|
1. Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui
legerit eum: quia adhuc visus procul, et apparebit in finem. Habac.
2. Ex verbis istis tria possunt accipi circa librum Isaiae
prophetae, quem prae manibus habemus; scilicet auctor, modus et
materia. Circa primum tria ponuntur: scilicet auctor, auctoris
minister, et ministri officium, sive donum. Auctor ostenditur in
dicentis imperio: unde praemittitur: respondit mihi dominus, et
dixit: scribe visum et cetera. Auctor enim Scripturae sacrae
spiritus sanctus est. Infra 48: nunc misit me dominus etc., 2
Petri I 21: non enim voluntate humana et cetera. Spiritus enim
loquitur mysteria, sicut dicitur 1 Cor. 14. Minister ostenditur
in scribentis actu: dicit enim, scribe. Fuit autem lingua prophetae
organum spiritus sancti, sicut in Psal. 44. Dicitur: lingua mea
calamus Scribae, velociter scribentis. Et 1 Cor. 3: quid igitur
est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri ejus cui credidistis.
Officium vero ministri ostenditur in visionis privilegio: dicit enim,
visum. Qui enim hodie dicitur propheta, olim vocabatur videns, sicut
1 Reg. 9 dicitur. Et Numer. 12: si quis fuerit inter vos
propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad
illum. Sic igitur patet auctor; sed modus ostenditur in hoc quod
sequitur, et explana: modus enim istius prophetiae planus est et
apertus. Unde, ut dicitur in prologo non videtur vaticinari de
futuris, sed magis de praeteritis historiam texere. Et circa hoc tria
ponuntur: visionis explanatio, explanationis ratio et utilitas
consequens. Primum ostenditur in hoc quod dicit, explana eum.
Explanatur autem ab eo visus, sive visio, tribus modis. Primo per
similitudinis adaptationem; secundo per sententiae expressionem;
tertio per verborum venustatem. Et in his tribus iste propheta alios
excellit prophetas. Ponit enim pulchras et curiales similitudines,
quae quidem sunt necessariae nobis, propter connaturalitatem sensus ad
rationem: est enim naturale rationi nostrae accipere a sensibilibus:
unde perspicacius capit ea quorum similia ad sensum videt. Unde
Dionysius in epistola ad Titum secunda demonstrat hoc, scilicet quod
necessariae sint sensibiles figurae in Scripturis: quicumque plana cum
audierint, in seipsis componunt figuram quamdam ad intellectum
theologiae ipsos manuducentem. Et Osee 12: in manibus prophetarum
assimilatus sum. Excellit etiam in expressione sententiae, ut
videatur non prophetiam, sed Evangelium texere, ut dicitur in prologo
galeato. Unde dictum est sibi, infra 40: exalta vocem tuam, noli
timere, dic civitatibus Iudae et cetera. Excellit etiam in verborum
venustate sicut vir nobilis et urbanae eloquentiae, ut dicitur in
prologo et Prov. 15: lingua sapientium ornat scientiam. Sed huius
explanationis tangitur consequenter ratio, cum dicit, super tabulas.
Sunt enim tabulae legis, sunt tabulae lapidei cordis et sunt tabulae
mollis et carnei cordis. 2 Cor. 3: epistola nostra vos estis
(...) scripta non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis
carnalibus. Primae tabulae (scilicet) legis scriptae fuerunt digito
Dei, sicut dicitur Exo. 31. Et ideo Scriptura profunda et
obscura, et plena multis mysteriis. Unde oportuit superscribi illis
tabulis digito hominis planam prophetiam, ad explanandum, infra 8:
sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis. Sed secundis
tabulis, scilicet cordibus lapideis, superscribi oportuit plane ad
confutandum. Matth. 15. Bene prophetavit de vobis Isaias
dicens: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a
me. Sed tertiis tabulis, scilicet cordibus carnalibus, oportuit
plane superscribi ad instruendum. 2 Esdrae 8: signate in libro
legis Dei distincte et aperte ad intelligendum. Et sequitur: et
intellexerunt cum legeretur. Utilitas autem explanationis ostenditur
in hoc quod sequitur, ut percurrat. Percurrere enim est expedite in
finem currendo devenire. Est autem finis triplex; scilicet finis
legis, finis praecepti et finis vitae. Finis legis Christus est ad
justitiam omni credenti; sicut dicitur ad Rom. 10. Finis
praecepti caritas est: 1 ad Tim. I. Finis vitae mors est,
Matth. 21: qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit.
