Caput 9

Primo tempore alleviata est terra. Hic ponit destructionis modum et ordinem: et primo secundum diversitatem punitorum; secundo secundum diversitatem poenarum; ibi, verbum misit. Prima in tres, secundum tres persecutiones factas ab Assyriis in terram promissionis. Primo enim Teglathphalasar, regnante Phacee in Samaria, captivavit duas tribus et dimidiam quae erant ultra Jordanem, respectu Jerusalem, et de tribu Zabulon et Nephtali, quae erant citra Jordanem, tantum quod posset aequiparari dimidiae tribui. Et quantum ad hoc dicit: primo tempore, idest tempore primae captivitatis, terra Zabulon, et terra Nepthali alleviata, idest minorata habitatoribus suis; quod forte remanentibus non fuit multum grave, quia remanserunt eis plures possessiones. Et de hoc dicitur 4 Reg. 15. Secundo venit Salmanasar nono anno Oseae, et captivavit residuos ex decem tribubus, qui erant citra Jordanem respectu Judaeae; et quantum ad hoc dicit: novissimo, idest in ultima captivitate generali decem tribuum, via maris, idest regio per quam itur ad mare Genesareth, Galilaeae, idest, quae est in Galilaea, gentium, quae est trans Jordanem, respectu Assyriorum, quamvis citra respectu Judaeae, aggravata, idest gravi pondere tribulationis pressa. Est autem duplex Galilaea. Una in tribu Zabulon, alia in tribu Nephtali, vicina Tyriis; et dicitur gentium ista, vel propter multas gentes quae habitabant ibi, vel propter dominium, quia dederat eam Salomon regi Tyri; 4 Reg. 17. Tertio venit Senacherib, et civitates Juda cepit, et Jerusalem obsedit, sicut dicitur 4 regum 18. Et de ista tertia persecutione loquitur hic propheta dicens, populus; et promittit Judaeis salutem. Unde duo facit. Primo promittit salutis gratiam; secundo assignat causam, zelus domini exercituum. Circa primum tria facit. Primo promittit salutem; secundo prosequitur salvationis ordinem, ibi, multiplicasti; tertio describit ipsum salvatorem, ibi, parvulus. Promittit autem eis salutem contra duo; contra perplexitatem: et quantum ad hoc dicit: populus, Judaeae, qui ambulabat, idest procedebat in negotiis suis, in tenebris, dubietatis, vidit lucem magnam, diem consolationis: contra poenae gravitatem: habitantibus in regione umbrae mortis, idest Judaeae, quae propter gravem persecutionem erat similitudo mortis, lux orta est eis, divinae consolationis. Infra 60: surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria domini super te orta est. Multiplicasti gentem, hic ponit salvationis processum et ordinem quantum ad quatuor. Primo quantum ad hostium frustrationem, et quantum ad hoc dicit, multiplicasti gentem, in exercitu Senacherib, et non magnificasti eis laetitiam, ut implerent quod proposuerant. Job 5: consilia pravorum dissipat secundo hostium spoliationem: quod fuit quando illis interfectis ab Angelo, sicut dicitur infra 36, populus egressus est ad colligenda eorum spolia: unde comparatur messoribus et victoribus. Laetabuntur. Infra 35: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet ab eis dolor et gemitus. Tertio servitutis liberationem. Tyranni enim onerant praeceptis; et quantum ad hoc dicit, jugum enim oneris ejus, Senacherib quod deposuit: affligunt poenis: et quantum ad hoc dicit, et virgam humeri ejus, idest qua humeros verberabant: spoliant rebus; et ideo dicit, sceptrum exactoris ejus. Infr. 14: quomodo cessavit exactor, quievit tributum? Ita fiet; sicut in die Madian, idest sicut Gedeon Madianitas dejecit: Jud. 7. Quarto quantum ad hostium punitionem. Et haec evenient, quia omnis violenta praedatio; idest, violenti praedatores, quantum ad nocumentum quod inferebant in rebus, et vestimentum mixtum sanguine, eorum quos occidebant, quantum ad nocumentum inflictum in personis, erit in combustione: ad litteram enim combusti fuerunt. Infra 10: et subtus gloriam ejus ardebit succensa quasi combustio ignis. Parvulus enim natus est nobis. Hic describit salvatorem: et primo quantum ad receptionem; secundo quantum ad nominationem, ibi, et vocabitur; tertio quantum ad potestatem, ibi, multiplicabitur ejus imperium. Recepimus autem in natura nostra, in nativitate: parvulus natus est nobis. Lucae 2: evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie salvator, qui est Christus dominus, in civitate David. Recipimus in notitiam nostram, in patris attestatione. Matth. 