|
Et egredietur virga de radice. Posita destructione adversarii,
promittitur reintegratio populi, qui erat divisus in duas et decem
tribus. Et dividitur in partes duas. In prima describitur
restaurator; in secunda promittitur restauratio, et erit in die illa.
Hoc autem capitulum tripliciter exponitur. Hieronymus enim et omnes
sancti nostri exponunt de restauratione facta per Christum, et de
Christo, ut sit figurative dictum. Quidam magistri exponunt de
Ezechia vel Josia, similiter figurate accipientes litteram. Judaei
de suo Messia, quem expectant, volentes cuncta ad litteram
intelligere. Sed haec ultima stulta est et fabulosa: secunda
extorta; sed prima simpliciter vera. Et ideo illam prosequentes,
alias tangemus ex latere. Dividitur ergo prima pars in tres. In
prima describitur restaurator Christus, quantum ad nativitatem; in
secunda quantum ad sanctitatem, et requiescet; in tertia quantum ad
dignitatem, in die illa radix. Circa primum duo tangit; processum
matris ex regali serie vel progenie: egredietur virga, virga cui
nullus fructex adhaesit, de radice Jesse: ad litteram, de progenie
Jesse, qui fuit pater David. Num. 24: orietur stella ex
Jacob, et consurget virga de Israel. Quantum ad processum filii ex
matre virgine, et flos, Christus. Can. 2: ego flos campi, et
lilium convallium. Ascendet, quia qui de caelo venit, super omnes
est. Joan. 3. Unde infra 19: ecce dominus ascendet super nubem
levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti.
De radice Jesse. Jerem. 23: suscitabo David germen justum, et
regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in
terra. Cum deberet dicere, de virga, dicit, de radice, ad
excludendum duas haereses. Una quarum dixit quod Christus non habuit
veram carnem; alia dixit, quod Christus habuit veram carnem, sed
illa non fuit propagata ab Adam et a parentibus et aliis, sed in beata
virgine a Deo creata; aut quod venit a primis parentibus distincta,
sicut lux quaedam, nunquam infecta contagione peccati originalis.
Quod totum excluditur in hoc quod ex parentibus virginis ascendere
dicitur, sicut flos ex radice. Judaei dicunt, quod flos et virga
refertur ad Christum; et dicitur virga propter potestatem et
flagellationem malorum, et flos propter honestatem et consolationem
bonorum. Hieronymus dicit, quod de hoc loco sumitur quod dicitur
Matth. 2: Nazaraeus vocabitur, idest floridus. Similiter
exponunt, qui exponunt de Josia et Ezechia. Et dicunt, quod
dicuntur descendere ex Jesse et non ex proximis parentibus, quia
David facta est promissio de confirmatione regni in filiis. Notandum
super illo verbo, egredietur virga, quod beata virgo dicitur virga
primo consolans in tribulationibus. Exod. 14: tu autem eleva
virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud, ut
gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. Secundo
fructificans. Numer. 17: invenit Moyses virgam Aaron in domo
levi germinasse, et turgentibus gemmis eruperant flores. Tertio
satians. Num. 20: cumque levasset Moyses virgam percutiens bis
silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut biberet populus et
jumenta. Quarto flagellans. Num. 24: orietur stella ex Jacob,
et consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab. Quinto
vigilans. Jerem. 1: virgam vigilantem ego video. Nota super illo
verbo, et flos de radice, quod Christus dicitur flos primo propter
Mariae puritatem. Cant. 1: ecce tu pulchra es, amica mea.