Dicit ergo: ut percurrat qui legerit; ac si dicat: ut qui legerit,
sine impedimento dubitationis percurrat credendo in Christum, credens
amet, et in amore perseveret. Materia tangitur in hoc quod sequitur:
quia adhuc visus procul. Et est principaliter materia hujus libri
apparitio filii Dei: unde in Ecclesia tempore adventus legitur. Est
autem triplex apparitio filii Dei. Prima qua apparuit in carne homo
factus. Ad Titum 3: apparuit benignitas et humanitas salvatoris
nostri Dei. Secunda qua apparuit per fidem a mundo creditus. Ad
Titum 2: apparuit gratia salvatoris nostri Dei erudiens nos.
Tertia qua apparebit per speciem in glorificatione. 1 Joan. 3:
scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Et istae
apparitiones sunt materia istius libri. Unde in prologo dicitur, quod
omnis cura ejus est de adventu Christi, et vocatione gentium. Sed
certe iste qui postea sic visus est, adhuc suis temporibus procul
erat. Siquidem procul, quia excelsum in majestatis aequalitate. Job
36. Unusquisque intuetur procul. Ecce Deus magnus vincens
scientiam nostram. Erat etiam procul, quia absconditus in
praefinitione patris. Eph. 3: quae sit dispensatio sacramenti
absconditi a saeculis in Deo. Erat etiam procul, quia dilatum in
expectatione patrum. Hebr. 11. Juxta fidem defuncti sunt omnes
isti non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes. Sed
certe modo quod erat longe, factum est prope, quia excelsum factum est
infimum. Verbum enim caro factum est: Joan. 1. Quod erat
absconditum, factum est publicum, quia unigenitus qui est in sinu
patris, ipse enarravit: (ibidem). Quod erat dilatum, incepit esse
jam a sanctis possessum in gloria. Matth. 25: venite benedicti
patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.
Sic igitur poterat dicere: adhuc visus procul apparebit in finem.
Fuit enim prima apparitio in fine legis: quia ubi venit plenitudo
temporis, misit Deus filium suum natum ex muliere, factum sub lege:
ad Galat. 4. Secunda autem fuit in fine idolatriae. Infra 19:
ecce dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et
movebuntur simulacra Aegypti a facie ejus. Sed tertia erit in fine
omnis miseriae, quam absterget Deus ab oculis sanctorum, et non erit
amplius neque luctus, neque labor, sed nec ullus dolor, quoniam
priora transierunt: Apoc. 21. Et haec sunt ultima de quibus
Eccli. 48, dicitur de Isaia: spiritu magno vidit ultima, et
consolatus est lugentes Sion usque in sempiternum: et ostendit futura
et abscondita antequam evenirent.
2. Huic autem operi praemittit Hieronymus prologum, in quo tria
facit. Primo ostendit modum dicendi; secundo modum prophetandi,
ibi, deinde etiam hoc adjiciendum; tertio modum tractandi, ibi,
prophetavit autem. Modum dicendi ostendit circa ornatum prolocutionis
ex duobus. Primo ex ordine verborum; secundo ex elegantia verborum,
ibi, ac primum de Isaia. Circa primum tria facit. Primo removet
ordinem a quibusdam aestimatum, scilicet metricum; secundo demonstrat
ordinem a propheta servatum, ibi, sed quod in Demosthene; tertio
ostendit eumdem modum se esse in sua translatione imitatum, ibi, nos
quoque. Versibus, idest brevibus clausulis, descriptos, idest
distinctos, metro ligari. Metrum Graece, mensura dicitur: unde
illud dicitur metrice describi ubi servatur certa mensura pedum,
syllabarum, et temporum; a qua lege prophetae soluti sunt. Et
aliquid habere de Psalmis, idest eis simile, vel operibus
Salomonis, quantum ad finem proverbiorum, et in canticis canticorum;
in Demosthene, Graeco, Tullio, Latino oratoribus, qui prosa
scripserunt per cola et comata. Tres sunt distinctiones in
Scripturis: coma, colus et periodus, ad similitudinem corporis
humani, in quo sunt distinctiones quaedam in partibus unius membri;
sicut sunt articuli, et distincta membra, sicut manus et pedes et
iterum totum corpus. Primae distinctioni respondet distinctio quae sit
per comata, quia coma, idem est quod incisio vel divisio; secundae
respondet illa quae est per cola, quia colon interpretatur membrum;
sed toti respondet periodus: periodus enim dicitur circulatio a peri,
quod est circum, et odos, quod est via. Sola autem linea circuli
completa est, sicut probat philosophus. Sumuntur autem istae
distinctiones in Scripturis tripliciter. Primo, secundum Isidorum,
in versibus, coma est quando post duos pedes sequitur una syllaba,
quae est pars alterius pedis, quia tunc deciditur pes unus, sicut
ibi: gloria, laus, et honor. Cola autem quando accipiuntur duo
pedes sine syllaba sequente, ut carmina dulcia. Sed periodus, quando
tota sententia metrice tradita completur. Secundo modo, in prosa,
secundum Isidorum et Tullium, coma est, quando imperfectae orationes
pausatim proferuntur, ut infra 1: vae genti peccatrici, populo gravi
iniquitate, filiis sceleratis; et dicitur subdistinctio. Cola,
quando perfectae orationes cum pausa proferuntur, quamvis perfecta non
sit sententia, et dicitur distinctio, ut illud eodem: dereliquerunt
dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, alienati sunt retrorsum.