17: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite. Bernardus: puer leviter placari potest, facile condonat: pauperes sumus, et parum dare possumus; tamen pro illo parvulo possumus reconciliari erga Christum parvulum, si volumus. Et filius datus est. Recipimus etiam eum in divina reverentia per passionem. Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et Infernorum: Phil. 2. Et factus est principatus, idest crux, per quam in principatum exaltatus est. Joan. 19: et bajulans sibi crucem, exivit in eum qui dicitur Calvariae locus. Et vocabitur. Hic ponit ejus nominationem: et primo nomen exprimens sapientiam divinam. Admirabilis. Ps. 138: mirabilis facta est scientia tua ex me. Unde omnia opera ejus mirabilia fuerunt, et praecipue in unione naturarum in una persona. Quantum ad humanam, consiliarius, consilia praeceptis superaddens. Eccl. 6: consiliarius tibi sit unus de mille. Exprimens potentiam divinam, Deus. Infra 45: vere tu es Deus absconditus. Humanam, fortis, in virtute. Job 9: sapiens corde est, et fortis robore. Tertio nomen exprimens bonitatis affluentiam quantum ad divinam. Pater futuri saeculi, idest generans filios in gloriam. Heb. 2: decebat enim eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari. Infra 22: et erit quasi pater habitantibus Jerusalem. Quantum ad humanam, princeps pacis, inquantum est mediator. Ipse enim pax nostra, qui fecit utraque unum: Eph. 2. Gen. 23: princeps Dei es apud nos et cetera. Multiplicabitur. Hic describit ejus potestatem: et primo quantum ad regni magnitudinem; secundo quantum ad regni nobilitatem, super solium, tertio quantum ad aeternitatem, amodo, et usque. Circa primum duo ponit. Primo regni magnitudinem, multiplicabitur ejus imperium. Dan. 7: et omnes reges servient et obedient ei. Quantum ad pacis quietem, et pacis non erit finis. Infra 26: servabis pacem quia in te speravimus. Super solium David. Hic describit regni nobilitatem. Super solium David, idest super Ecclesiam, quae significatur in regno David. Luc. 2. Dabit ei dominus Deus sedem David patris ejus. Quantum ad effectum regni, ut confirmet, ad resistendum, et corroboret, etiam ad impugnandum, in judicio, idest per judicium. Jer. 23: regnabit rex, et faciet judicium et justitiam in terra. Quantum ad aeternitatem, amodo, idest a tempore incarnationis, et usque in sempiternum. Dan. 7: potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur; et regnum ejus, quod non corrumpetur. Ultimo ponit motivum ad dandum: zelus, idest amor Dei patris. Joan. 3: sic Deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret. Judaei exponunt hoc de Ezechia. Sed patet quod regnum ejus non fuit corroboratum in aeternum, nec nomina conveniunt sibi, quae significant divinam eminentiam. Propter quod Septuaginta subticuerunt, et posuerunt loco illorum, magni consilii Angelus. Notandum super illo verbo, parvulus natus est, quod Christus dicitur parvulus primo in nativitate propter aetatem. Matth. 2: intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus. Secundo possessione, propter paupertatem. 2 Cor. 8: scitis gratiam domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives. Tertio corde, propter humilitatem. Matth. 11: discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Quarto morte, propter mortis vilitatem. Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum. Notandum super illo verbo, datus est nobis, quod Christus datus est nobis primo in fratrem. Cant. 8: quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae? Secundo in doctorem. Joel. 2: filii Sion, exultate, et laetamini in domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiae. Tertio in speculatorem. Ezech. 33: fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Quarto in propugnatorem. Is. 19: mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. Quinto in pastorem Ezech. 34: et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascet eas. Sexto in exemplum operationis. Joan. 13: exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Septimo in cibum peregrinationis. Joan. 6: panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Octavo in pretium redemptionis. Matth. 20: filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Nono in praemium remunerationis. Apoc. 2: vincenti dabo edere manna absconditum. Item notandum super illo verbo, super humerum ejus, quod Deus posuit super humerum Christi primo peccata, sicut supra satisfactorem. Is. 53: Deus posuit super eum iniquitatem omnium nostrum. Secundo clavem, sicut supra sacerdotem. Is. 22: et dabo clavem domus David super humerum ejus, et aperiet, et non erit qui claudat. Tertio principatum, sicut supra dominatorem. Is. 9: factus est principatus super humerum ejus. Quarto gloriam, sicut supra triumphatorem. Is. 22: et suspendam super eum omnem gloriam domus patris ejus.

Verbum misit dominus in Iacob. Hic exequitur ordinem punitionis, secundum diversitatem poenarum: et primo commemorat culpam; secundo exequitur poenam, et elevabit. Arguit autem in eis culpam dupliciter. Primo quantum ad transgressionem divini praecepti: unde dicit: verbum misit dominus in Jacob, idest in Juda, vel in toto populo, ut de Juda constituerentur duces. Gen. penult.: non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus. Iud. 9, 1 Reg. 15. Et cecidit in Israel, idest frustratum est in Israel, idest in decem tribubus, qui dimiserunt domum David: 3 Reg. 12: vel verbum legis universaliter. Oseae 4: si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Juda. Secundo quantum ad executionem facti, inquantum dicebant se bene fecisse caecati superbia: quia tumor mentis obstaculum est veritatis: et ideo dicit: et omnis populus Ephraim; idest decem tribuum, et habitantes Samariam, quantum ad principes populi: sciet, idest recognoscet se, et culpam suam in poena; quia oculos quos culpa claudit, poena aperit. Dicentes in superbia et magnitudine cordis, inquantum in corde suo super alios se aestimabant: et magnitudine, quantum ad praesumptionem magnorum quae proponebant. Lateres, idest reges de Juda qui erant firmi, ceciderunt, a nobis; sed quadris lapidibus, idest fortibus regibus ex nobis aedificabimus regnum nostrum. Succiderunt, scilicet hostes, ut Syri, sycomoros, idest reges Judae infructuosos: cedros, idest sublimes ex nobis immutabimus, idest ponemus loco illorum. Supra 7: ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. De superbia eorum infra 28: vae coronae superbiae ebriis Ephraim. Et elevabit. Hic exequitur diversitatem poenarum quantum ad tria in quibus confidebant. Primo comminatur contra foederationem vicinorum; secundo contra utilitatem personarum quas se aestimabant habere, ibi, et disperdet dominus; tertio contra multitudinem populorum, succensa est. Circa primum duo facit. Primo ponitur punitio; secundo ulterioris poenae praeparatio, in omnibus. Comminatur autem duo. Primo futuram destructionem. Et elevabit dominus hostes Rasin, idest Assyrios, in tumultum, belli, de quo 4 Reg. 16. Secundo persecutionis impugnationem: et adducet dominus Syriam ab oriente, secundum situm terrae, qui erant amici, et Philistiim ab occidente, qui Judam impugnabant; et devorabunt Israel, destruent, toto ore, idest toto affectu. Habac. 3: exaltatio eorum sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. In omnibus his non est aversus furor ejus. Hic ponitur poenae praeparatio; et secundo assignatur ratio, et populus. Praeparatio autem ponitur in voluntate: non est aversus furor. 