Ibidem: ecce tu pulcher es, dilecte mi. Et infra Can. 2: ego
flos campi, et lilium convallium. Secundo propter laesionis a vento
facilitatem. Job 15: laedetur quasi vinea in primo flore. Tertio
propter odoris suavitatem. Eccl. 39: florete flores etc.; quarto
propter decoris pulchritudinem. Eccl. 50: quasi arcus refulgens
inter nebulas gloriae, et quasi flos rosarum in diebus vernis. Quinto
propter fructus certitudinem. Eccl. 24: ego quasi vitis
fructificavi suavitatem odoris, et flores mei fructus honoris et
honestatis. Et requiescet. Hic describit ipsum quantum ad
sanctitatem, quantum ad tria. Primo quantum ad habitus necessitatis;
secundo quantum ad rectitudinem operis, non secundum visionem, tertio
quantum ad effectum rectitudinis, habitabit lupus. Ostenditur autem
perfectio ipsius quantum ad habitus gratuitos in tribus. Primo quantum
ad quietem, requiescet, quia non fuit gratia in ipso augmentata.
Jer. 31: mulier circumdabit virum: nec interrupta per culpam. 1
Petr. 2: qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore
ejus: nec perturbata per pugnam carnis, quia sine originali. Job
3: expectet lucem, et non videat; nec ortum surgentis aurorae.
Joan. 1: super quem videritis spiritum descendentem et manentem
super eum, hic est qui baptizat. Quantum ad multitudinem in
universitate donorum, spiritus sapientiae. Quamvis enim omnia dona
gratiae gratum facientis simul infundantur, non tamen aliquis alius
habuit perfectum usum omnium: propter quod de omnibus modo dicitur
(Eccl. 44): non est inventus similis illi. Nec circa omnes
gratias gratis datas. 1 Corinth. 12: alii quidem per spiritum
datur sermo sapientiae; alii autem sermo scientiae, secundum eumdem
spiritum; alii fides in eodem spiritu et cetera. Sed Christus omnia
perfecte habuit: non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Joan. 3.
Quantum ad plenitudinem, quia perfectus fuit in omni gratia; quod
notatur in hoc quod dicit, implevit. Joan. 1: vidimus eum plenum
gratia. De omnibus his Col. 2: in ipso habitat plenitudo
divinitatis corporaliter. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur
oportet videre quinque circa haec dona. Primo qualiter differant a
virtutibus, beatitudinibus et fructibus; secundo de numero ipsorum;
tertio de ordine ipsorum; quarto qualiter sint in Christo; quinto
quomodo attribuuntur spiritui sancto. Circa primum sciendum est,
quod, sicut dicit Gregorius, dona dantur in adjutorium virtutum,
quibus perficiuntur potentiae animae ad actus proportionatos, secundum
modum humanarum; sicut fides, quae facit videre in speculo et
aenigmate. Est autem duplex imperfectio virtutis. Una per accidens,
quae est ex indispositione habentis, ex qua indispositione manet in
subjecto: et iste defectus tollitur per augmentum virtutis. Alius
defectus est per se ex parte ipsius habitus; sicut fides secundum
dispositionem est continue imperfecta, quia aenigmatica. Et iste
defectus tollitur per altiorem habitum, qui vocatur donum, quia quasi
excedit modum humanae operationis, a Deo datum; sicut donum
intellectus, quod facit aliquo modo limpide et clare intueri quae sunt
fidei. Operatio autem procedens a virtute perfecta dono dicitur
beatitudo; quae nihil aliud est quam operatio secundum virtutem
perfectam, ut dicit philosophus; sicut dicitur Matth. 5: beati
mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Talem autem operationem
necessario sequitur delectatio, quia delectatio est operatio proprii
habitus non impedita, ut dicit philosophus: et secundum hoc dicitur
fructus. Unde dicit Ambrosius super illud Gal. 5: fructus autem
etc. quod dicuntur fructus, inquantum mentes sincera dilectione
reficiunt. Circa secundum sciendum, quod numerus horum potest accipi
tripliciter: quia dona perficiunt aut per recessum a malo, et sic
timor; aut per accessum ad bonum, et sic vel secundum vitam
contemplativam, vel secundum activam. Si secundum contemplativam;
aut secundum contemplationem finis, et sic est sapientia, quae est de
causis altissimis; aut de his quae sunt ad finem, et sic est
intellectus; sicut de substantiis creatis spiritualibus, et de his
quae ad eas pertinent. Si secundum activam; aut quantum ad ea ad quae
tenentur omnes; et sic exequens est pietas, quae est benevolentia in
eos qui fide vel imagine Dei sunt iuncti; (et) dirigens scientia:
aut de his ad quae non tenentur omnes; et exequens est fortitudo, ut
exponat se difficilibus; (et) dirigens consilium. Ex hoc jam patet
responsio ad tertium: quia ordinantur primo secundum quod perfectiones
sunt: et hic ordo consideratur, secundum exitum donorum a dante, et
non secundum quod recipiuntur. Iterum patet, quod sapientia dirigit
intellectum, quia sapientis est ordinare; et per prima aliquis
regulatur in secundis, sicut metaphysica alias scientias, consilium
fortitudinem, scientia pietatem, timor omnia, quia idem dirigit in
accessum ad bonum et in recessu a malo. Circa quartum sciendum, quod
Christus habuit ista dona secundum excellentissimos usus ipsorum,
secundum quos habentur in patria. Non enim habuit timorem servilem ut
timeret poenam, vel filialem ut timeret peccare; sed castum timorem
qui est reverentiae. Heb. 5: exauditus est pro sua reverentia. Et
similiter patet de aliis. Dicitur autem specialiter, quod replevit
eum spiritu timoris, ne ex magnitudine donorum superbus credatur,
sicut primus Angelus, de quo dicitur Ezech. 28: in multitudine
sapientiae tuae (vel negotiationis tuae) repleta sunt interiora tua
iniquitate. Vel quia per humilitatem salvare venerat. Vel quia in
hoc se imitari voluit. Matth. 11: discite a me, quia mitis sum et
humilis corde. Circa quintum sciendum est, quod si considerentur ista
dona secundum proprias rationes, sicut scientia, inquantum est
scientia; tunc quaedam appropriantur filio quae pertinent ad
perfectionem intellectus; quaedam spiritui sancto quae pertinent ad
perfectionem affectus; quamvis omnia communiter sint dona totius
Trinitatis. Si autem considerentur inquantum habent rationem doni,
sic omnia attribuuntur spiritui sancto, qui est primum donum, in quo
omnia dona donantur. Similiter etiam si considerentur quantum ad
principium motionis talium donorum, qui est amor bonitas enim Dei (ut
dicit Dionysius) est diffusiva omnium quae recipiuntur in creaturis a
Deo, quae appropriatur spiritui sancto. Alii autem referunt hoc ad
sanctitatem Josiae et Ezechiae, Judaei ad Antichristum. Non
secundum visionem. Hic ostendit sanctitatem ejus quantum ad
rectitudinem operis; et praecipue in judicando, quia hoc est opus
regis. Unde tria ostendit. Primo solertiam in discernendo; secundo
justitiam in exequendo, sed judicabit; tertio constantiam in
perseverando, et erit justitia. Dicit ergo quantum ad primum: non
secundum visionem oculorum, exteriorum, neque secundum auditum
aurium, exteriorum, sicut Matth. 22, dicentibus: magister,
scimus quia verax es. Joan. 2: opus ei non erat ut quis ei
testimonium redderet de homine: ipse enim sciebat quid erat in homine.
Et hoc non potest exponi de homine puro, sicut dicitur 1 Reg.
16: homo videt quae foris parent, Deus autem intuetur cor. Et
ideo dixerunt discrete, Joan. 16: nunc scimus quia scis omnia.
Alii tamen extorte exponunt de illis regibus: quia non secundum
adulationes ea quae primo aspectu videntur judicabunt, sed diligenter
veritatem causae inquirent. Sed judicabit. Hic ostenditur justitia
in exequendo. Et primo quantum ad bonos, jus suum distribuendo,
judicabit, in die judicii, et etiam nunc. Joan. 5: pater omne
judicium dedit filio. Pauperes, de quibus Matth. 5: beati
pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Secundo
quantum ad malos: et primo quantum ad membra: percutiet terram, idest
terrenos, virga oris sui: ite maledicti, Matth. 25 vae vobis
Scribae etc., Matth. 23, quantum ad caput: spiritu labiorum,
idest indignatione sua verbis expressa, impium, Antichristum. 2
Thess. 2: revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis; qui
adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod
colitur. Vel Diabolum. Joan. 12: nunc judicium est mundi, nunc
princeps mundi hujus ejicietur foras. Et totum hoc potest ad litteram
exponi de illis regibus qui justi fuerunt, et suis praeceptis impios
occiderunt. Et erit. Hic ponitur constantia in perseverando. Et
erit justitia, quam observabit in judiciis, cingulum lumborum ejus,
idest ensis, quo pugnabit; et fides confidentia de Deo qua
praevalebit; et hoc ad Christum, et ad illos reges. Vel cingulum
lumborum quod fortiter homini adhaeret, et totum hominem undique
cingit: vel justitia in aequitate facti, fidelitas in modo faciendi.
