|
Vae qui condunt leges. Hic incipit comminari contra hostes
corporaliter persequentes alienigenas: et primo contra vastantes;
secundo contra vastitati congaudentes. In fine 14 cap. in anno quo
mortuus est rex Achaz, prima in duas. In prima contra Assyrios
captivantes decem tribus, et affligentes duas; in secunda contra
Babylonios captivantes duas. Cap. 13: onus Babylonis. Prima in
tres. In prima comminatur hostium destructionem; in secunda promittit
populi reintegrationem, cap. 11 (et egredietur; in tertia ponit
gratiarum actionem, cap. 12): confitebor. Hoc autem capitulum
dividitur in duas partes. In prima comminatur contra principes duarum
tribuum, qui in Assyriorum auxilio confidebant, scilicet Achaz, sub
quo haec visio scripta est, ut legitur 4 regum 16; in secunda
contra ipsos Assyrios, vae Assur. Tamen aliqui incipiunt ibi 10
caput; et tunc esset facilior, quia sic haec pars esset incondivisa
praecedenti. Prima dividitur in duas. In prima ponitur comminatio;
in secunda ostenditur ulterioris poenae praeparatio, super omnibus.
Prima in duas. In prima arguit culpam; in secunda comminatur
poenam, quid facietis? Culpam principum arguit quantum ad duo;
quantum ad perversam legislationem, vae qui condunt leges iniquas,
secundum quod lex firmatur principis edicto; et scribentes, secundum
quod confirmatur scripto. Rom. 10: ignorantes enim Dei
justitiam, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt
subjecti. Matth. 15: quare transgreditur et cetera. Secundo
quantum ad intentionem opprimendi impotentes, vel propter paupertatem:
pauperes; vel propter ignobilitatem: humilium, (Amos 2):
conterent sicut pulverem, etc.; (vel) propter sexus infirmitatem:
viduae; vel propter aetatem: pupillos, supra 1: pupillo non
iudicant et cetera. Quid facietis? Hic comminatur poenam. Et primo
aufert evasionis remedium; et hoc triplex: confidentiae secundum
propriam potentiam: quid facietis in die? Quantum ad praemunitionem
hostium, vel quantum ad praedictionem prophetarum. Oseae 9: quid
facietis in die solemni, in die festivitatis domini? Nahum 1: ante
faciem indignationis ejus quis stabit? Secundo quantum ad potentum
amicitiam: ad cujus confugietis auxilium? Job 6: ecce non est
auxilium mihi in me necessarii quoque mei recesserunt a me. Tertio
quantum ad divitiarum gloriam: et ubi derelinquetis gloriam vestram?
Quasi dicat: quae vobis non proderit. Sapien. 5: quid nobis
profuit superbia, aut quid divitiarum jactantia contulit nobis?
Secundo exprimit poenae modum: et primo captivitatis: ne
incurvemini. Supra 2: et incurvabitur sublimitas hominum, et
humiliabitur altitudo virorum. Secundo interfectionis: et cum
interfectis cadatis Ezech. 32: omnes hi interfecti ruentes gladio.
Super omnibus his. Hic ponitur ulterioris poenae praeparatio. Ut
supra exponatur. Vae Assur. In parte ista comminatur contra ipsos
Assyrios. Et dividitur in duas partes. In prima ponitur hostium
opprimentium comminatio; in secunda populi oppressi confortatio,
propter hoc dicit. Prima in tres. In prima arguit culpam; in
secunda comminatur poenam, propter hoc immittet; in tertia ostendit
poenae effectum, et erit. Culpa autem consistit in transgressione
praecepti, vel abusu auctoritatis: unde dividitur prima pars in tres.
In prima ponitur auctoritatis commissio; in secunda auctoritatis
abusio, ipse autem non sic, in tertia abutentis elatio. Et erit cum
impleverit. Circa primum tria facit. Primo committitur flagellandi
officium; secundo designat flagellis dignum, ad gentem fallacem,
tertio imponit flagellis modum, ut auferat spolia. Circa primum tria
designat. Flagellantem: vae, tibi imminet, Assur, qui es virga
furoris mei: flagellandi potestatem, baculus, per quem ego flagello,
in manu eorum, idest in potestate, idest in executione: et
flagellationem: indignatio mea, complebitur per eos. Infra 14:
contrivit dominus baculum impiorum; virgam dominantium. Ad gentem
fallacem. Hic describit flagellis dignum, et quantum ad culpam:
gentem fallacem, quia non servat promissum: Exod. 19: cuncta quae
locutus est dominus faciemus: et quantum ad sententiam, populum
furoris, idest quem jam adiudicavi puniendum, mittam, inspirabo vos
esse puniendos. 4 Reg. 18: dominus dixit mihi: ascende ad terram
hanc, et demolire eam. Ad, idest contra, ut auferat. Hic imponit
flagellis modum quantum ad detractionem rerum. Auferat spolia, ad
detentionem; diripiat, quantum ad hominum oppressionem; ponat quasi
lutum, prae vilitate. Ps. 17: ut lutum platearum delebo eos.
