|
Respondens autem Baldath Suites et cetera. In superioribus beatus
Iob dictis Eliphaz responderat eius sententiam efficaciter et profunde
evacuando; sed Baldath Suites in eadem sententia cum Eliphaz
concordans profunditatem beati Iob non comprehenderat, et ideo contra
responsionem beati Iob loquitur sicut solent homines loqui contra
sententias non intellectas. Homines autem non comprehendentes mentes
loquentium in duobus deficere solent, quorum unum est quia nesciunt
quando ille qui loquitur ad finem propositum pervenerit, aliud est quia
ordinationem sermonum loquentis capere non possunt. Et hoc in verbis
Baldath manifeste apparet, dicitur enim respondens autem Baldath
Suites dixit: usquequo loqueris talia? Videbatur enim ei quod nimis
protraxisset sermonem, non considerans nec intelligens ad quem finem
Iob suum sermonem perducere volebat; similiter etiam neque
ordinationem eorum quae Iob dixerat, qualiter scilicet ad invicem
compacta erant, capiebat, et ideo subiungit et spiritus multiplex
sermonis oris tui? Reputabat enim, quia Iob multa protulerat quorum
ordinem ipse non capiebat, quod essent verba dissuta et quasi hominis
sine ratione ex impetu spiritus varia loquentis absque ordine rationis.
Et quia, ut dictum est, Baldath intentionem Iob non
comprehenderat, eius verba in alia intentione accipiens ad inconveniens
deducere conatur. Volens enim Iob superius excludere sententiam
Eliphaz ponentis quod adversitates in hoc mundo pro peccatis hominum
contingebant et quod peccatores flagellati a Deo si convertantur ad
statum prosperitatis reducentur, contra utrumque locutus fuerat: nam
contra primum, ut supra expositum est, dixerat utinam appenderentur
peccata mea et calamitas quam patior in statera. Contra secundum
dixerat desperavi, nequaquam ultra iam vivam, et multa huiusmodi ut ex
superioribus patet. Haec autem dicebat Iob intendens quod poena
peccatorum et iustitiae praemium non sunt expectanda a Deo in hac
vita; Baldath autem, qui aliam vitam nesciebat, sic accepit haec
verba ac si Iob intenderet dicere quod Deus peccata non punit nec
benefacta remunerat, quod videtur esse divinae iustitiae contrarium,
et ideo Baldath proponit dicens numquid Deus supplantat iudicium et
omnipotens subvertit quod iustum est? Quasi dicat: hoc sequitur ex
tuis verbis si homines in hoc mundo absque peccato punit aut ultra
mensuram peccati, vel si ad se reversis bona non reddit. Et notandum
est quod iustitia dupliciter corrumpitur, scilicet per astutiam
alicuius sapientis et per violentiam alicuius potentis; in Deo autem
utrumque est, et perfecta sapientia et omnipotentia, nec tamen per
sapientiam quae nomine Dei intelligitur quasi astute agens supplantat
iudicium, neque per omnipotentiam quasi violenter subvertit quod iustum
est. Duo autem erant quae videbantur impedire Iob ne pristina
prosperitas ei restitui posset etiam si converteretur ad Deum, ut
Eliphaz dixerat, quorum unum erat quia filii quos amiserat mortui
erant, nec expectari poterat quod resuscitarentur per suam conversionem
ad vitam, et ideo Baldath dicit etiam si filii tui peccaverunt ei, et
dimisit eos in manu iniquitatis suae, quasi dicat: cum tu conversus
fueris ad Deum, illa recuperabis quae pro peccatis tuis amisisti;
filii autem tui morte oppressi sunt non propter peccata tua sed propter
peccata eorum, unde non est contra sententiam Eliphaz - qua dixerat
quod per conversionem redibis ad prosperitatem -, si filii tui te
converso non resuscitentur. Et notandum est quod quia poenas
praesentis vitae pro peccatis accidere credebat, ultima autem poenarum
praesentium est mors, tunc homo videtur perfecte pro peccato punitus
quando usque ad mortem pro peccato perducitur; et ideo signanter dicit
et dimisit eos in manu iniquitatis suae, quasi in potestate peccatorum
suorum, ut absque aliquo retinaculo usque ad ultimam poenam pro
peccatis deducerentur. Aliud autem est, quod reditum ad pristinam
prosperitatem impedire videbatur, quod plurimum tempus vitae Iob iam
transierat et parvum restabat, ut Iob supra dixerat, unde non
videbatur quod in illo modico tempore sufficienter sibi pristina
prosperitas posset restitui etiam si converteretur ad Deum; et ideo
Baldath ei promittit post conversionem recompensationem fiendam
quantitatis ad tempus, ut scilicet multo maiora bona obtineat quam
prius habuit per hoc quod modico tempore ea esset habiturus. Et ideo
Baldath primo describit ei modum debitae conversionis, ad quam tria
requiruntur, quorum primum est ut peccator absque mora a peccato
surgat, et hoc est quod dicit tu tamen si diluculo, idest tempestive,
consurrexeris ad Deum, relictis peccatis, secundum illud Eccli. V
8 ne tardes converti ad dominum; secundum est ut homo pro peccatis
satisfaciat, et quantum ad hoc dicit et omnipotentem fueris
deprecatus: inter satisfactionis enim opera quasi praecipuum videtur
esse oratio; tertium est ut homo perseveret cavens sibi a recidivo
peccati, et ideo dicit si mundus et rectus incesseris, scilicet cavens
tibi ab immunditiis carnis et ab iniustitiis quibus laeditur proximus.