Eph. ult.: estote succincti lumbos vestros: vel justitia, justi;
fides, fideles; et sic tantum ad Christum, Jerem. 13: sicut
adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum
Israel. Ex hoc arguit Hieronymus contra Hebraeos quod non possunt
omnia intelligi sicut sonant verba. Habitabit lupus. Hic ponitur
effectus rectitudinis, quae est in multitudine pacis: quam ostendit
quantum ad duo. Primo quantum ad magnorum mansuetudinem; secundo
quantum ad parvorum securitatem, et delectabitur. Mansuetudo
ostenditur quantum ad tria. Quantum ad habitationem: lupus, rapax,
cum agno, innocente, et e converso, quia sequetur innocentiam ejus:
pardus, astutus, cum haedo, simplice: vitulus, genus animalis
fortis, et leo, genus animalis fortis et ferocis: ovis, genus
animalis debilis, omnes simul in unitate erunt: ubi non est masculus
et femina, gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, barbarus
et Scytha, servus et liber; sed omnia et in omnibus Christus.
Col. 3. Quod significatum est in arca Noe, ubi fuerunt omnia
animalia utriusque generis: Gen. 7. Secundo quantum ad
gubernationem: puer parvulus, Petrus piscator. Supra 8: ecce ego
et pueri mei in cubili. 1 Corinth. 1: stulta mundi elegit Deus,
ut confundat sapientes et contemptibilia ut confundat fortia.
Minabit, idest ducet ad regnum, sicut dux. Tertio quantum ad
comestionem dupliciter; quantum ad cibi conformitatem, vitulus, qui
comedit herbas, animal mundum, ursus, qui lacerat carnes, nec est
mundum animal, simul pascentur, eodem cibo verbi Dei. Catuli,
idest familiae eorum, simul, idest conformiter, requiescent, ad
comedendum vel cibum sacramentorum. 1 Cor. 10: eamdem escam
spiritualem manducaverunt. Secundo quantum ad cibi humilitatem, leo,
rex, quasi bos, rusticus, paleas, rudem doctrinam, vel ad
litteram, abstinentiae cibos. Job 39: numquid volet rhinoceros
servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum? Sed expressius videtur
hoc servari in religione; ubi homines diversae aetatis et conditionis
unanimiter idest conformiter vivunt. Ps. 67: qui habitare facit
unanimes in domo. Alii volunt quod fuit completum tempore illorum
regum, quando majores in pace vivebant cum minoribus. Judaei dicunt
omnia haec ad litteram futura temporibus Antichristi. Et
delectabitur. Hic ostendit parvorum securitatem; et ponit tria:
eorum confidentiam, cum contra horrorem ponit laetitiam: super
foramina aspidis, idest super tribulationes quas Diabolus vel tyrannus
immittet, et statim quod lacte doctrinae fidei nutriri coeperit.
Rom. 5: non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus,
scientes quia tribulatio patientiam operatur. Vel in convertendis
malis. Apocal. ult.: qui audit dicat, veni. Contra fugam, quae
est indicativa timoris, ponit invadendi audaciam; qui ablactatus
fuerit, jam solido utens cibo, faciet plus, quod mittet manum suam in
caverna reguli, idest Diaboli, qui, est rex super universos filios
superbiae: Job 41. Quia se confidenter persecutionibus tyrannorum
exponet, sicut multi martyres fecerunt. Job 39: exultat, audacter
in occursum pergit armatis. Vel refertur ad praedicatores, qui
mittunt manum praedicationis ad conversionem peccatorum. Vel ab
uberibus novitatis et voluptatis, quia novitii de hoc gaudent.