Ipse autem. Hic ponitur abusio potestatis concessae, inquantum
excessit fines mandati; et primo ponitur ejus propositum; secundo
ponitur propositi motivum, dicet enim: circa primum duo facit. Primo
dimittit praefixam mensuram et quantum ad rationis judicium, non sic
arbitrabitur, et quantum ad cordis propositum, non ita aestimabit,
hoc est taxabit poenam. Secundo adauget poenam et quantum ad modum,
ad conterendum, hoc est: omnia disperdendum; et quantum ad numerum,
gentium immo plurium, non solum ad illos ad quos mittebatur. Habac.
2: cogitasti confusionem domui tuae, concidisti populos multos, et
peccavit anima tua. Dicet enim. Hic ponitur motivum: et primo
assumit; secundo concludit, sic faciam Jerusalem, et simulacris.
Circa primum primo assumit servitutem regum: numquid non reges simul
et principes mei? Habac. 1: ipse de regibus triumphat, et tyranni
ridiculi ejus erunt. Secundo subjugationem civitatum: numquid non ut
Charcamis? Infra 37: vere enim, domine, desertas fecerunt reges
Assyriorum terras et regiones earum. Tertio destructionem deorum:
quomodo invenit manus mea regna idoli. Admirative; quasi dicat:
quomodo fuit hoc quod dii illi non restiterunt mihi. 4 Reg. 18:
quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam
de manu mea, ut possit Deus eruere Jerusalem de manu mea? Sic
faciam Jerusalem, et simulacris eius. Hic concludit primo a gentibus
ad totum populum Israel: sic et simulacra. Secundo ex decem tribubus
ad duas; numquid non sicut. De Samaria verum dixit, quia colebant
idola: sed de Jerusalem abstulerat Ezechias: 4 Reg. 18. Et
forte aliqua remanserunt occulte, quae invenit in parte civitatis,
quam tradidit ei Sobna Scriba. Vel vocat simulacra arcam, et alia
quae erant in ornatum templi, Ez. 25: ecce sicut omnes gentes, et
cetera. Et erit cum impleverit. Hic arguit eius superbiam, et primo
ponitur superba gloriatio; secundo gloriandi occasio, dixit enim:
tertio gloriantis increpatio, numquid gloriabitur. Dicit ergo: et
erit cum impleverit dominus cuncta opera sua, poenas scilicet, quibus
vult corrigere, magnifici cordis, quantum ad praesumptionem de
faciendis. Et super gloriam, quantum ad elationem de factis. Supra
2: oculi sublimes hominis humiliati sunt. Dixit enim: hic ponit
gloriae occasionem ex magnis quae fecerat: et primo quantum ad
facientis conditionem; secundo quantum ad facti magnitudinem, et
abstuli; tertio quantum ad faciendi facilitatem, et invenit. Et
dicit facientis conditionem quantum ad potentiam bellorum, in
fortitudine, quantum ad sapientiam consiliorum, et in sapientia.
Deut. 32: sed propter iram inimicorum distuli, ne forte
superbirent hostes eorum, et dicerent: manus nostra excelsa. Facti
autem magnitudo pensatur ex tribus. Ex multitudine regnorum: unde
dicit, abstuli terminos. Loquitur ad similitudinem ejus qui acquirit
multos agros, qui aufert terminos quibus diversorum possessiones
dividebantur. Quantum ad spoliationem principum, et principes;
quantum ad subjugationem regum. Et detraxi quasi potentes in sublime,
scilicet in solio regni, Dan. 5: quos volebat exaltabat, et quos
volebat humiliabat. Facilitas autem faciendi determinatur quantum ad
tria. Quantum ad plenariam subjectionem: et invenit, quasi nidum
manus, qui est in potestate invenientis. Infra 16: et erit sicut
avis fugiens, et pulli de nido avolantes. Quantum ad facilem
destructionem, et sicut colliguntur ita de facili, Habac. 2: et
congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.
