi
sufficit ut parcas, idest flagellare desistas. Et quia ad parcendum
inducere solet parvitas et miseria hominis, subiungit nihil enim sunt
dies mei, quod videtur referri ad hominis parvitatem et ad vitae
brevitatem: et communiter quantum ad omnes et specialiter quantum ad se
ipsum cuius dies iam quasi praeterierant. Utrumque autem consequenter
prosequitur, et primo de parvitate dicens quid est homo, idest quam
parvum quid et infirmum secundum corpus, quia magnificas eum honore
quodam inter ceteras creaturas, aut quia ponis erga eum cor tuum, eum
speciali cura custodiendo et protegendo? Ubi considerandum est quod
licet omnia subsint divinae providentiae et omnia secundum statum suum
magnitudinem consequantur a Deo, aliter tamen et aliter. Cum enim
omnia particularia bona quae sunt in universo ordinari videantur ad
commune bonum universi sicut pars ad totum et imperfectum ad perfectum,
eo modo aliqua disponuntur secundum divinam providentiam secundum quod
habent ordinem ad universum; sciendum est autem quod secundum modum quo
aliqua participant perpetuitatem, essentialiter ad perfectionem
universi spectant, secundum autem quod a perpetuitate deficiunt,
accidentaliter pertinent ad perfectionem universi et non per se: et
ideo secundum quod aliqua perpetua sunt, propter se disponuntur a
Deo, secundum autem quod corruptibilia sunt, propter aliud. Quae
igitur perpetua sunt et specie et individuo, propter se gubernantur a
Deo; quae autem sunt corruptibilia individuo, perpetua specie
tantum, secundum speciem quidem propter se disponuntur a Deo,
secundum individuum propter speciem tantum, sicut bonum et malum quod
accidit in brutis animalibus, utpote quod haec ovis occiditur ab hoc
lupo vel aliquid aliud huiusmodi, non dispensatur a Deo propter
aliquod meritum vel demeritum huius lupi vel huius ovis, sed propter
bonum specierum, quia divinitus unicuique speciei ordinatus est
proprius cibus. Et hoc est quod dicit aut quia ponis erga eum cor
tuum, dum scilicet ei provides propter eius bonum; non ponit autem
erga animalia singularia cor suum, sed erga bonum speciei quod potest
esse perpetuum. Quomodo autem ponat erga eum cor suum ostendit cum
subdit visitas eum diluculo, idest a principio nativitatis tua
providentia administras ei quae sunt necessaria ad vitam et
magnificationem, tam corporalia quam spiritualia; et subito probas
illum per adversa in quibus apparet qualiter se habeat ad virtutem
quia, sicut habetur Eccli. XXVII 6, vasa figuli probat
fornax, et homines iustos tentatio tribulationis. Dicitur autem Deus
hominem probare non ut ipse addiscat qualis est homo sed ut alios eum
cognoscere faciat et ut ipsemet se ipsum cognoscat. Haec autem verba
Iob non sunt intelligenda tamquam improbantis divinam circa homines
sollicitudinem, sed tamquam inquirentis et admirantis: id enim quod de
homine videtur exterius parvum quid est, fragile et caducum, unde
mirum videretur quod Deus tantam sollicitudinem haberet de homine nisi
aliquid lateret in eo quod esset perpetuitatis capax. Unde per hanc
inquisitionem et admirationem sententia Eliphaz excluditur, quia si
non esset alia vita hominis nisi quae est super terram, non videretur
condignus homo tanta Dei sollicitudine circa ipsum: ipsa ergo
sollicitudo quam Deus specialiter habet de homine demonstrat esse aliam
vitam hominis post corporis mortem. Deinde aliam rationem subdit ut
sibi parcatur sumptam ex brevitate vitae, eam sub interrogatione
proponens cum dicit usquequo non parcis mihi? Quasi dicat: tempus
vitae hominis breve est et temporis vitae meae maior pars iam transiit,
quis ergo terminus expectatur ut mihi parcas si modo non parcis, ut
saltem aliquod breve spatium habeam in quo quiescam? Quod significat
in hoc quod subdit nec dimittis me ut glutiam salivam meam? Homines
enim dum verba proferunt salivam glutire non possunt: necesse est ergo
in loquendo aliquam modicam pausam fieri ut saliva vel expuatur vel
glutiatur; cui quidem horulae residuum tempus vitae suae comparat, ac
si dicat: si parcere differas, non remanebit mihi a laboribus aliqua
quies saltem illi pausae similis qua loquentes salivam glutiunt. Et
haec etiam ratio procedit ex suppositione sententiae Eliphaz, quia si
non sit vita alia hominis nisi quae est super terram, non restabit
quando Deus parcat si in hac vita non parcit. Posset autem aliquis
dicere Iob indignum esse ut sibi parcatur a Deo, quia peccata sua
merentur eum ulterius affligi, secundum sententiam Eliphaz qui eum
propter peccata flagellari putabat, et ideo subdit peccavi, quasi