4 Reg. 23. Verumtamen non est aversus dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor ejus contra Judam. Et quantum ad potestatem, manus ejus. Loquitur more humano. Supra 1: et convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam. Ratio addendi poenam poenae est incorrigibilitas populi; et hoc est quod dicit: et populus non est etc., Jerem. 2: frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Disperdet dominus. Hic comminatur contra confidentiam de utilitate personarum: et primo ponitur punitio; secundo ulterioris poenae praeparatio, in omnibus his. Personae autem utiles videbantur, vel ad defensionem; et contra hos primo: vel ad divinae misericordiae provocationem; et contra hos, ibi, propter hoc super. Circa primum tria facit. Primo ponitur dignitas et culpa, sub metaphora: incurvantem, quantum ad principem, contra rectitudinem iustitiae; depravantem vel refrenantem, scilicet prophetam, Ez. 13: et violabant me ad populum meum. Secundo exponit metaphoram. Longaevus, docens mendacium. Ezech. 22: prophetae autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana et divinantes eis mendacia. Tertio ponit poenam: et erunt seducentes, qui beatificant; et seducti, et qui beatificantur, supra 3: popule meus: qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Oseae 4: corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Propter hoc. Hic contra personas utiles ad misericordiam provocandam, vel propter carnis integritatem, adolescentulis, scilicet virginibus, vel propter aetatem, et pupillorum, vel propter infirmitatem, viduarum. Et primo ponitur punitio, non miserebitur; secundo ponitur ratio quantum ad simulationem in opere. Hypocrita, quantum ad malitiam in corde, et nequam, quantum ad falsitatem in ore, et universum os. Job 8: spes hypocritae peribit. In omnibus, ut supra exponitur. Succensa. Hic comminatur contra confidentiam de multitudine populi seditionem, deinde poenae ulterioris praeparationem, in omnibus. Circa primum duo facit. Primo ponitur metaphora ignis; secundo famis, et declinabit ad dexteram. Circa primum duo facit. Primo ponit metaphoram; secundo expositionem, in ira domini. Comminatur autem poenam seditionis sub metaphora combustionis. Unde primo ponit causam combustionis efficientem, succensa est; ac si dicat: impietas vestra est sicut ignis accensus ad comburendum vos. Infra 50: ecce omnes vos accendentes ignem, accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri. Secundo materialem, vepres, idest populum vitiosum, supra 5: ascendent vepres et spinae super eam. Secundo ipsam combustionem: succendetur in densitate saltus, idest in sylva, in qua sunt multae arbores; et significatur multitudo populi: et effectus, convolvetur superbia, idest altitudine fumi: fumus enim ascendens ex igne, involvit cacumina arborum; et tribulatio seditionis obtenebrat visum hominum. Joelis 1: ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. In ira, quae est quasi ignis. Nahum. 1: indignatio ejus effusa est ut ignis (materialis). Et erit populus, infra 50: ambulate in lumine ignis vestri. Vir fratri suo. Hoc exponitur quantum ad ipsam combustionem. Et declinabit ad dexteram. Hic comminatur eamdem poenam sub metaphora famis. Et primo ponit metaphoram, declinabit, quasi facta videantur, ad dexteram, per quam: amici; esuriet, adhuc malum facere. Ad sinistram, inimicos. Carnem brachii, consanguineos. Secundo exponit quantum ad consanguineos. Manasses Ephraim et Ephraim Manassen, qui ambo fuerunt filii Joseph. Tertio quantum ad hostes: simul ipsi contra Judam. Jerem. 9: omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. Supra 3: et irruet populus vir ad virum, unusquisque ad proximum suum. In omnibus non est aversus furor meus; sed manus et cetera. Expone omnia ut supra.