Quantum ad sublatam omnem contradictionem: et non fuit qui moveret
pennam, idest manum: penna avis se defendit, et aperiret os, ad
contradicendum, et ganniret: quod est vulpium vel avium ad
plangendum. Ezech. 24: fili hominis, ecce ego tollo a te
desiderabile oculorum tuorum in plaga; et non planges, neque
plorabis, neque fluent lacrymae tuae. Numquid gloriabitur. Hic
ponitur gloriantis increpatio; quia etiam est sicut instrumentum, quod
non potest operari, nisi motu artificis. Securis, ad mactandum
malos. Exaltabitur serra, ad discernendum bonos a malis. Virga, ad
corrigendum. Baculus, ad sustentandum correctos. Job 15: quid
tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi
sermones? Propter hoc immittet. Hic comminatur poenam: et circa hoc
tria facit. Primo comminatur poenae judicium; secundo determinat
poenae modum, et subtus gloriam; tertio poenae effectum, et erit
terrore. In pinguibus, potentibus et divitibus. Infra 25: et
faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium
pinguium. Et subtus. Hic determinatur poenae modus, qui fuit per
combustionem; et ponuntur tria. Primo poenae species, gloriam ejus,
idest multitudo exercitus, Prov. 9; subtus, idest sub vestibus,
quia vestimentis illaesis corpora cremata sunt. Supra 1: et erit
fortitudo tua ut favilla stupae, et opus vestrum quasi scintilla.
Secundo poenam inferens, sanctus Israel, Deus, vel Angelus
Michael, cui commissus fuit ille populus. Dan. 10: et ecce
Michael unus ex principibus primis venit in adjutorium meum. In
ignem, quia per ignem puniet eos. Soph. 1: in igne zeli ejus
devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet
cunctis habitantibus terram. Tertio poenam patiens; et quantum ad
minores, spina et vepres, quae non multum crescunt; et gloria saltus
ejus Libani, quantum ad magnos, quos propter dignitatem comparat
altis arboribus: Libani, quia et in anima et in corpore mortui sunt.
Supra 9: succensa est quasi ignis impietas, veprem et spinam
vorabit; et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia
fumi. Et erit terrore. Hic ponitur poenae effectus. Et primo in
hostibus quantum ad fugam, et erit terrore profugus; quantum ad
paucitatem, et reliquiae ligni, quia ad litteram Senacherib cum
paucis fugit, scilicet cum decem, Deut. 28: remanebitis etc.;
secundo effectum in populo. Et erit, quantum ad tria in quibus
offendebant: scilicet in confidentia gentium. Super eo qui percutiet
eos, quia illi a quibus auxilium petebant, quandoque etiam affligebant
eos. Qui fugerint, vel ad Ezechiam, vel ad alias gentes. Ezech.
29: innitentibus eis. Secundo quantum ad cultum idolorum, et
quantum ad modum, quia in veritate reliquiae; contra id quod dicitur
3 Reg. 18: usquequo claudicatis in duas partes? Si dominus est
Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum. Et quantum
ad conversos, reliquiae Jacob, qui relinquuntur ab Assyriis (Ier.
31): salva domine populum tuum (reliquias Israel). Et confirmat
promissionem: si enim fuerit. Gen. 22: multiplicabo semen tuum
sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris.
Tertio quantum ad justitiam operum. Et primo ponit promissionem:
consummatio abbreviata, idest destructio in brevi facta in exercitu
Senacherib, inundabit justitiam, idest faciet inundare justitiam in
populo. Infra 26: misereamur impio, et non discet justitiam. In
terra sanctorum iniqua gessit. Secundo ponit confirmationem:
consummationem enim. Nahum 1: in diluvio praetereunte consummationem
faciet loci ejus. In medio terrae, idest in Jerusalem, quae est in
meditullio terrae. Ezech. 5: ista est Jerusalem; in medio gentium
posui eam, et in circuitu ejus terras. Apostolus ad Rom. 9,
exponit de reliquiis salvandorum. Et verbum abbreviatum, secundum
Septuaginta, est verbum Evangelii. Matth. 22: in his duobus
mandatis universa lex pendet et prophetae. Vel verbum incarnatum:
propter hoc haec dicit dominus. Hic ponitur populi confortatio: et
circa hoc duo facit. Primo ponit confortationem, noli timere. Infra
41: noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel.