Sic autem perfecta conversione descripta, subiungit promissionem
prosperitatis dicens statim evigilabit ad te: Deus enim quasi dormire
videtur cum iustos affligi permittit, evigilare autem quando eos
defendit, secundum illud exurge, quare obdormis, domine? Et
effectum huius evigilationis subiungit dicens et pacatum reddet
habitaculum iustitiae tuae, quasi dicat: domus et familia tua tempore
peccati tui fuit perturbata, sed tempore iustitiae tuae pacem habebit.
Et ne posset conqueri de temporis brevitate, repromittit excessum
prosperitatis dicens intantum ut priora tua fuerint parva, scilicet
comparatione sequentium, et hoc est quod subdit et novissima tua
multiplicentur nimis, ita quod magnitudo prosperitatis recompenset tibi
tempus quo in adversitate fuisti. Interroga enim generationem
pristinam et cetera. Baldath Suites in praecedentibus eandem
sententiam cum Eliphaz Themanite defendens, proposuerat homines pro
peccato in praesenti vita divinitus punitos post conversionem ad
prosperitatis statum redituros, quod quidem ex nunc probare intendit.
Probat autem dupliciter: primo quidem ex experimento, secundo ex
similitudine. Experimentum enim in rebus particularibus maxime efficax
est ad probandum, et tanto magis quanto diuturnius est observatum et
infallibile inventum. Ea autem quae diuturnitatem temporis requirunt
per antiquorum memorias maxime comprobantur, et ideo ad propositi
probationem recurrit ad antiquorum memorias, et quantum ad antiquos cum
dicit interroga enim generationem pristinam, et quantum ad immediate
praecedentes cum dicit et diligenter investiga patrum memoriam, idest
ea quae patres tui in memoria habent. Interrogatio autem generationis
pristinae est considerando antiquorum gestorum scripta et ea quae de
antiquis per famam feruntur; et quia de rebus antiquis multa fabulose
et scribuntur et narrantur, ne ex hoc aliquis se falli reputaret,
remittit ad patres qui narrare possunt ea quae viderunt. Necessitatem
autem huius investigationis ostendit subdens hesterni quippe sumus,
quasi heri nati, et ignoramus propter hoc antiqua; et hoc quidem dicit
ad ostendendam vitae nostrae brevitatem, unde subdit quoniam sicut
umbra dies nostri sunt super terram: umbra enim cito transit, statim
scilicet dum removetur obstaculum lucis, et dum corpus movetur ad cuius
obiectum fit umbra, prior umbra transit et alia succedit: ita et dies
hominis sunt in continuo transitu dum alii aliis succedunt. Quid autem
ex praecedenti investigatione utilitatis assequatur, ostendit subdens
ipsi, scilicet pristini et patres interrogati, docebunt te veritatem
super praemissis, vel verbis patres, vel scriptis et fama antiqui; et
de corde suo proferent eloquia, quod subdit ad ostendendam veritatem
huius doctrinae, quasi dicat: non aliud docebunt quam quod corde
senserunt quia nulla inest causa eis decipiendi. Deinde inducit
similitudinem ad propositi probationem ex rebus corporalibus sumptam.