Secundo ponit nocendi impotentiam. Non nocebunt; monte sancto,
idest Ecclesia, nisi volentibus. Luc. 10: ecce dedi vobis
potestatem super omnia Daemonia. Marc. ult.: signa autem eos qui
crediderint haec sequentur. Linguis loquentur novis, serpentes
tollent. Tertio ponit utriusque causam: quia repleta est terra
scientia domini. Ps. 18: in omnem terram exivit sonus eorum.
Eccli. 24: ego sapientia effudi flumina. Judaei exponunt hoc
totum factum ad litteram. Alii dicunt per hoc significari quod
temporibus illorum regum committebant se quilibet parvuli audacter illis
qui prius fuerant praedatores et (crudeles). In die illa, hic ponit
dignationem. In signum, crucis, quod assumentes salvantur. Joan.
12: ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.
Infra 49: ecce ego levabo ad gentes manum meam, et exaltabo ad
populos signum meum. Ipsum gentes deprecabuntur. Ps. 71:
adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Erit sepulcrum
ejus gloriosum: venerabitur ab omnibus. Unde designatum est per
sepulcrum quod fecit in Modin in monumentum sempiternum, ut aspiciatur
ab omnibus transeuntibus: 1 Machab. 13. Alii exponunt hoc de
Josia, quia fuit sepultus in sepulcris regum, et erit in die illa.
In parte ista promittit populi restaurationem quantum ad tria. Primo
quantum ad ipsorum liberationem; secundo quantum ad liberatorum
conditionem, ibi, et auferetur, tertio quantum ad liberationis
praeparationem, ibi, et desolabit. Circa primum duo facit. Primo
promittit liberationem; secundo describit liberationis modum, et
levabit dominus. Quidam exponunt hoc de liberatione a captivitate
Babylonis, quando possedit eos, eripiens a servitute Babylonis, et
dicitur secunda respectu primae liberationis, qua eduxit eos de
servitute Aegypti. Nabuchodonosor enim eos vastante, diversae gentes
eos in captivos et in servos duxerant, et multis interfectis, residui
congregati sunt ex praecepto regis Tyri, sicut legitur Esdrae 1.
Sed melius exponitur de liberatione facta per Christum: sic enim
consonat praecedentibus. In die illa, scilicet cum steterit in signum
populorum, adjiciet secundo, per apostolos, quia primo per se
praedicavit. Residuum, quia reliquiae salvae fient: in quo notatur
sanctitas Judaeorum conversorum, et multitudinis gentium. De quo
Michaeae ult.: factus sum sicut qui colligit in autumno racemos
vindemiae. Phetros regio est, nomen habens ab uno filiorum Abraham:
Elan, civitas Persidis: Emath, Antiochia: Sennaar locus in
Chaldaea: Jer. 30. Vel secundo, in secundo adventu, quando per
Eliae praedicationem convertentur corda filiorum ad patres: Malach.
ult. Rom. 11: ex parte contingit in Israel et cetera. Et
levabit. Hic ponit liberationis modum quantum ad primam expositionem.
Levabit signum, idest edictum regis Tyri. Profugos Israel, qui ad
litteras Ezechiae venerunt in Jerusalem, et conjunxerunt se duabus
tribubus, et cum illis fuerunt captivati, et cum eis liberati. Vel
signum crucis, quantum ad secundam expositionem, et congregabit
profugos. Act. 13: vobis oportebat primum praedicari verbum Dei;
sed quia repellitis illud (...) ecce convertimur ad gentes. Vel
signum, alicujus miraculi, per quod convertentur ad praedicationem
Eliae. Infra 49: ecce levabo ad gentes manum meam, et exaltabo ad
populos signum meum. Et auferetur. Hic ostenditur liberatorum
conditio. Et primo quantum ad concordiam, contra odium quod erat
inter Ephraim et Judam. Et auferetur zelus, idest odium. Hoc
completum fuit in reditu de captivitate, secundum primam expositionem.