Secundo exponit evasionem: et primo, in generali; secundo in
speciali, veniet in Ajath. Circa primum tria facit. Primo ponitur
afflictio. In virga, idest in afflictione obsessionis et
depraedationis, et baculum, confringentem, in via Aegypti: quia
audiens quod rex Ethiopiae esset egressus de terra sua (ut legitur 4
Reg. 19), dimisit terram, et in reditu destruxit civitates quas
invenit veniens per Aegypti viam. Jer. 48: quomodo confracta est
virga fortis, baculus gloriosus? Secundo affligentium destructio:
adhuc enim paululum, circa quod primo notatur acceleratio: adhuc
paululum (respectu) aeternitatis vel respectu illius temporis in quo
affligent. Ez. 7: de propinquo effundam; secundo poenae
magnitudo: consummabitur indignatio, quo ad culpam; furor, quo ad
vindictam, tertio quo ad puniendi facilitatem, meus, judicum 7, et
super mare, rubrum: Exod. 14. Et levabit eam, contra te, primo
in via Aegypti: quia in Aegyptiis confidebas. Tertio ponitur
consequens liberatio: et primo liberatio: auferetur onus. Jer.
30: in die illa conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus
disrumpam. Secundo liberationis ratio, a facie olei, divinae
misericordiae. Supra 1: vulnus et livor et plaga tumens non est
circumligata, neque curata medicamine, neque fota oleo. Veniet in
Ajath hic describitur in speciali: et primo ponitur oppressio,
numerans civitates per quas transivit veniens de Aegypto in
Jerusalem. Veniet de Aegypto, in Ajath, transibit cursim in
Magron apud Machmas, civitatem quandam, commendabit vasa sua,
dimittet partem supellectilis suae, ut expeditus veniat. Transierunt
cursim, non impediti propter resistentiam illarum civitatum. Gabaa
sedes nostra. Vox exercitus, qui ibi quievit. Obstupuit Rama,
idest timuit, quia vicinus erat, Gabaa Saulis, civitas regalis
tempore Saulis. Hinni, more equorum. Attende Laisa, quomodo
possis fugere, et similiter tu, paupercula Anatoth, quia parva villa
erat. Medemena migravit; fugit, et similiter habitatores Gabim.
Vox Senacherib ad exercitum: confortamini. Adhuc dies est, ut in
Nobe stetur: villa prope Jerusalem, quasi dicat: adhuc est tantum
de die quod possumus illic figere tentoria; quia divinatum erat ei quod
si illa die illuc applicaret, quod vinceretur. Vel, o habitatores
Gabin confortamini, quia hostes prope sunt. Agitabit, ad modum
comminantis. Infra 37: ad sanctum Israel. In manu servorum
tuorum exprobrasti domino. Secundo hostium destructio, ecce
dominator. Et primo facilitas ex parte punientis, confringet: ad
similitudinem facti Gedeon, judicum 7. Secundo universalitas ex
parte punitorum: excelsi, quantum ad fortes corpore; sublimes,
quantum ad principes; condensa saltus, ad multitudinem populi, idest
frutices, quae faciunt sylvam spissam, et Libanus, ipse
Senacherib, qui interfectus fuit a filiis suis: infra 27. Mystice
Glossa: confringet lagunculam, in passione Christi. Nota super
illo verbo, et erit lumen Israel in ignem, quod Deus noster dicitur
ignis: primo, quia subtilis; et quantum ad hoc dicitur subtilis
quantum ad substantiam, quia dicitur spiritus. Joan. 4: spiritus
est Deus. Secundo quantum ad scientiam, quia penetrabilis. Heb.
4: vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio
ancipiti. Tertio quantum ad apparentiam, quia invisibilis. Job
28: unde ergo sapientia? Et infra eodem: abscondita est ab oculis
omnium viventium. Vel Job 36: omnes homines. Secundo quia
lucidus. Quod autem sit lucidus, patet primo quia manifestat,
quantum ad intellectum. Ps. 35: in lumine tuo videbimus lumen.
Secundo, quia delectat quantum ad affectum, Tob. 5: quale gaudium
est mihi, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? Tertio,
quia dirigit quantum ad actum. Infra 60: ambulabunt gentes in
lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Tertio, quia calidus;
et hoc primo quia vivificat. Job 39: tu forsitan in pulvere
calefacies ea? Thren. 1: de excelsis misit ignem in ossibus meis,
et erudivit me. Secundo quia purgat. Eccl. 38: vapor ignis urit
carnes ejus, et in calore fornacis concertatur. Tertio quia
devastat. Deuter. 32: ignis succensus est in furore meo, et
ardebit usque ad Inferni novissima. Quarto quia levis; et hoc primo
propter motum, quia universa propter semetipsum operatus est dominus:
Prov. 16: secundo propter situm, quia in altis habitat: Ps.
112; tertio propter incommixtionis modum. Sapient. 7: attingit
autem ubique propter munditiam suam: vapor est enim virtutis Dei.
|
|