Et ponit exemplum de duobus terraenascentibus, quorum unum ad sui
conservationem exigit humorem in terra, scilicet scirpus, idest
iuncus, unde dicit numquid vivere potest scirpus absque humore? Aliud
autem requirit loca aquosa, scilicet carices, et sunt herbae latae et
in summitate acutae quae non crescunt nisi in locis aquosis, unde
subdit aut crescere carectum sine aqua? Dicitur enim carectum locus in
quo huiusmodi herbae crescunt; et quod scirpus humorem requirat et
carectum aquam, ostendit quia per solam subtractionem humoris aut aquae
faciliter desiccantur, nulla alia causa desiccationis existente. Est
autem duplex causa in aliis terraenascentibus desiccationis: una est
naturalis propter antiquitatem, alia est violenta quando evelluntur;
utraque autem causa cessante, scirpus et carectum arefiunt ex sola
subtractione humoris et aquae, et hoc est quod dicit cum adhuc sit in
flore, idest cum adhuc sit in sua iuventute et suo vigore, per quod
excluditur temporis antiquitas, nec carpatur manu, per quod excluditur
violentia, ante omnes herbas arescit, idest prae omnibus aliis herbis
facilius. Hoc autem adaptat ad propositum. Ubi considerandum est
quod adhaesionem hominis ad Deum hoc modo intellexit esse causam
prosperitatis mundanae sicut humor est causa viriditatis herbae, et hoc
ideo quia bonum hominis aestimabat esse prosperitatem terrenam; bonum
autem hominis manifestum est esse ex hoc quod homo Deo inhaeret, et
ideo credidit quod ex quo Deo non inhaeret eius prosperitas terrena
deficiat: quod quidem verum est de felicitate spirituali quae est verum
hominis bonum, non autem de prosperitate terrena quae inter minima bona
computatur utpote organice deserviens ad veram hominis felicitatem; et
ideo subdit sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae
peribit. Ubi considerandum est quod duobus supra positis duo hic
correspondentia subdit: carectum enim manifestam aquam requirit ad sui
viriditatem et per eius subtractionem arescit, scirpus autem requirit
aquam in terra occultatam et eam humectantem et per eius defectum
siccatur; similiter et aliqui sunt qui secundum eius sententiam pereunt
propter hoc quod eis subtrahitur in manifesto adhaesio ad Deum,
scilicet quia opera manifeste agunt Deo contraria, quos significat per
eos qui obliviscuntur Deum: qui enim manifeste male agere non
formidant, omnino Dei reverentiam postponere videntur et eum in
memoria non habere; aliqui autem sunt qui secundum eius sententiam
pereunt propter subtractionem occultae adhaesionis ad Deum, et hi sunt
hypocritae qui exterius praetendunt ac si Deo inhaereant sed cor eorum
est ad terrena: et ideo de hypocrita loquens nominavit spem, de
obliviscentibus Deum nominavit vias, idest operationes, quia eorum
opera sunt aversa a Deo, hypocritae autem spes. Quomodo autem spes
hypocritae pereat, ostendit cum subdit non ei placebit vecordia sua,
ubi considerandum est quod hypocrita cor habet vanum quidem et negligens
ad spiritualia sed quantum ad temporalia sollicitum, et hoc quidem ei
placet quandiu in temporalibus ei bene succedit secundum quod sperat;
si autem ei temporalia subtrahantur, tunc necesse est quod ei
displiceat quod circa Deum cor verum et firmum non habuit. Dicit ergo
non ei placebit vecordia sua, idest adversitate veniente displicebit ei
quod ad Deum cor rectum non habuit; et sollicitudo eius quam circa
temporalia habuit omnino deficiet, et hoc est quod subdit et sicut tela
aranearum fiducia eius, idest ea in quibus confidebat de facili
frangentur sicut aranearum tela: confidebat enim non in divino auxilio
sed in domus suae fortitudine, idest in abundantia divitiarum,
multitudine consanguineorum et aliis huiusmodi, sed haec ei de facili
deficient, unde sequitur innitetur super domum suam, idest fiduciam
habebit suae stabilitatis in prosperitate domus suae, et tamen non
stabit, quia cum deerit ei divinum auxilium ruet. Contingit autem
quod aliquis in futurum adversa prospiciens aliqua adminicula sibi et
domui suae contra adversa parat, sed et hoc ei non valebit, sequitur
enim fulciet eam, aliquibus scilicet remediis contra adversa, sicut
domui quae minatur ruinam fulcimenta aliqua adhibentur, et tamen non