dicat: esto quod peccaverim et propter hoc merear flagellari, adhuc
remanet ratio quare mihi parcere debeas. Et subiungit ad hoc tres
rationes quare parcere debeat sumptas ex hominis infirmitate, quarum
prima sumitur ex impotentia satisfaciendi. Homo enim nihil condignum
facere potest propriis viribus ad recompensandum offensam quam contra
Deum commisit, et hoc est quod dicit quid faciam tibi, o custos
hominum? Quasi dicat: si tantam sollicitudinem de hominibus habes
quasi custos eorum ut de singulis eorum actibus rationem requiras, non
suppetunt meae vires ad faciendum aliquid propter quod peccata
remittas, unde si hoc expectatur numquam mihi parceres; et ideo hoc
non obstante mihi parcas. Secunda ratio sumitur ex impotentia
perseverandi. Homo enim post corruptionem humanae naturae perseverare
non potest sine gratia Dei, unde et in sacra Scriptura consuetum est
dici quod Deus aliquem indurat vel excaecat ex hoc quod gratiam non
largitur per quam emolliatur et videat; secundum ergo hunc modum et hic
Iob loquitur dicens quare posuisti me contrarium tibi? Idest quare
mihi gratiam non dedisti per quam in hoc perseverarem ut tibi contrarius
non essem per peccatum? Quicumque enim peccat Deo contrarius est,
dum divinis mandatis repugnat sive quae sunt in lege scripta tradita
sive quae sunt naturaliter indita hominis rationi. Sciendum est autem
quod ratio fortior est inter omnes animae virtutes, cuius signum est
quod aliis imperat et eis utitur ad suum finem; contingit tamen quod
ratio interdum ad modicum absorbetur per concupiscentiam vel iram aut
alias inferiorum partium passiones, et sic homo peccat; non tamen
inferiores vires sic possunt rationem ligatam tenere quin semper redeat
ad suam naturam, qua in spiritualia bona tendit sicut in proprium
finem. Sic igitur pugna quaedam fit etiam hominis ad se ipsum ratio
renititur ei quod per concupiscentiam vel iram absorpta peccavit; et
quia ex peccato praeterito inferioribus viribus est addita pronitas ad
similes actus propter consuetudinem, ratio non potest libere uti
inferioribus viribus ut eas in superiora bona ordinet et ab inferioribus
retrahat: et sic homo dum fit contrarius Deo per peccatum fit etiam
sibimet ipsi gravis, et hoc est quod subdit et factus sum mihimet ipsi
gravis? In quo apparet quod peccatum statim suam poenam habet; et sic
post hanc poenam facilius videtur homini esse parcendum. Tertia ratio
sumitur ex impotentia hominis ad purgandum peccatum. Homo enim per se
ipsum in peccatum labitur, sed solius Dei est peccatum remittere, et
ideo quaerit Iob: si poena mea cessare non debet quandiu peccatum
manet, et tu solus peccatum auferre potes, cur non tollis peccatum
meum quod in Deum vel in me ipsum commisi? Et quare non aufers
iniquitatem meam, si qua est contra proximum commissa? Considerandum
est autem quod huiusmodi quaestiones Iob non facit quasi temerarius
divinorum iudiciorum inquisitor, sed ad falsitatem destruendam quam
adversarii asserere nitebantur, scilicet quod in hac vita tantum essent
expectanda a Deo bona vel mala pro factis humanis: quo quidem posito,
tota ratio divinorum iudiciorum turbatur, quibus homines in hac vita
punit propter peccata vel peccata remittit secundum quod eos praeordinat
ad vitam futuram vel praedestinando vel reprobando. Si autem non esset
vita futura sed tantum praesens, non esset ratio quare Deus differret
parcere his quibus parcere intendit aut eos iustificare et remunerare,
et ideo Iob ut suam intentionem aperiat, subdit ecce nunc in pulvere
dormiam, quasi iam in promptu est finis vitae meae cum moriar
resolvendus in pulverem; et propter incertitudinem mortis non potest
expectari firmiter etiam dies crastinus, et ideo subdit et si mane me
quaesieris non subsistam, quasi dicat: non possum repromittere mihi
tempus vitae usque in mane, nedum longa vitae spatia in quibus
expectare possim quod mihi parcas si alia vita non erit. Considerandum
est autem quod Iob procedit more disputatoris, cui a principio
sufficit falsam opinionem refellere et postmodum aperit quid ipse de
veritate sentiat. Notandum est etiam quod Iob in verbis praemissis
tres rationes tetigit quare aliquis in hac vita flagellatur a Deo:
prima est ut cohibeatur eius malitia ne aliis nocere possit, et hanc
rationem tetigit cum dixit numquid mare sum ego aut cetus quia
circumdedisti me carcere? Secunda est ad hominis probationem ut virtus
eius manifestetur, et hanc tetigit cum dixit visitas eum diluculo et
subito probas illum; tertia est in poenam peccatorum, et hoc tetigit
cum dixit peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum et cetera.
|
|