|
Confitebor hic ponitur gratiarum actio pro suscepto beneficio. Quod
quidem jam spiritu prophetali propheta videbat, et populo promittebat.
Unde tria facit. Primo decantat canticum; secundo promittit populo
beneficium, haurietis, tertio praedicit decantaturum populum, et
dicetis. Tribus autem malis premebantur tunc: scilicet pro
praeteritis culpis, divino furore; pro futuris poenis, hostium
timore; pro praesentibus malis, cordis dolore. Contra primum
commemorat Dei misericordiam; et ideo dicit: confitebor tibi, ego,
domine, ex nunc idest laudabo, quia populi nondum videntis beneficium
de quo gratias agant, de hoc quod sequitur, quoniam, primo juste,
iratus es mihi, pro peccatis meis, et conversus est furor tuus, in
misericordiam, et consolatus es me, quantum ad misericordiae effectum
(praeteritum pro futuro): et hoc in reditu populi de Babylone, et
maxime de consolatione facta per Christum. Zach. 8: sicut cogitavi
ut affligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me,
dicit dominus. Contra secundum confitetur Deo fiduciam: ecce Deus
salvator meus, liberans populum de servitute Babylonis, vel verius,
qui salvum facit populum suum. Matth. 1: ipse enim salvum faciet
populum suum a peccatis eorum. Jerem. 30: ne timeas, serve meus
Jacob, ait dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te
de terra longinqua. Contra tertium, divinae fortitudinis potentiam:
fortitudo mea, per quam subsisto, et laus mea, quam laudo relictis
idolis. Psal. 17: diligam te, domine, fortitudo mea.
Haurietis. Hic promittit beneficium. Aquas, consolationis,
refrigerantes contra aestum tribulationis. Et dicetis. Hic praedicit
etiam populum decantaturum, post receptum beneficium: et continet
mutuam exhortationem populi ad divinam laudem. Ponitur autem
exhortatio ad tria. Ad laudis divinae confessionem, ad gratiarum
actionem: cantate domino; ad communem exultationem: exulta. Circa
primum ponuntur quattuor. Aut enim confitemur per fidem: confitemini
domino. Roman. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem
confessio fit ad salutem. Aut invocamus per orationem, invocate.
Infra 55: quaerite dominum dum inveniri potest invocate eum dum
prope est. Aut annuntiatur per praedicationem: notas facite
adinventiones ejus, quia multa adinvenit ad salvandum. Jer. 31:
audite verbum domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul
sunt. Aut memoratur per jugem meditationem, mementote. Psal.
104: mementote mirabilium ejus. Cantate. Hic exhortatur ad
gratiarum actionem. Et primo ut gratias agant Deo. Cantate domino,
quoniam magnifice fecit, nos liberando. Psalm. 97: cantate ei
canticum novum, quia mirabilia fecit. Secundo ut annuntietur mundo,
annuntiate. Tob. 12: benedicite Deum caeli, et coram omnibus
viventibus confitemini ei. Exulta. Hic ponitur exhortatio ad
exultationem: et primo ut sit gaudium in corde, exulta; secundo ut
sit jubilus in ore, lauda; tertio ponitur utriusque ratio, quia
magnus. Infra 35: exultabit laetabunda et laudans. Notandum super
illo verbo, haurietis aquas, quod est aqua primo doctrinae. Infra
55: omnes sitientes venite ad aquas. Secundo gratiae. Joan. 7:
qui in me credit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Tertio
baptismalis munditiae. Joan. 3: nisi quis renatus fuerit ex aqua et
spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei. Item nota, quod
haurietur aqua de fonte, primo divinae sapientiae. Eccl. 1: fons
sapientiae verbum Dei in excelsis. Secundo aeternae vitae. Jer.
2: me dereliquerunt fontem aquae vivae. Tertio Christi corpore.
Zach. 13: in die illa erit fons patens domui David. Nota super
illo verbo, adinventiones ejus, quod Christus adinvenit primo breve
salutis verbum. Baruch 3: hic adinvenit omnem viam disciplinae, et
tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Secundo
novum salvandi modum. Job 33: inveni in quo ei propitier. Tertio
salvandum populum. Luc. 15: congratulamini mihi, quia inveni
drachmam quam perdideram. Nota super illo verbo, in medio tui sanctus
Israel, quod Christus est in medio, primo quasi lux ad
illuminandum. Eccl. 50: quasi stella matutina in medio nebulae.
Secundo quasi mediator ad reconciliandum. Luc. ult.: stetit Jesus
in medio discipulorum, et ait illis, pax vobis. Tertio quasi
minister ad distribuendum. Luc. 22: ego autem in medio vestrum sum
sicut qui ministrat.
|
|