consurget vel ipse vel domus sua ad prosperitatis statum. Ad hanc
autem sententiam quam de fragilitate fiduciae dixerat praemissam
similitudinem de scirpo adaptat. Ex duobus enim de scirpo fiducia
haberi videtur: primo quidem ex propria viriditate, quae tamen
adveniente sole et desiccante terrae humorem cito deficit, et quantum
ad hoc dicit humectus videtur, scilicet scirpus, antequam veniat sol,
qui eius viriditatem tollat; et in ortu suo, scilicet scirpi, germen
eius egreditur: cito enim crescere et proprium fructum facere videtur;
et similiter hypocrita quia a principio arridet sibi fortuna proficere
videtur, sed veniente sole, idest tribulatione, cito prosperitas eius
deficit. Secundo potest haberi fiducia de scirpo ex aliis, scilicet
vel ex multitudine aliorum scirporum ei coadhaerentium, vel ex
soliditate loci in quo crescit dum nascitur in loco lapidoso: et ideo
consequenter dicit super acervum petrarum radices eius, scilicet
scirpi, densabuntur, inquantum simul coniunguntur multorum scirporum
radices, quod dicit quantum ad primum; quantum ad secundum dicit et
inter lapides commorabitur; ita etiam et aliquis hypocrita potest
habere fiduciam de sua stabilitate, non solum propter prosperitatem
propriam sed etiam propter multitudinem consanguineorum et
domesticorum, aut etiam propter fortitudinem regni aut civitatis in qua
inhabitat. Sed haec fiducia eius deficit ei sicut et circa scirpum
accidit, sequitur enim si absorbuerit eum, scilicet scirpum, aliquis
de loco suo, locus eius negabit eum et dicet: non novi te, quasi
dicat: ita scirpus de loco suo evellitur quod nec vestigium eius in
loco apparet nec locus eius aliquid operatur ad hoc quod ille idem
scirpus iterum inseratur. Et causam subiungit dicens haec est enim
laetitia viae eius - vel vitae eius - ut rursum de terra alii
germinentur, quasi dicat: processus et vita scirporum in aliquo loco
commorantium non ad hoc naturali appetitu tendit, nec per hoc
conservatur, quod idem numero scirpus qui ereptus est reinseratur, sed
ad hoc quod alii eiusdem speciei renascantur; ita etiam est cum aliquis
per mortem aut alio modo ab aliqua fortium societate separatur, statim
quasi oblivioni traditur, secundum illud Psalmi oblivioni datus sum
tamquam mortuus a corde, sed huiusmodi societas gaudet in his qui ei
succedunt, secundum illud Eccl. IV 14 alius natus in regno inopia
consumatur. Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum
adolescente secundo qui consurgit pro eo. Haec autem ad hoc introducta
sunt ut ostendat quod etsi aliqua prosperitas interdum malis eveniat,
non tamen est firma de qua confidere possint, sed cito transit, unde
pro nihilo reputanda est. Ex omnibus autem supra dictis ostendit
consequenter quid intendat dicens Deus non proiciet simplicem, idest a
se eum non elongabit ut eum non sustentet qui simplici corde ei
adhaeret; nec porriget manum malignis, idest non dabit eis auxilium ut
eorum prosperitas confirmetur. Et quia posset dicere Iob: quicquid
tu dicas et similitudinibus confirmare velis, tamen ego contrarium in
me sum expertus, qui cum simplex essem adversitatem patior et maligni
adversarii mei contra me praevaluerunt, ideo ad hoc excludendum
subiungit donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo, quasi
dicat: hoc quod dixi intantum verum est quod hoc in te senties, si
tamen fueris simplex, ita scilicet quod ex prosperitate quae
subsequetur laetitia tua prorumpet in risum et iubilum, quae solent ex
magnitudine gaudii provenire; et e contrario, qui oderunt te induentur
confusione, idest manifeste ac multipliciter confundentur ut sic sit
eis confusio quasi vestimentum. Et ne hoc alicui videatur impossibile
propter prosperitatem praesentem qua videntur florere, subiungit et
tabernaculum impiorum non subsistet: per tabernaculum enim, in quo
plurimi Orientalium habitare consueverunt et suas divitias et
supellectiles habere, potest intelligi omne illud quod pertinet ad
prosperitatem vitae praesentis. Considerandum est autem quod ideo
Baldath de hypocrita et simplici fecit mentionem quia aestimabat Iob
non vere sanctum sed hypocritam fuisse, et quod propterea prosperitas
eius firma non fuerit, sed si simplex esse inceperit promittit ei
prosperitatem affuturam.
|
|