Periodus, quando ex pluribus orationibus constat perfecta sententia.
Tertio modo sumitur coma a Rabano pro capitulo uno, super illud
Jer. 48: audivimus superbiam Moab; ubi dicit: in superiori
(commate) provocavit ad poenitentiam; idest in superiori capitulo.
Sed secundo modo accipitur hic. Novam, a nobis primo editam de
Hebraeo in Latinum, novo genere, servato modo qui apud Hebraeos
est, per cola et comata, qui in aliis translationibus non servabatur.
Ac primum de Isaia. Hic ostendit modum dicendi quantum ad elegantiam
verborum; et circa hoc tria facit. Primo ponit modum; secundo
assignat rationem ex conditione dicentis, ibi, quippe ut vir nobilis,
tertio concludit excusationem defectus in sua translatione a tali modo,
ibi, unde accidit et cetera. Disertus, idest eruditus in eloquentia
appareat, nobilis, genere, quia fuit avus maternus vel affinis
Manasse regi Juda, sicut dicitur in historia. Unde accidit. Quae
pulchre dicuntur in una lingua, non sonant pulchre translata in aliam;
et ideo quanto ipse prae ceteris prophetis pulchriori eloquio usus est,
tanto magis translatio a pulchritudine ipsius deficit. Florem, idest
dulcedinem et ornatum. Deinde etiam hoc adjiciendum. Hic ostendit
modum prophetandi apertum et expressum: et circa hoc tria facit.
Primo ostendit modum prophetandi qui dictus est; secundo ex modo
concludit rationem defectus in antiqua translatione Septuaginta, ibi,
unde conjicio: tertio excludit contradictionem aemulorum, ibi, nec
ignoro et cetera. Non propheta, quasi veritatem sub aenigmate
obscurans, mysteria; idest secreta, a mystim, quod est secretum, ut
incarnationem: infra 10: filius datus est nobis; passionem: infra
53. Tamquam ovis ad occisionem ducetur, et sicut agnus coram
tondente se obmutescet: et multa alia. Ad liquidum, expresse.
Putes, putare possis propter expressionem facti, non quantum ad modum
qui magis exprimi potest de praeteritis quam de futuris: unde in hoc
superat Evangelista prophetam. Conjicio, sub quadam conjecturatione
existimo, ethnicis idest gentilibus, ab ethnon, quod est gens.
Margaritas. Matth. 7: inventa una pretiosa margarita.
Abscondita, occultata. Unde tria facit. Primo ponit defectum;
secundo rationem defectus, ibi, ne sanctum; tertio probat per suam
editionem, ibi, quae cum hanc. Abscondita, idest sacramenta. Nec
ignoro. Hic refellit contradicentium falsum judicium, et circa hoc
tria facit. Primo ostendit per causam falsum esse eorum iudicium;
secundo convincit eos per exemplum, ibi, et nihilominus; tertio
ostendit eis ordinem rectum, ibi, legant. Circa primum tria facit.
Primo ostendit causam falsi judicii ex parte intellectus,
ignorantiam; secundo ex parte affectus, invidiam, ibi, nos quoque;
tertio concludit suam inter contradictiones constantiam, ibi, sciens
ergo quanti laboris. Psal. 17: tenebrosa aqua in nubibus aeris.
Contra. Supra dixit, ad liquidum, idest expresse, hunc dicere
Christi mysteria. Respondeo. Verum est quantum ad quaedam
principaliora. Morsibus, idest detractionibus. In flammam mitto
manum, idest expono me periculo. Et alludit proverbio vulgari, quod
habet ortum ex hoc quod scaevola manum qua Cillium interfecit, credens
Sillam interficere, misit in ignem, dicens: pereat manus quae hoc
scelus operata est. Ob studium, idest exercitium scientiae.
Prophetavit. Hic ponit modum tractandi: et circa hoc tria facit.
Primo tangit tractatus ordinem, quantum ad tempus et materiam et modum
simul; secundo tangit intentionem, ibi, cum interdum; tertio ex
intentione concludit orationis petitionem, ibi, quem quanto.
|
|