Vel quantum ad unitatem fidei, secundum secundam. Vel complebitur in
futuro, quantum ad tertiam. De ista concordia, Jer. 3: ibit
domus Juda ad domum Israel, et venient simul de terra Aquilonis, ad
terram quam dedi patribus vestris. Secundo quantum ad potentiam in
subjugatione hostium, vel quae fuit ad litteram temporibus
Machabaeorum quantum ad primam; vel per praedicationem apostolorum
quantum ad secundam; vel quantum ad prosperitatem, quam etiam in
futuro dominus ei dabit. Volabunt, quasi velociter impingent, in
humero Philisthiim, flagellandos, per mare, quia sunt circa mare,
et hoc quantum ad primam et tertiam. Simul, cum eis jam victis,
praedabuntur filios orientis, Assyrios. Hoc non legitur factum
tempore Machabaeorum. Vel praedabuntur per mare, quia Philistaei
abundant navibus. Idumaea et Moab, qui primo hostes, praeceptum
manus eorum, implebunt, non expectabunt alium facientem secundum
mandatum: in quo notatur magna exaltatio. Et filii Amon: hi omnes
fuerunt magni adversantes. Infra 49: venient et cetera. Vel
volabunt, prae desiderio praedicandi, per mare: quia apostoli navigio
per mare ad multas gentes pervenerunt. Vel per has gentes, quas
nominat, omnes intelligit. Infra 60: qui sunt isti qui ut nubes
volant? Praeceptum manus quia docebant verbo et exemplo. Et
desolabit. Hic ponitur liberationis praeparatio: et circa hoc duo
ponuntur. Primo praeparatio; secundo utilitatis consecutio, et erit
via. Promittitur autem praeparatio, secundum similitudinem ad duplex
beneficium quod exhibitum fuit patribus venientibus de Aegypto. Primo
in divisione maris, de quo legitur Exod. 14: et quantum ad hoc
dicit, linguam maris; et dicitur lingua maris, quia, sicut dicit
Magister in historiis, in egressu filiorum Israel de Aegypto non
fuit divisum mare ex uno litore, sed quasi quaedam lingua, quae
circumdabat montem quemdam. Lingua maris, idest medium maris, more
Hebraici sermonis, qui omne quod est in medio linguam vocat, propter
hoc quod lingua est in medio oris. Quod quidem ad litteram nunquam
fuit factum; sed significatur amotio omnis impedimenti detinentis,
quantum ad primam expositionem. Vel lingua maris dicitur Aegyptus,
cujus litus lingit mare. Sed quantum ad secundam, linguam maris
Aegypti desolabit, idest linguam qua idola laudabant. Secundum
beneficium fuit in divisione Jordanis, de quo legitur Josue 3: et
quantum ad hoc dicit: levabit manum suam, hoc est potentiam suam,
super flumen. Quantum ad primam expositionem, et est metaphorica
locutio, ut per divisionem maris et fluminis, intelligatur omnis
impedimenti amotio. Quantum ad secundam, significatur ad litteram
flumen, ipse Nilus, qui ab Alexandro divisus est in septem rivos,
qui praeparatio Romanis est, et adeo praedilatati, aut, aqua per
rivos et meatus transeunte, transvadari a calceatis posset apostolis,
de quibus Ephes. ult.: calceati pedes in praeparationem Evangelii
pacis. Vel per flumen significatur regnum Aegypti, quod divisum est
a Romanis in plures senatus. In fortitudine spiritus sui, exercitus
Alexandri, vel Romanorum: vel spiritus, idest venti, ad
similitudinem ejus quod dicitur Exod. 14: flante vento vehementi et
urenti tota nocte. Et erit via. Hic ponitur utilitas: et jam patet
per ea quae dicta sunt. Sicut fuit. Eccl. 36: innova signa et
immuta mirabilia; glorifica manum et brachium dextrum, excita furorem
et effunde iram.
|
|